Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

trio omnia hic administrantur. Indictus est huc conventus omnium provinciarum,in quo de summa rerum de- Iiberabitur, hoc est an ab Hispano ad alium transferendum sit harum regionum imperium. Bene vale, & ignosce brevitati mearum literarum, sum enim Occupatissimus, ut solet accidere iis, qui . se parant ad iter. Antu. 6. Maii II 8 o.

DIscessurus Antverpia dedi ad te Itateras, quas tibi redditas esse spero. Post meum discessum allatae stat An verpiam literae generosi tui fratris de Beuiterichii ad me, quas amici mei huc ad me miserunt. Beuiterichius stribiti fratrem tuum plurimum profecisse in lingua Germanica. L iterae tui fratris ante plures dies erant scriptae. Signita cabat se esse accininum ad iter, quod Lipsiam suscepturus erat, quo eum jam pervenisse existimo. Adjunxerat sibi adolescentem A

gentoratensem, quem Doctor Lobbetius & ego tibi commendavimus. Incidi hic in Doctorem Lobbetium, qui mihi dixit se ad te scripsisse, sibi videri aequum , ut adolescenti dentur annui

492쪽

so E P I s T O L AEquadraginta coronati pro praemio Ioborum suorum, quo possit sibi vestes &alias res necessarias coemere, & petiit ut meam de ea re sententiam ad te scriberem. Id non esse iniquum, existimonam existimo te vix habere ministrum, in cujus vestes non tantundem quotan- nis impendas. Spero illius adolescentis consuetudinem fore tuo fratri utilem: plurimum enim valet ingenio, &mafinos proPressus in optimarum diu. ciplinarum studiis fecit, & est in eo , quaedam morum facilitas & elegantia, qua sibi eorum cum quibus vivit bene- 'olentiam facile conciliare potest. QiIid infortunii La Novaeo acciderit, puto vos dudum audivisse. Doleo vicem pra tantissimi viri, ac etiam eorum qiros sua virtute ad versus hostium injurias tuebatur, quibus dissicile erit

reperire, quem ei sussiciant. Itera me

Iusceptum mihi parum steliciter hactenus successit. Rheda qua huc vehebar, eIersa est non procul ab hac urbe. Decidit in faciem meam gladius, ejus, qui mihi assidebat, me ingena dex

alta vulneravit, ut ex vulnere plurimum singuinis effluxerit. Quoniam necesse fuit obligare vulnus , α quia /

493쪽

L A N o v x τ r. .it non cupivi multis innotescere , non prodii in publicum hoc biduo, quo hic tui. De rebus publicis nihil aliud audivi, quam quod rex det operam,ut excitatum incendium belli civilis restinguatur. Ajunt fratrem regis ab ipso rege constitutum esse arbitrum contro versiarum, quae huic malo initium dederunt. Vix tantum ocii mihi conces serunt crebrae amicorum interpellationes, quantum satis fuit ad haec raptim ad te scribenda. Bene vale. Lutetiae 22. die Maii Is 8O.

XCI. a Non inso liciter itcr meum Galli cum absolvisse visiis fuissem, nisi

me in reditu vehemens febris corripuisset, quae me valde excruciavit, Momnes coporis vires plane labefactavit. Convenimus in Turonibus Ducem Andegave nsem, a quo fuimus comiter excepti. Saepius δc de varii S rebus sum cum eo colloquutus , & si licet ex ejus sermonibus de eo judicare, visus est mihi ingenio potius propenso ad humanitatem, quam ad superbiam, aut crudelitatem. Videbatur velle se constituere arbitrum contro versae o

494쪽

EPrs TOLAE tae inter regem fratrem, & Navarrenum, nec Videbatur rex abhorrere a pace, nisi Navarrenus interea, dum de ea agitur , Cadurcorum urbem occupas.set, quam meo judicio, regi eam repetenti non facile restituet : est enim urbs ampla, & loco valde opportuno sita. Necessaria tamen erit pax Andegavensi, si harum regionum imperium ipsi deseretur: nam Gallia ardente bello civili, non possunt Belgae auxilia quae sunt ipsis necessaria, inde sperare. Ex quo huc sum reversus, indictus est

aliquoties Conventus omnium ordinum hujus urbis. In iis Conventibus acriter , ac etiam contentiose disceptatum est de rebus Andegav ensis. Ple- ίxique hujus urbis cives transferri ad Gallos harum regionum imperium,

nequaquam consultum esse existimant& ab ea re abhorrere videntur. Princeps Auraicus conatur ipsis persuadere, id esse plane necessarium, & propterea ad eorum conventus aliquoties accessit. Intra paucos dies quid ae ea re futurum sit, videbimus. Aurescus cogitur se adjungere Gallis, quia nulla spes auxilii ipsi fit aliunde: Rex autem Hispaniae nullas jam pacis conditiones

495쪽

L A N o v h τ r. qs3 proponit, nec vult in causa religionis Quicquam cedere : quare videtur obfirmato animo in harum regionum exitium conspirasse. Cum vero summae rerum hic praesint ii, qui puriorem reli- ionem profitentur , malunt mutare ominum, quam in gratiam Hispanorum perire. Vos autem estis harum rerum ociosi spectatores, perinde ac si ad vos nihil pertinerent.Principi Condaeo summam humanitatem hic exhibuit Auraicus. Iam reversus est in Germaniam, cum tribus aut quatuor itineris comitibus. Doleo vicem miseri & generosi principis, quem adversariorum iniquitas cogit a patria exulare, &ino -

pem per loca vagari, in quibus sint qui ejus vitae insidientur. Rex Hispaniae dicitur in Lusitaniam irrupisse cum viginti armatorum millibus, & quasdani urbes occupasse. Ejus classis solvit Gadibus 1 s. die superioris mensis, ut resexunt mercatores, qui inde advenerunt.

Ajunt eum in Cantabris aliam classem instruere..Vereor ne Lusitani oppriamantur: nam expeditio in qua rex ipsorum periit, satis testatur, quam imbecillae sint ipsorum vires. Audio ipsos praefecisse suo equitatui Aphrum Ma-

496쪽

s EPISTOLAE hometanum , qui fuit dux copiarunt gis, quem in regnum Fessanum restituere voluerunt. Mitto ad te literas fratris, quae mihi nudiustertius hic fuerunt redditae. Scribit se sumpsisse mutuo Nor imbergae ducentos florenos. Consulueram,ut proficiscentes Argentorato Lipsiam, facerent iter Franco- furto, quae est brevissima & tutissima via , & promiseram me missurum ad rechelum commendatitias literas ad amicos, quos habeo Lipsae, quas ipsis esset traditurus : verum profecti sunt Norimbergam , nec echelum, ad quem literas meas ipsis tradendas miseram, de suo itinere admonuerunt. Ita factum est, ut πechelus ignarus, quonam ipsi pervenissent, literas meas apud se retinuerit: ipsi vero ignoti Lip

liam pervenerint. In aliis tamen literis eos Doct. Andreae Paullo commendavi , sed tunc abfuit a Misinia. Frater tuus ad me scripsit, sed breviter. Credo ipsos de suis rebus ad te diligentius scribere. Intra paucos dies Londino discedent mercatores, qui profecturi

sunt Francolarium. Obsecro ut mihi scribas, quid me tui fratris causa facere velis. Scribunt ad me amici cum expe- dite

497쪽

dite loqui Germanice, quod mihi est

valde gratum. Existimo consultum fore, ut proximo Vere mittatur Lutetiam, si res in Gallia tranquillae fuerint. Bene & sceliciter vale .Plura scribam ubi melius habuero. AntyeU.2 .

est praeclare doctus, & ariarum linguarum .cognitione excultus, sed cui sitarum facultatum usim ademerunt infoelicia haec bella: quorum dum finem per multos annos frustra expectat, ut suorum praediorumProventibus tandem frui possit , absumpsit quicquid antea comparserat, & quicquid ab amicis sine ipsorum molestia

corradere potuit. Jam vero, cum horum malorum finem nullum prospiciat, ac de recuperandis suis facultatibus pene desperet, constituit, vestram beatam Angliam tanquam domicilium quietis & humanitatis adire, ut videat, an navando operam Serenissimae Reginae, vel alicui ex vestris proceribus, tantisper apud vos consistere

possit, donec hic spes aliqua pacis R

498쪽

si EPIs TOLAE tranquillitatis affulgeat. Quoniam auatem, ex multorum sermonibus est ipsi nota tua virtus, & humanitas, & scit te a me coli, & me a te diligi, si ipsum tibi commendarem, id sibi profuturum existimavit. Eum itaque tibi commendo , & peto, ut eum tua commendatione juves apud eos quibus ejus eruditionem & industriam usui esse posta existimabis, quo possit adversus fortunae iniquitatem subsistere, donec

talieior aura hic aspiret. Bene vale. Antverpiae 3. Aug. Is 89.

XCIII.

Tuae erga me benevolentiae non levem fluctum in eo percipio, quod ex iis, quos tibi tua virtute devinxisti, nullus fere hic sit , qui non ideo mecum amicitiam contrahere cupiverit, quia me tibi charum esse sciret. Quot quot autem sunt, mirantur te diutu

no isto secessu delectari , quem licet facile credant, jucundissimum tibi res di consuetudine eorum, qui tibi sunt charissimi , an tamen tuae dignitati conveniat, tandiu istie delitescere , tibi diligentius perpendendum esse existimanta Metuunt, ne ii quibus minus

499쪽

LANGvETI. IV nota est animi tui constantia , suspicentur cepisse te taedium laboriosae illius vitae, qua ad virtutem contenditur, quam tanto studio antea colueris. Verentur etiam , ne diuturni secessus suavitas acres illos tuos impetus , ad capessendum res praeclaras, renussiores reddat, & amor ocii, quod antea contempsisti, in animum tuum sensim irrepat. Saepius itaque a me petierunt, ut de ea re ad te scriberem , quod me facturum, hactenus semper negavera, ac dixeram, mihi perspectam esse animi tui constantiam, & non esse, quod metuant, ne ocio ejus vis & acrimonia

emolliatur: quod si quas falsas suspi

ciones de te vulgus hominum temere

conciperet, te poste cas postea facile eluere. Etiamsi haec & alia ejusmoei pius ipsis responderim, ac etiam me mirari, quod ipsi ad te non scriberent, si id tantopere necessarium esse judicarent, non tamen destiterunt urgere,

ut scriberem, & ad ea quae ego adferebam, responderunt, meas literas plus ponderis , quam suas apud te habituras. Passiis sum tandem, non quidem mihi persuaderi, sed a me extorqueri, ut ingratiam ipsorum ineptirem: nam

500쪽

scio nihil a me adsurri poste, ad te pe suadendum, quod non antea tibi in

mentem venerit. Cum una vivere

mus , ita admiratus sum in te adhuc adolescente ingenii acumen , judicii gravitatem, & excelsum ac ad viri tem propensum animum, ut non dubitaverim , si te Deus diu superstitem esse vellet, patriae tuae in rebus dubiis non parum praesidii in tua virtute repositum sore , cum praesertim viderem, d praeclaras istas tuas animi do- tes accedere natalium splendorem,sormae dignitatem, magnarum opum spem , necessariorum tuorum in vestra repub. authoritatem & potentiam, &reliqua quae fortunae bona vulgo nominaotur. Solebas interdum dicere , te

ab aulae strepitu & illecebris natura plane abhorrere, & tibi in patriam reverso, nihil fore jucundius , quam in Iiberali octo cum amicis vitam transigere, si quando id tibi concederetur. Verebar quidem , ne id a te serio dic retur, cum modestiam tuam considerarem , & quam alienus esses ab omni ambitione: sed judicabam, etiamsi id

tunc in animo haberes, te tamen cum attate mutaturum sententiam , nec si

SEARCH

MENU NAVIGATION