Commentarii de rebus pertinentibus ad Ang. Mar. S.R.E. cardinalem Quirinum pars prima secunda liber secundus ..

발행: 1749년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ao4 COMMENTAR. HI s rinum Diaconum hisce vero temporibus ad

augendam exuviarum eorumdem venerationem Quirinum S R. E. Cardinalem Presbyterum Sacrarium illud , ornasse. Medio mense. Novembri omnino quidem sanus , at viribus nondum recuperatis, Brixianae prosectioni me dedi, nam,quamvis plures me ab eadem dehortarentur, non ex ea tantum causa valetudinis parum firmatae , sed causa etiam tuendi praesentia mea Aqui-lejensis Patriarchae commoda, optime quidem constituta, at sertassis absente me vacillatura, plus tamen valuit amor meus erga.

Brixianam Ecclesiam . Prosperavit Deus meam illam deliberationem, de qua re certior a me iactus Cardinalis Corsinus , hisce verbis mihi gratulatus est die T. Decembris, . 'm congratulo seco,ehe H Sig. Iddis . albia seis . nedetis it suo coranis di porsi in eammina coii freseo di grave male , e in flagione colanto vigida. S. Martino, che Ia richiamaυa io Disis eo, Pavra ancora assistita. In iisdem literis

nonnulla habet de Promotione, quae non , ita proxima putari coeperat, ac ante. putabatur ob causam quam dolenter ibidem exponit. Deinde ita subdit, Avanti Ia Promodione .

eosi faeonda Iettera a favore di Monis. Patriarca ae Aquiloa , essendomi proposio ebe. it restante si faceta Dio, e la Santita Sua con .

232쪽

PARII. LIE. II AP.NONUM. aoyseoi lumi saperiore, Apo 'eh' avra pesate Iera-gioni , e merit di tuti Propior ramen fuit ea Promotio, quam Cardinalis Corsinus exstimaverat , perfecta siquidem illa est die a o. eiusdem mensis. Eoipso die pro admiranda sua erga me humanitate idem rem, uti evenerat, hisce mihi verbis nunciavit, So che trovero T. E. maI disposto a vicevere fuse, e ragioni, non tanto per me,

quenti de i Biglietti, e H Narrato di sura

fere impresone neti'animo, e nella mente Ponisi seia per c avanti forse diversamente dispσ-

233쪽

pa, e lessevi par di bel nuουο quelia di V. E. Nihil prorsus a sensibus seu Corsini,

seu Fustarent discors fuit Cardinalis Gua.dagnus in literis, quas mihi scripsit ipse quo. que die a o. Decembr. Stimo mio preciso δε- lito , inquit , attesa la premura dimostratamidair E. V. per D preeleoone at cardinatitori mn nor Patriarca Del o eon suo stim iis O filio sotto 5 28. dei carito, signi camgti eandidamente , qualmente N. S. neae esseoi determinato Deo prima dei Cone floro ,si e δε- gnato di Uprimersi mero, e con altri, ae averavato riguardo aI servitio prestato alia S. Sede

234쪽

PAR.II. LIB.II. CAP. NONUM. 2o Cunctis hisce a me candide in medium allatis, vix, aut ne vix quidem eri r qui non arbitretur, aegre admodum me tulisse Cardinalis Reazonici Promotionem. At magnoispere aberrare ita sentientes palam omnibus facient quae de Epistola mea ante Promoti

nem illam ad se scripta prodidit Cardinalis Corsinus in sua, cujus partem iam reci tavi , ipso die, quo accidit Promotio, adine data, riglio, inquit, afficuraria, che hos alto ogger aI Sig. Cardinal Re onico P Aν-ticolo in eui T. E. pariaυa cosi vantauiosa- mente, e con vera amisi alia di sit noua sea lettera , ed σά n e rimasto appagatissimo . Scripseram enim ad Corsinum , mentem meam, in tuendis Delphini Patriarchae partibus, unice captam fuisse Apostolicae Sedis

fulgore, huncque adeo lumina inea perstrinxisse,ut nec ad ipsum commodum in me redundaturum potius ex ReZZonici, quam ex Delphini in Sacrum Collegium cooptatione, ullo pacto animadverterim . Quodnam au tem foret privatum meum illud commodum,

statim declaravi, affirmando, fieri non posse, quin humanae meae utilitati, ac jucunditati consultum sat bene existimarem uesiquidem Collega mihi in amplissimo ordine daretur Praesul , cum quo per annos tres,& viginti conjunctissime vixeram, cujus hospes fueram per aliquot dies in urbe Fanensi, perquadriis

me stre

235쪽

2o8 COMMENTA R. HIS T. mestre vero spatium in Romana, quique absentem me assiduo literarum commercio reis creare consueverat, Collega denique, quem Romae frequenter invisendi opportunitas mihi esset adfutura, fovendique propterea ejusdem consuetudinem,ac benevolentiam,quam, magis etiam quam antea, devinciret subsequutura ex Cardinatatus gradu societas. Per haec omnia, si humanos meos sensus consulerem, magnopere ReZZonicum mihi commendari conclusi, dum contra Delphinum, ut superius dixi, nulla prorsus necessitudo mihi conjungeret, dumque, quemadmodum per tot Iustra ne semel quidem ipsum videram, facile accidere posset, ut aeque facultas mihi deesset ejusdem conspectu fruendi reliquo vitae meae tempore. Et si enim ambo unius Patriae filii, amboque intra eandem ditionem versemur, haud unquam ille e Provinciae suae finibus exit, nisi negotiorum suoruni causa Venetias proficiscatur, ego vero opportunitate carui per annos vigintiduos jam elapsos Patriam illam, quantumvis mihi charissimain, revisendi. Prodidi supra nec literarum officio sartim commercium ullum unquam mihi curn Delphino intercessisse , nunc vero addam , literis illis, quibus, ad Cardinatatum iam evectus, familiariter in praesens me dignatur Festis Natalis Domini redeuntibus, familiarius mihi in more esse reponere, ip- sum

236쪽

PAR.II. LIB. II. CAP. NONUM. 2ossum exorando. ut vetusto uti ritu pergamus, nam novum nil nisi inanem caerimoniam esse, quin aliquando etiam mendacium,&ludibrium,Ronaa ipsa me edocuerat. Satis ergo, imo manifeste constare puto, meresstar conscientiae pretio unice ductum Delphini partes juvare suscepisse apud Clementem XII.

quod scilicet illa me excitasset, ut nihil in eo negotio antiquius haberem Romanae Sedis honore, qui, ut ego censebam, triumphaturus foret, si tam conspicuis nominibus, quae eidem Pqntifici Cardinales creaturo Reges o tulerant,Italum Pontifex opponeret,cui prior locus deberetur. Remo profecto culpae mihi tribuet, quod triumphum illum summopere exoptaverim, Sedem Apostolicam mihi repraesentans Solis instar quaelibet astra fulgore suo superantem , quodque eo desiderio abis reptus, adactum me senserim a tener forte verba literarum Fuscarent de me scribentis

usurpabo ) eontνο ia casa Ponti icta , e possed re contra tutia Roma.

Demum , antequam ab argumento prolixius jam pertractato ad alia pertranseain, profiteor me inaxisnopere plaudere elogio, quod Cardinati Reazonico contexuit Benedictu, XIV. suis in Literis datis I7 q. Annulo Piscatoris ad eundem Cardinalem, in quibus haec leguntur: Nobis quippe ante oeulos obversabaris clarus non ana Ecclesiastiea

237쪽

a ro COMMENTA R. HIS T. dissonis provinciali PraeferiIura illustris , gesto per tot annos summa eum Iustitia, ac sedulitatis Iaude Romana Rota magistratu , speciati murdenique amplissima Carae natatus Dignitate, qua

decorus Roma inter praestantiores Conegas mi-ν sicam navabas assidue operam piis exercendis

institutis , saluberrimis dicendis in Re publica administratione sententiis , simuI autem singu-

Iari praeditus morum gravitate , atque Innocen tia , edebas magna Chri Bana virtutis exemplare ui studium quoque se Nobis obtuAt , dum instinpinato vocatus ad gubernandum Pataυ num Gregem , anceps basisti, an arduo sustinendo oneri pares tibi adessent vires , nec nisi explorata peratiquot dies Dei voluntate , eaque comperta , il- Iud subire voluisti , Statim deinde sacris cavemoniis initiatus, ct ad commissas oυes progressus, Pastoratii cura, ct agendi suavitate Tis. adeo tuarum amorem conciliam , ut susceptum a Nobis Te etigendi consitium eximiis celebrent Iaudibus , idque apertissimo documento sit , DLvino placuisse Pastori , quod te in partem Pastoraues solicitudinis vocaverimus . Imo non solum plaudo elogio hujusmodi, sed accipiant,velim,Lectores pro ejusdem auctario factum, quod subdo. ReZZonicus prae opera, quam auidue Romae navabat exercendis in. BENEDICTI verba rursus profero9DAberrimis dicendis in Reip. administratione sententiis, nihili fecisse comperitur Uicentinas Insu

238쪽

PAR.II. LIB. II. CAP. NONUM. .2II Insulas valde insignes, quae vacabant ex morte

Sebastiani Venerii, Antistitis praestantissimi, quasque ante hunc administraverat per annos quam plures Rubinus Cardinalis , Al xandri VIII. Nepos , eidemque a Secretis Status, Non si e curato inquit Corsinus de Rezzonico in Epist. I 3. Sept. I738. di la-

Marci per la bella Chiesa di , idque quamvis si trovasse s Corsini pariter sunt verisba9 eon due mila Ducati Heneziani per intiera provisia. Resultabat, oportet, haec summa ex Sacerdotiis, quae ille tunc possidebat, scilicet Forojuliensi, binisque Veronensibus , hisce aurem addi paulo post promeruit Pensiones aliquot, uti vocamus, activas, ac postea Abbatiam S. Zenonis de Verona . Addere mihi liceat ultimo loco, gloriar meae me ducere,

inopinatae, quam Pontifex dicit, vocationi Cardinalis Rezzonici ad Patavinum Episcopatum meam deliberationem aditum fecisse, eam scilicet , quam Romae publicavi die T. Febr. I7 3. per Epistolam ibidem impressam , ad Populum meum Brixianum transmissam . Eandem absolvi maximas Deo optimo gratias agens, Che iI lustro delia Chiosa di Pariva, te sue grandi ricchedete, la sua vicι-

239쪽

CAPUT X. De invisa frequenter, oceasione itineris Romani , Abbatia Zavadisiensi , dataque ibidem opera primo quidem paranda Mansioni Abiat sui

Commendatariis, deinde ornanda Saera ridi, ae tandem eondendo Seminario Clericali 3 de habito in nova Cathedrali Brixiana an. MDCCXXXIX. Sermone inter Missaram solemnia, ct de favore, quo eundem Ciυitatis Magistratus exceperunt.

FRequenter, ut ex superioribus Capitibus constat . a me peractrae ad Romanam Urbem profectiones in causa fuerunt , ut crebro etiam adirem Vangaditiensem meam Abbatiam in Rhodigina peninsula sitam, Q. lisque viginti milliaribus Ferraria distantem. Eo autem veniens, subinde occasiones capieba in novi quidquam ibidem moliendi , seu constructiones scilicet aliquas imperandi pro Domus Dei praesertim decore , seu pia ope. ra ad bonum oppidi illius, aliorumque Van. gaditiensi Abbati subjectorum instituendi. Itaque, postquam satis idoneam Mansionem, e sordibus, & ruinis magno sumptu ereptis quibusdam amplis cubiculis, mihi,& Successoribus parassem , qua omnino camerant Decessores, adaeti proinde, quoties ad . suam illam ditionem accederent, sub alienis te-ciis commorari, animum appuli ad sacramaejusdem Abbatiar AEdem ornandam . Brevi

240쪽

PΑR.II. LIAII CAP. DECIMUM. 2I3 principem illius Aram, Chori subsellia, Pa

vimentum marmoreum aere meo extrui ςu

ravi. Majus deinde opus aggressurus, de Conindendo, aere pariter meo,Seminario cogitavi,in

quo Vanaaditiensis jurisdictionis Clerici, qua

ratione neri consuevit in urbibus Episcopalibus, instituerentur. Loca igitur plura Abbatiali Mansioni propinqua, atque ad jus Cominmendatarii ipsius spe stantia, ita, me jubente, seu instaurata fuerunt, seu refecta, seu comstructa, ut Clerici saltem duodecim commode ibidem habitare valerent. Hisce autem operibus, Deo juvante, persectis, a Pontificia, & a Veneta Potestate haud omisi obtinere quaecunque opus serent ad constabiliendam suturis temporibus Clericalem illam institutionem. Initio pro dote ejusdem Collegii singulis annis seutaRomana tercentum de meo subministravi, hujuscemodi oneri me satisfa- aurum pollicitus,donec par summa ex uniendorum loco illi Beneficiorum simplicium redditibus resultaret. Praetergressus est vota mea Clemens XII. quippe qui ad cuncta opera, unde pro certo haberet animarum bono magnoispere consuli, non collaudanda tantum , sed Apostolicae benignitatis adiumentis roboranda, ac amplificanda semper,& ubique foret ex pietate sua propensissimus. Annuit ille videlicet, opem ad id ferente Cardinali Datario, ea ipsa summa, quam dixi, Vangadi-O 3 lienis

SEARCH

MENU NAVIGATION