Caeremoniale ecclesiasticum juxta Ritum Romanum usumque fratrum Eremitar. Discalceator. ordinis s. p. Augustini congregationis Italiæ, & Germaniæ. In quinque libros distributum a quondam r.p. Paulo à s. Jo. Evangelista ejusdem congregationis visitato

발행: 1704년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

I o6 Caremonialis Ecclesiastici

oris, & postea dum Fratres ad Refectorium procedunt, ipse Campanulam iterum similiter pulsabit.

Refectione finita, cum Fratres ad locum recreationis pervenerint, horarium volvet, decursaque hora, Campanulam per spatium unius Ave Maria pulsabit a Kalensedis autem Octobris, usque ad Kalendas Novembris, dca Nativitate Domini usque ad quadragesimam,in diebus scilicet jejuniorum decursa media hora Campanulam pro silentio pulsabit . In Adventu vero, & Quadragesima post collationem immediate pulsabit, tunc enim Fratres Orationibus tantum animam reficient, sed in AEst, te semper dabit signum silentii post quadrantem noctis . Advertat autem Campanarius, quod feria secunda, quarta, dc sexta post signum silentii Vespertini immediate eadem campanula tribus discretis ictibus ad communem disciplinam pulsanda est . Ad salutationem Angelicam post occasium solis pulsatur Campana major tribus vicibus, & dantur tres discreti ictus pro qualibet Vice, vel prima vice dantur tres ictus, secunda vice dantur quatuor, & tertia vice da tur quinque, deinde unus ictus, sic enim servatur Romae,intermio spatio unius Ave Maric festinanter prolotae inter ipsas vices, & similiter fiet post Matutinum , dc

etiam in meridie. Si autem Campana major erit parva, pulsabitur non ictibus, sed pulsatione continua: ad cujus pulsationes omnes Fratres semper genuflectant excepto tempore Paschali, de Dominicis diebus a primis Vesperis, & dicant semper tres versus, scilicet: Angelus Domini annuneiavit occ. Ave Maria Mee Ancilla Domini cte. Ape Maria Oe. Se verbum Caro cte. Ave --ria Oremur . Gratiam tuam ρMesumns Domune

fidelium animρ ut in ossiciolo Beatissimae Virginis

Mariae Continetur. Has preces dicentibus Adrianus P pa VI. de Paulus Papa III. Indulgentiam plenariam comcesserunt, Ideo Fratres omnes licet comedant, singuli

finita Comestione eM ut supra in silentio dicant .

122쪽

Liber L Caput XX. IOI

Una,vel media hora post Orationem serotinam, seu communem disciplinam, Frater aliquis a Priore,vel Magistro electus, in medio Dormitorii tabellas tribus disicretis ictibus sedate pulsabit , & mox voce intelligibili ,

humili, atque devota sententiam aliquam ad devotio nem excitantem proferat, quae si a cunctis Fratribus facile audire non poterit, aliis Dormitorii locis repetenda

erit.

Si oratio mentalis matutina fiat ante horam primam, cum dicitur Veni Sancte Spiritius, horarium volvet, &observet, ut dictum est. Finita hora, Campanam minorem per spatium unius Psalmi De profundis pullabit, ad horam primam incipiendam. Si autem hora prima

dicitur ante Orationem mentalem, tunc finita hora te

tia dabit tres ictus Campana majori ad orationem significandam. Post lectionem brevem, quae dicitur in fine horae primae, pulsabit Campanulam ad silentii rigorosi

solutionem.

Feria sexta inc pio sermone culparum, horarium VOLvat , & transacta dimidia hora, dabit Priori signum. ut st expedire possit , finitis culpis, pulsetur campanula per spatium unius Ave Maria ad deprecandum pro Benefactoribus, & transacto totius horae spatio puIsabit per spatium unius Psalmi De profundis Campanam minorem , ad horam primam incipiendam. Ad horam sextam, S nonam pulsabit Campanam majorem per spatium unius Psalmi Miserere, & transacto spatio octavae partis horae , pulsabit campanam min rem spatio unius Psalmi De profuMis. . Advertendum est, quod cum hora prima dicitur simul cum hora tertia , & immediate ante resectionem dicitur hora sexta simul cum hora nona exceptis diebus festruis) quando Missa Solemnis cani debet,tunc enim ante ipsam canitur hora tertia excepto etiam tempore Quadragesimali) quando Vesperae ante prandium dicum tur ; tunc enim finita hora teri ia statim dicitur hora sex-

123쪽

Io8 Caremonialis Ecclesiastici

ta . Post prandium vero hora una ante Uesperas Nona in

die Ascensionis Domini nostri Iesu Christi immediate

post meridiem solemniter cantari debet, & non amplius. Et tunc Campanarii , pulsare debent per spatium Ρω- morum Miserere, ct De profundis ambas campanas, qua pulsatione sinita statim campanam minorem per spatium unius De profundis pulsabunt. Quando Missa est solemniter canenda,una hora, vel di midia ante solitum tempus , Campanae tribus vicibus per spatium Psalmi Miserere solemniter pulsentur pro Missa solemni, & hora canenda, transacto spatio duorum Psalmorum Miserere inter illas vices, & postea Campana minor per spatium unius Psalmi De profundis. Ad Mis fas votivas, aut Delamstorum non pulsatur, nisi Campana minor per spatium unius Psalmi Miserere ; excepta Missa Defunctorum diei obitus, tertii, septimi, trigesi mi, & anniversarii, & diei Commemorationis omnium fidelium Defunctorom , tunc enim ante Missam ter pulsantur Campanς sono lugubri ambae per extensum tra st , ac etiam dum dicitur Sanctus &c.

In festo Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, Epiphaniae Domini, nec non seria quinta in Coena Domini, Sabbato Sancto, in die Resurrectionis Domini, & Pentecostes , in festo S. P. N. Augustini, Assumptionis Beatissimae Mariae Virginis , & Titularis Ecclesiae,Campanae sese iter pulsantur, dum in Missa canitur 'mnus Gloria in exensis Deo, itaut inchoato Hymno, incipiat pulsatio, , & eo terminato, finiatur . In omni Missa solemni , dum canitur Sanctus, & elevatur Sanctissimum S

cramentum pulsantur ambae Campanae tribus vicibus, sicuti ad Salutationem Angelicam, vel ambae Campanar solemniter secundum consuetudinem loci. Quoties fit

communio in Misia Conventuali, post elevationem Sanctissimi Sacramenti, pulsabit Campanulam per spatium unius Ave Maria, ut omnes non Sacerdotes Sanctissimam Eucharistiam percipere possint.

124쪽

: Finitis horis prandium praecedentibus, dum dicitur Antiphona Beatissimae Virginis pulsabit campanulam per spatium unius Ave Maria, ct horarium dimidii quadrantis invertet pro examine Conscientiae, quo finito Fratribus ad Refectorium procedentibus, Campanulam iterum pulsabit ut supra . Post refectionem horarium ut supra invertent, &hora decursa Campanulam pro silentio pulsabit; Ianitori horarium tradet, & cum ab eo admonitus fuerit horam esse completam, Cellas Fratrum

tabellis ad silentii solutionem pulsabit. Post salutationem Angelicam in meridie, quando die sequenti est Festum Epiphaniae Domini, & Ρaschatis Resurrectionis, &Pentecostes, Assumptionis Beatissimae Mariae Virginis, S. P. N. Augustini, Omnium Sanctorum, & Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, nec non Titularis Ecclesiae, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac Sanctς Matris Monicae per quadrantem ambae Campanae pul

sentura in

, In Processionibus, quae in nostris Ecclesiis fiunt, pulsantur solemniter Campanae a principio Processionis usque ad finem, & quoties aliqua solemnis Processio ante nostram Ecclesiam transierit, Campanae solemniter pul

sentur . .

Ad Litanias deat mae Virginis-in Ecclesia canuntur solemniter,Campanas per spatium unius Psalmi Miserere, & transacta octo a horς parte, Campanulam Con-' ventus per spatium unius Ape Maria pulsabit. Pro Concione mane habenda, ter pulsatur Campana major pro octavo hora et parte, primo in sero post signum pro Defunctis, vel post pulsationem solemnem, si fieri debet, secundo mane dato signo pro prima Missa, tertio media hora ante Concionem. Et cum Praedicator Pulpitum ascendere vult, tredecim discretis ictibus signum dabitur. Si autem habetur Concio post vesperas,duabus vicibus pulsabitu prima vice in AEstate post Pradium,in hyeme autem in meridie post signum Salutationis Ange

125쪽

IIo Caremonialis Ecclesiastici

licae, secunda vice dum dicuntur Vesperae, dantur etiamictus ut stupra, & finitis Vesperis, fit Sermo . Quando Sanctissimum Sacramentum per modum Ui tici , aut extrema unctio est Fratribus nostris infirmis ministranda,pulsabit campanulam per spatium unius Ave Maria, & similiter fiet instante morte Fratris nostri Infirmi, ut omnes ad ejus Cellam procedant, & Cum Or tionibus adjuvent, & sic etiam pulsabit quoties cadaver alicujus si cularis Defuncti ad nostram defertur Ecclesiam, ut Fratres occurrant.

In obitu Fratrum nostrorum , quando scilicet anima fuerit e corpore egressa, dabitur signum majori Campana,ut sit ad SaIutationem Angelicam, & statim Campanae ter sono lugubri pulsentur per spatium unius Psalmi Herere pro qualibet vice, dum corpus alicujus Defuncti ad Ecclesiam defertur sono lugubri campanς pulsentur, & similiter dum sit officium sepulturae. Pro parvulis ante usum rationis defunctis, Campanae non pulsantur, & si pulsandae sunt, non lugubri, sed festivo sono

pulsentur.

In obitu Summi Pontificis, Cardinalis Protectoris, Episcopi loci, vel alicujus magni Principis, ter pulsan- tur sono lugubri Campanae; scilicet post Vesperas diei, de in sero post datum signum pro Defunctis, S ad Missam solemnem, & similiter fiet pro nostro Uicari Generali in tota Congregatione, S pro Procuratore Generali, Deffinitoribus, & Visi atoribus Generalibus in tertio anno, & Provinciali, & Desinitoribus Provincialibus in ' eorum Provinciis, & pro quolibet Fratre in eo Conventu, in quo moritur. -

Quoties de nocte disceditur e Choro, vel alio Communitatis loco , si tres lucernae erunt ferendae, ipse unam anteferet, sed dum ad Refectorium proceditur,lucemam alteri porriget, ut Campanulam pulsare possit.

126쪽

Liber I. Caput XXI.

De Officio Campanarii Τ inurni. Cap. X X L

CAmpanarius Nocturnus in Cella, vel non procul

ab ea excitatorium habere debet, quod diligenter observabit, ne Dei cultus differatur . Audito excitatorio statim ad pulsandum ibit. Ad Matutinum pulsabit, prout habetur in Capite precedenti, ct in ambabus Tabellis depulsatione Campanaruis. Dum Campanarius Nocturnus ad Matutinum prima vice pulsabit, qui Fratrum citius surrexerit, tabellas accipiet, iliisque ter percussis, statim dicet . Sia laudato Grais Christo , e la mergine sua Madre, si Matutino Fratelli a Adare HSignore, A continuo tabellis singulas Cellas bis pulsabit, similiter etiam dicetur in mane cum Fratres ad Orationem, seu ad horam primam fuerint e citandi , tacendo illud nomen, Matutino, & ejus loco pronunciando, Oratione, sed feria sexta loco orati nis , dicitur, Capitolo;In solemnitatibus vero Nativitatis D. N.Jesu Christi, & Circumcisionis, loco fla laudato c.dicat.Fratres Christus natus est nobis, venite adoremus', Epiphaniae, dicat, Fra res cir ur apparuit nobis, venite adoremus. Resurrectionis Fratresfurrexit Dominus verΘ, aliel a ; Ascensionis, Fratres Aue uis, Christum Domitium ascendentem in Carlum,penite adoremus,MI Hat, Pentecostes . Fratres,alleisja Spiritus Domini replevit orbem

terrarum,Penite adoremus, allelfa .

In Principio Hymni Te Deum laudamus, vel in principio Laudum, si Hymnus non dicitur, Campanam, Vel Campanas per spatium unius Psalmi Miserere pulsabit. Et post Litanias Beatissimae Mariae Virginis transacta octava horae parte, in qua beneficia divina generalia, &particularia mente revolvuntur, ad Saturationem Aet Iicam omni tempore pulsabit Si oratio mentalis matutina fit ante horam primam,

ut a Kalendis Octobris,usq; ad Kalendas Aprilis excluse

127쪽

II 2 Caremonialis Ecclesiastici

Ve, pulsabitur Campana major per spatium unius Psalmi Miserere, & transacto spatio octavae horae partis, ea dem Campana tribus discretis ictibus ferietur. Si autem post horam primam fieri debeat, ut a Kalendis Aprilis usque ad Kalendas Octobris exclusive, innc loco trium ictuum pulsatur Campana minor per spatium unius Psalmi De profundis, tresque discreti ictus post horam, vel horas recitatas dabuntur ad orationem incipiendam, sed feria sexta, in mane pulsata Campana majori ut stupra, statim pulsabit Campanalom in Claustro, vel alio secretiori loco Conventus constitutam duodecim discretis ictibus, & mox eamdem pulsabit continue per spatium unius A, Maris , & transacto spatio

octavae partis horae dantur tres ictus campana majori.

Ad signum pro Defunctis pulsabit majorem Campanam per tres vices, primo dantur tres discreti ictus, secundo dantur quatuor, & tertio quinque, licet Campana - sit magna, vel parva, interiecto spatio unius Ave Maria festinanter prolatae inter ipsas vices, & dicitur Psalmus De profundis clamavi, in cujus fine dicentur versus . Requiem e ternam, Sc. Iux perpetua, &c. a porta Inferi erue Domine animas eorum. P. Requiescant in s ee I . Amen Domine exaudi orationem meam IV. elamor meus ad te veniat Dominus vobiscum luet. eum

spiritu tuo.

o REMUS. . . .

FHelium Deus omnium Condiror, ct Redemptor, &α prout in dreptario; deinde dieitur M. Requiescant

in pace IV. Amen . Et sic lucrabuntur Iudulgentias per Gregorium Papam Decimum tertium concessas orantibus pro Defunctis. In Festis solemnibus primae Clastis, & diebus, in quihus adstat Indulgentiae in nostris Ecclesiis, & pro solemni oratione 4o. horarum,sicuti in Festis Circumcisionis D. N. Jesu Christi, Purificationis, Annunciationis, Nativitatis, & Conceptioni. Beatissimae Mariae Virginis r

128쪽

nis, S. Guillelmi Confestaris , S.Ioseph, & Patrocinii

ejusdem, S. Matris Monicae, S. Joannis a S. Facundo , S. Nicolai de Tolentino, & S. Thomae de Villanova, &in festo omnium Sanctorum ordinis nostri. In sero praecedenti dato signo pro Defunctis, statim pulsantur Campanae solemniter tribus vicibus per spatium unius Psalmi serere, cunctanter prolati pro qualibet vice, mediante Psalmo De Profundis inter ipsas dices . In aliis festis secundae Classis, & in duplicibus majoribus Beatissimae Mariae Virginis, & in Dominica secunda, aut quarta mensis, si exponendum est Sanctissimum Sacramentum loco Processionis S. Matris Monicae,quam fieri nolumus, ubi adsunt Patres Conventuales ordinis nostri, nae solemniter pulsantur per spatium unius Psalmi Λίθ-

Quoties tempore Missarum est praedicandum, in Sero pr cedenti dato signo pro Defunctis, pulsabit Campanam majorem, ut dictum est in praecedenti Capite. sAnte primam pulsationem Matutini, & horae primae, seu orationis mentalis, si ante lucem erit, lumen in Choro accendet, ne Fratres in Chorum obscuro ingrediantur , & finita prima pulsatione, si lucernas accensas nes Ius Accolythus in Choro disposueriti, suum erit illas suis aptare locis.

remonias Sacras callere,ut omnes defectus, quos in eisdem repererit, perfecte corrigere possit. Omnium officiorum juxta hujus Caeremonialis praescriptum ita scire debet, ut omnes, tam Clericos nostros quam Sacerdotes, quando oportuerit cum profectu edocere possit. Quapropter Caeremoniale hoc semper prael manibus habeat, & quando in aliquo dubitaverit, ad Cae- .

129쪽

Gavant. IF. tit. Σ.n. s. Bauld. p. 3. cap. M. de Missis. art. 4

II 6 Caremonialis Ecclesiastici

remoniale Episcoporum, tanquam ad Caeremoniarum fontem recurrat, & ad Doctores de Caeremoniis Sacris

agentes.

In omnibus ergo nostrae Congregationis Conventibus , α praecipue in majoribus, in quibus studia vigent ,& inultitudo Sacerdotum, & Clericorum reperitur, R. P. Prior , unum , vel duos Patres Sacerdotes ex propria familia, aspectu, & statura Corporis conveniente, &multo magis bonis moribus praeditos ad hujuscemodi ODficium assumat, qui Theologiae Scholasticae, & morali operam dederint, & sint divinorum Oificiorum, ac Ri- suum Ecclesiasticorum assidui, Bc diligentes Perscrutatores, ut uno deficiente, alter ejus vices gerat; Et ut omnia, quae ad divinum, & Ecclesiasticum cultum spectant, exequantur cum maxima quiete . Prioris cura erit, omnes tam Sacerdotes, quam Clericos admonere,

ut ipsi, vel ipsis, in his, quae ad divinum cultrim spectant, absque ulla contradictione obediant; Et ipse Prior in hoc exemplum praebeat subditis, dum Celebrantis Officio fungitur, ut eisdem Caeremoniarum Magistris, aliique familiae Religiosi obedientiam praestent:Quod similiter alii Superiores efficiant, dum divina celebrant officia, ut ea rite, & ordinate , sine desectu exercere valeant .

Ad ipsum spectat in solemnioribus diebus, ct praecipue quando Missa solemnis, & Vesperae a Musicis canuntur , sicuti in majori hebdomada, & in Missis solemnibus pro oratione 4o. horarum, nec non in Proc essionibus omnia necessaria praeparare, & Sacristam etiam admonere de iis, quae ad ipsum attinent, ut omni decore Ecclasiastica officia in nostris Ecclesiis peragantur. In Missis aute solemnibus antequa Celebrans cu Ministris E Sacristia egrediatur, ibi Caeremoniarius eum admonebit , ut ponat capite discooperto incensum in Thuribulo, & deinde facta imagini Principali Sacristiae pro-i funda inclinatione, ad vitare, in quo est Celebrandum:

130쪽

Liber L Caput XXII. IIS

ducet; quo cum devenerit , in plano ante infimum Al- taris gradum detectis Capitibus, unico genu cum o 1Nbus aliis genuflectet, ipso in cornu Epistolae remanente , ct inde annuendo quando Diaconus, & Subdiaconus,cinterique Ministri genuflecti debeant, & quid quid ab eisdem Ministris est pro eorum ministerio exercendum; Advertere tamen debet, quod sive in Altari, in quo Celebratur, sit in Tabernaculo Sacramentum, siVe non, semper ministri debent unico genu flecti elebrans vero, bdd iis Q si in Tabernaculo Sacramentum non sit, faciat profumdam inclinationem; At si Sanctissimum Sacramentum esset expositum, omnes utroque genu fleeti debent. Facta genuflexione, positisque ab Accolythis supr1 Credentiam candelabris, & Thuriferario prope eandem Credentiam accedente, Thuribulumque gestante, ne ignis extinguatur, incipiat Celebrans introitum Diaco no,& Subdiacono respondentibus, Caeremoniarius stans, eos de omnibus admonebit, videlicet, quando debeant

se inclinare, Signo Crucis signare, pectus percutere, &similia. Dicto Introitu, & ascendente super Bradellam Celebrante cum Diacono, & Subdiacono, incensatoque Altari, & lecto ab eodem Introitu facta in medio super Bradellam genuflexione, eos ad sedend im ducat, ipso cum Accolythis, & Thuriferario stantib s, quos in misisa solemni, sedere nunquam permittat, & ad ultimum Orie ad planum Altaris Celebrantem cum Ministris deferat , ubi facta genuflexione Celebrantem ascendere faciat super Bradellam, Diacono, & Subdiacono post ejus

humeros remanentibus, ibique a Celebrante intonata

Gloria in excelsis Deo, & deinde lecta, ad scamnum reducet , quod faciet lecto a Celebrante, & Ministris Symbolo ; Advertere tamen debet, quod quando ad seden- BD.lit. . dum descendere debent, prius super Bradellam faciant ' 97 β

genuflexionem , si ibi sit d abernaculum Sanctissimi Sacramenti, si autem non, Ministri faciant genuflexionem , Ρ Σ & Ce-

SEARCH

MENU NAVIGATION