장음표시 사용
111쪽
96 Caeremonialis Ecclesiastici.
Verentia, ab altera parte pulpiti populum benedicet, &fere modo quo fit in Missa privata coram Cardinalibus,
OFficium Sacristae in singulis Ecclesiis valde ne
cessarium est, ejus enim custodiae lammus to- . tius orbis Thesaurus, nempe Sanctissimum Domini nostri Jesu Christi Corpus , eique Sanctorum Reliquiae , res sacrae, & benedictae, ac vasa, & silpellectilia Ecclesiae committuntur: Idcirco in Sacristam est eligendus aliquis Sacerdos quoad fieri potest; qui ad hujus modi officium fideliter,& strenue exercendum Idoneus,& aptus merito censeri possit, cujus Socius, ves coadiutor erit Clericus,seu Conversus ad Superioris arbitrium. Ejus praecipua cura erit, ut Octavis quibusque . diebus in feria quinta, vel die Dominico banctissimum E charistiae Sacramentum renovetur ex Hostiis, quae non ante viginti dies ad summum sint confectae .. Ustiolum Tabernaculi fida clave deaurata obseretur, & ne facile ammitti possit, erit serica cordula alligata, & sub alia
clave conservata, lampas ante Sanctissimum Sacramentum, diu , noctuque semper ardeat, diebus vero festivis omnes Ecclesiae lampades,donec claudatur,ardebunt. Curabit etiam Sacrista, ut vasculum in quo oletin Infirmorum, Seu extremae unctionis conservatur , sit argenteum, vel stanneum figurae rotundae cum sito operculo , S litteris Majusculis circumcirca Sculptis sub hu
jusmodi forma, OLEO, SANCTO PRO INFIG
MG . Quod quidem Uasculum semper erit intra parvam buriam sericam .violaceam, S intra capsulam ligneam intus serico rubro circumvestitam, & nullita, quam in Ecclesia prope Altare majus, vel in Choro , aut Sacristia in propria senestrella servetur, & clave claudatur, singulisque annis feria quinta in Coena Domini re-
112쪽
novetur, Veteri in stuppis, vel hambaciis combusto, &vase diligentςr emundato, cineribusque, & ablutionibus in Sacrarium projectis, ita ut ab illa die vetus oleum nullatenus imposterum adhibeatur, & hoc oleum in ham- bacio, seu re simili conservetur, ad evitandum effusionis periculum. Advertat etiam, ut Sacrae Reliquiae honorifice asserventur, & cum eas ex Armario ad Altare, Vel e contra Ex eaerem.
defert, ipse sit Cotta, & Stola coloris officio conve- - lib. I. nientis indutus, lumine praecedente. Quae autem Rei quia debent publice super Altare exponi, & quomodo,& quando, habetur infra lib. s. eap. de Reliquiis. Aquam benedictam pro sufficientia Ecclesiae, & Conventus Sambatis , superpelliceo, & Stola violacea indutus, renovabit , veteri prius in Sacrarium projecta, & fonte pumice
Paramenta Sacra, vasa , & ornamenta pro usii Ecclesiae, ac reliqua Supellectilia Ecclesiastica fana, integra,& munda conservabit, & pro qualitate temporum, &sestorum Cappellas , & Altaria ornabit, turpe enim esset nos ab aliis Ecclesiasticis in politia , & nitore divini cultus superari, qui relicto faeculo in claustris claudimur, ut excellentius, & perfectius Deo, ejusque ministerio vacare possimus. Si In Vesperis debet fieri officium de Sancto Martyre , vel a Capitulo, Altaria debent esse ante Uesperas parata rubeis paramentis etiam in festis simpIicibus. Si autem officium incipit a Matutino parabuntur de sero ante signum Ape Maria, quod etiam servabitur in aliis festis alios colores requirentibus. Quando canitur Missa pro Defunctis, pallium Altaris erit nigrum,& conop um Tabernaculi violaceum , & peracto officio removebuntur . Transiens ante Altare Sanctissimi Sacramenti sem per dexterum genu usque ad terram inclinabit, ante autem alia Altaria, profundam faciat reverentiam. Quot Cerei debeant super Altare accendi, habetur infra lib.3.
113쪽
Quotidie a Kalendis octobris, usque ad Kalendas Aprilis post auroram pulsabit Campanam majorem pro prima Missa dicenda, ut populus intelligat, quando incipiuinur Μita, alio vero tempore pulsatio ad horam primam erit signum primae Missae, quae dum dicitur hora prima, erit celebranda , ubi Vero fuerint quatuor, vel quinque Sacerdotes, ad singulas Missas pulsabitur Campana major per spatium unius De profundis I S postea
campana minor per spatium unius his Mariae; Festivis autem diebus ambo Campane solemniter pulsari debent;& in fine puIsabitur ut supra, Campana minor. Ad Misisam Conventualem pulsabitur Campanula per spatium
- De mane fores Ecclesiae aperiantur , dc peracta Celebratione Missarum facta prius undique diligentia,ne quis intus exi stat, claudantur. Ante Vesperas iterum aperiantur, & postea claudantur; Diebus vero festivis a Vesperis usque ad stlis occasum erunt semper apertae.
Diebus autem solemnioribus stipitatis Gni, Paschatis Resurrectionis, Pentecoses, Titularis Melesta , diebus
indulgentiarum orationum horarum a mane usque ad occasum apertae manebunt .
. Providebit in fonte aquam pro lotione manuum, illumque si pe absterg . Stragulam, seu coopertorium singulorum Altarium de mane complicabit, & ad Sacristiam deferet, excussis prius caudis vulpinis a pulvere Altaribus , in medioque ante Crucem, imposita , ct collocata tabella Secretorum . Altaria pro temporum ,& ODficiorum ratione parabit, & paramenta Celebrantium, ac ministrorum, omniaque alia ad functiones Ecclesiasticas, & divina officia spectantia pro dierum qualitate disponet, ut rite, & ordinate exequantur; Ampullas Vitreas, seu Cristallinas inter se pares lavabit, de unam vino, alteram vero aqua usque ad collum tantum implabit , quas operculis vitreisi vel stanneis cooperiet idi in pelviculis locabit.
114쪽
Advertat diligenter, ut Misas Celebraturi, opportuno tempore, & ordinate,ac successive exeant pro peris sonarum qualitate, & populi concursu. Antequam Celebrans ad Missam Celebrandam e Sacristia exeat, Sacri .sta Ministrum advertat, in quo Altari sit celebrandum,& fi fuerit necesse , quod duae Missae simul Celebrentur, hoc non fiat nisi in Altaribus congruo inter se spatio distantibus, & cum unus Celebrans Sanctissimum Sacramentum eleVaverit, vel Sanctus dixerit, tunc, & non prius alius Sacerdos celebraturus e Sacristia egrediatur., ne qui ad Celebrandum exivit posterior, ad Sacris iam revertatur prior, quod quidem murmurationem apud Sqculares generare solet. Nulli extraneo Sacerdoti absique expressa Superioris licentia Eucharistiam ministrare sinat, nullumque vagum , peregrinum, aut ignotum Sacerdotem sine sui ordinarii litteris dimissoriis Missam
Celebrare permittat. q. In Sacristia pr cipue tempore Mysiarum silentium in Pius V. violabiliter servetur, & si siquid est dicendum nutu,vel brevissimis verbis silenter indicabit , & de hoc Sacri- ' 'sta alios modeste monebit, per Ecclesiam tempore Misi sarum, Praedicationum , aliorumque divinorum ossi clorum, nec parvulos clamantes, neque mendicos, seu canes divina officia perturbantes , ulla ratione discurre' resinat, sed prae foribus stare curet. Expleta Celebratione Aristarum cooperiat straguluomnia istaria subtus in medio secretorum tabella manente , statimque ampullar omnes clarificabit, & in Armarici inversas locabit, & similiter earum pelviculas, Calices, & Celebrantium vestimenta intra Armaria suis aptabit locis; Giuespretiosores pro Missis solemnibus in sacculis lineis conservabit. Mutentur Corporalia Celebrantium, & etiam illud iubPixide Sanetissimi Sacramenti, quoties opus fuerit, mum dato prius tabernaculo interius, & exterius, adverten-- do, ne unquam ascendat super Altare, nisi detractis san-
115쪽
I Oo Caeremonialis Ecclesiastici
daliis, & stragula super Altare extensa. Tobaleae magus Altarium mutentur semel in mense. Tokaleae autem par να,, ter in Anno, scilicet ante sesum Nativitatis Γο-
mini nostri, Resurectionis ejusdem, o Deiparae Vir inis
Assumptae, ut nitide conserventur: Altaribus prius undique inundatis, & expolitis. Tobalcae Dero pro lotione manuum, S Albae, Amictus, purificatoria, & linteola pro digitorum lotione, & expurgandis naribus bis in hebdomada mutentur. Decimaquinta quoque die Hostas pro Missarum Celebratione conficiet. Linteolo eretibus confecto hostias minores a fragmentis expurgabit , priusquam consecrentur, quas curabit esse integras,& bene rotundas. Calices, Patenas, Pisides, Cruces, Tabernaculum gestatorium, Inprumentum pacis , & alia ex argento, Vel auricalco confecta mundentur, ante Festum Nativitatis
Domini Nostri 'esu Christi, Paschatis Resurrectionis, O Assumptionis Beatiss ae Mariae Virginis,ac risularis Ec
clesiae , Vasa aurea, & argentea lineat Sapone molli, &per spatium quartae partis horae soli exponantur, ac inde lixivio calido laventur, & penicillo a sordibus extergantur , primaque ac secunda ablutionis aqua sacri vasis in Sacrarium proiciantur. Candelabra autem , Casculum
Aquae benedictae , Lampadarium, O Thuribulum cum
Navicula ex Auricalco confecta, binis quibusque mensi-hus mundentur cum pumicis, & corio bubulino, vel pulvere ex marmore decocto, & malo citreo cum pamno lineo grossiori, & nullo modo abluantur aqua, quae quidem candelabra debent esse pagina, & linteo cooperta , ut semper lucida conserventur. Si nuribulum iu rit argenteum, S propter ignem denigratum , lavetur cum lixivio calidissimo, & Sale, ac penicillo extergatur.
Res aureae, & argenteae, aut ex auricalco tion manu numda, sed linteo cooperta pertractentur. 7 . ,
Ante festum Nativitatis Domini. Paschatis Resurrectionis, vel Assumptionis beatae Virgima Mariae, seu Ti
116쪽
tularis Ecclesiae Scopulis mundetur superficies interior totius Ecclesiae, sacristiae, & Chori, a Pavimento usque ad tectum, & etiam Altarium Bradellae a parte interiori, Ecclesia in Sacrisia, tam in pavimento, quam in parte tibus , aliisque locis semper nitidae appareant, pr sertim ab aranearum telis, & pulvere , earumque paVimen tum saltem bis in hebdomada, & pluries si opus fuerit emundabitur. Ampuuae singulis mensibus, ovorum putaminibus bene attritis, lixivio, vel aqua calida cum penicillo laventur, & similiter ampullarum pelviculς. Instrumenta etiam extinctoria candelarum, singulis mensibus, aqua calida, & cinere mundentur . Lampadra octavis quibusque diebus aqua, ct furfure laventur,optimoque elychinio aptentur . . v I .
Vesimenta Sacra Celebrantium, & ministrorum, corporalia, Pallae,Purificatoria, Tobaleae Altarium, ConOpςum Tabernaculi, Cussini Altarium, manulergia digitorum, Missalia,Breviaria, caeterique libri Ecclesiastici, Tabellae quoque secretorum, & Candelabra lignea, aliaque hujusmodi ad divinum cultum pertinentia , cum attrita, vel lacerata fuerint, ita ut nulli Ecclesiastico inii adaptari possint, igne cumburantur, & Cineres in Sacrarium projiciantur , Figurae, & Immagines Sanctorum , ac etiam statuae vetustate consumptae, & devast,tς, Altarioqueportatilia vulgo petrae Sacratae si fuerint notabiliter fractae, .itaui ad Sacrificium deservire non possint, reducantur in fragmenta, & in Sacrarium proiciantur, & fi supradictat statuae erunt ligneae prius in fragmenta reductae comburantur, & cineres postea in Sacrarium projiciantur. . . Librum in Suristia habeat, in quo ex una parte describantur eleemosynae pro Celebratione Missarum, adnotando cujus generis sit Missa Celebranda, ex altera vero parte describantur Missae,quae quotidie celebrantur, an,
madvertendo, quod pro singulis satisfaciat secundum im
117쪽
Ioa C Aremonialis Ecclesiastici
. tentionem expetentium, & eleemosynas largientium Libber etiam Mortuorum erit inSacristia, in quo ex una parte describantur omnes Fratres nostri Defuncti, qui in illa Ecclesia sepeliuntur, & ex altera parte erunt descrimbendi defuncti si culares in eadem Ecclesia sepulti subhujusinodi forma .i Aura re Die N. Mensis M. H-tius N. ex Deo. N. aetatis N. in domo N. animam Deo re
Ex his, quae profanis usibus deservierunt, possunt res Sacm confici, si res profana mutat figuram, seu formam , nam exveste. pretiosa potest fieri casula, ut constat ex viii Ecclesiae , & etiam retenta eadem figura , &forma, si secundum illam figuram, & formam aptae sunt ad aliquem usumSacrum, quia hoc nullibi est prohibitum , di si per usum profanum aliquam maculam contra Xerunt , per benedictionem purgantur, & sic Domus Communes possunt in Ecclesias converti, nam Rotunda Romae erat Templum Ιdolorum , S Bonifacius Papa Quartus coniecxavit in honorem omnium Sanct
: Omnia odiumeta Altaris, omnesque Sacrae Vestes etiabenedictae possunt sine scrupulo tangi, & lavari a Laicis,c-ncrot, etiam Deminis, quia ita habet consuetudo, & nihil habe- tur in iure contrarium. Corporalia autem, & Palω non
dist. a. c. ne- possunt tangI, neque lavari.etiam a Monialibus, licet el-
' sent Sacratae, & idem intelligendum est de Purificat rio, nam lidet benedictum non sit, tamen valde propinque attingit Sanguinem Domini, & ωrtasse ininrdum Reliquiae Corporis, & Stillae Sanguinis ei adjunguntur . . Diaconus ergo, Vel Sacristaedebet ea lavare, M aquam in Sacram Piscinam projicere quantum ad primam & si cundam lationem, deinde possunt iterum per Moniales lavari, & reparari. In octavis S. P. Augustini, S. M tris Monicae . S. Nicolai de Toleptino, S. Thomae de
118쪽
Villanova , S.Guillelmi, ac S. Jo: a S. Facundo, necnon Titularis Ecclesiae semper aliquo ornatu speciali eorum altaria, seu cappellae, remaneant, ut dignoscatur quod in nostra Ecclesia ossicium de octava illius Sancti celebratur, quod etiam fiet in aliis Octavis cujuslibet Sancti, de quo fit in Ecclesia apud nos Offcium octavae. Hoc etiam advertere summopere debet in aliis Sanctorum festivitatibus,quorum reperitur in nostraEcclesia ab tare, seu Cappella; Et si Sancti alicujus non reperiatur Cappella tamen ejusdem Sancti reliquiae apud nos remaneant , de quo fiet Offcium, illas super altare majus ornatum populorum cultui exponet , quod similiter faciat in festivitatibus Sanctae Crucis, si salutiferum lignum in reliquiarici custoditum in Sacristia retineat.
Campania Italiae Provincia, ubi primo Campanae inventae, & Constructae fuerunt, ut fideles excitentur ad orandum, S laudandum Deum,& ux procul pellantur impetus tempestatum, & fulgurum , &grandinum, atque aereae potestates prosternantur. Paulinus Episcopus Nolatam Campanarum in De la auctor
Cum ossicium in anarii magnam exigat diliget tiam , ne ejus incuria spiritualium exercitiorum tempus conteratur, perlacte pulsandi modum, tempus, quanti tatem , & debita inter ipsas pulsationes intervalla callere summopere debet, hinc Capitulum hoc, & ambas Tabellas de pulsatione Campanarum diligenter studere
In aliquo loco apto nostrarum Ecclesiarum, seu Conventuum sint tantum duae Campanae mediocris una, par-
119쪽
va altera, ut dispar sonus facile teneatur, nec plures ul-
tibi permittantur, quae quidem modo infrascripto pulsa
In Festivitatibus scilicet primae, & secundae Classis, &in omnibus festis Duplicibus, quae ex praecepto, Vel con suetudine coluntur, ad primas, & secundas vesperas ter ambae Campanae, per spatium unius Psalmi Miserere sedate dicti pro qualibet vice , sono festivo pulsentur, hoc est majori campana per extensum tracta, & minori frequentatis ictibus; ita ut consonantiam , & ha moniam quandam faciant, spatio octavae partis horae inter illas vices mediante , & finita ultima pulsatione , pulsabitus immediate Campana minor per spa tium unius Psalmi De profundis ; eodemque modo fiat ad Matutinum , mediante tantum spatio unius Psalmi Miserere sedate dicti inter illas vices . Si vero praedictorum Festorum officia transferri debent, modo etiam , quo dictum est , non ratione officii , sed ratione festivitatis, pulsabitur, ea vero die, qua officia praedictarum festivitatum Celebrantur, translata, sono festivo pulsandum non est . In Dominicis aute diebus,ad primas Vesperas bis ambe Campanae per spatium unius Psalmi Miserere pro quali-het vice sono festivo pulsentur, spatio ejusdem Psalmi
inter illas vices mediante , & completa ultima pulsatione immediate pulsatur Campana minor ut 1 upra, idemque fiat ad Matutinum; at vero ad secundas Vesperas, ter ambae Campanae modo,quo supra dictum est de festis duplicibus primae, & secundae Classis pulsari debent. In Festis semiduplicibus , simplicibus, & diebus ferialibus, ad primas.& secundas Vesperas, ac etiam ad Matutinum semel pulsatur Campana major per spatium unius Psalmi Miserere, & transacto spatio duorum Ρsal morum ejusdem Miserere pulsatur Campana minor ut
. Post Uesperas Sabbati, & Feriae quartae, Campanulam.
120쪽
lam existentem in claustro, vel alio secretiori loco Comventus pulsabit, per spatium unius Ave Maria ad Co ventum verrendum, & si his diebus aliquod Celebrabitur Festum, Campanula praecedenti die pulsanda erit, tempore tamen quadragesimali pulsatur Campanula,
pulsatis Cellis pro solutione silentii meridiani, & similiter pulsabitur Campanula post Vesperas pro exercitiis
Alternis saltem diebus post Uesperas chorum Verrat,& capsularum pulverem, ealcemue revolvat,& Vasculum
aquae benedictae ante Chori Januam existentem semel in hebdomada mundabit, & aqua benedicta semper plenum
Ad completorium , quod a Kalendis Octobris usque ad Kalendas Aprilis dicitur ante orationem mentalem, pulsabitur per spatium unius Psalmi Miserere Campana major,etiam diebus solemnibus,& trafacto spatio octav partis horae, pulsatur Campana minor per spatium Psalmi De profundis, & finito Completorio dantur tres di creti ictus Campana majori pro oratione Mentati,in qua horarium per totam horam observabit, qua finita tribus digito ictibus super tabulam signum dabit, ut oratio te minetur , & similiter faciet ad orationem Mentalem matutinam , & ad orationem serotinam,& ad medium horae quartum post Matutinum, & post horas parvas immediate prandium praecedentes. Si autem Oratio Mentalis sit ante Completorium, ut a Kalendis Aprilis, usque ad Kalendas Octobris, loco Campanae minoris dantur tres discreti ictus Campana majori , . & sinita oratione mentali, pulsatur Campana minor per spatium unius Psalmi De profundis pro Completorio dicendo,sed si Completortu dicedum erit immediate post concionem vespertinam,semel tantum pulsabitur Campana minor,per spatium unius Psalmi Miserere. Octava horae parte antequam Fratres ad Resectorium pergant, Lampanriam pultabit per spatium unius Ape' o --
