Caeremoniale ecclesiasticum juxta Ritum Romanum usumque fratrum Eremitar. Discalceator. ordinis s. p. Augustini congregationis Italiæ, & Germaniæ. In quinque libros distributum a quondam r.p. Paulo à s. Jo. Evangelista ejusdem congregationis visitato

발행: 1704년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

2F6 Caeremonialis Ecclesiastici

quam in Dominicis,aut feriis vascula cum Floribus, alia- v te si milia ponant, exceptis festis Sanctorum , & Dominica tertia, quae est Dies laetitiae. Missae vero , & officia hoc Tempore celebrent prout in Missali, & Breviario continetur . Advertendum est quod si in Dominicis Adventus venerit aliquod festum secundς Classis, tunc pulsari debent campanς, ac si festum Celebraretur.

De Vigilia dilatio. Disi AL. Pesu Christi. Cap. II.

TEmpus Nativitatis Diat incipit in primis Vesperis

ejusdem Festi Nativitatis,& usque ad secundum Completorium officii Purificationis B. Mariae inclusive durat, etiam si praedictum festum Purificationis propter aliquam Dominicam Σ. Classis occurrente transferatur. Tempus enim Nativitatis terminat semper die Σ. Februarii.

In Vigilia Nativitatis Domini, Hora prima solemniter

cantabitur, & Sacerdos Martyrologium cantaturus induitur superpelliceo,& Stola violacea, & cu canitur C pitulum , Cantor ponet Legite in medio Chori, Martyrologio desuper imposito, &dum canuntur Responsoria brevia, Sacerdos ingreditur Chorum manibus junctis, praecedentibus Thuriferario cum Thuribulo, &navicula, & Ceroferariis cum intorticiis accensis, &in medio faciunt Altari debitam reverentiam, & Prael, to inclinationem . Sacerdos ministrante Thuriferario Thuribulum,& Clerico naviculam dicendo. denedicite Pater Reverende, ponit incensum in Thuribulo more solito dicens: Ab illo benedicaris cte. & incensat ter li-hrum , ut fit ad Evangelium , Ceroferarii assistent S cerdoti facie ad invicem versa, & Thuriferarius post

ejus terga.

Dicto denedieamus Domino, responsoque a Choro Deo gratias, omnibus in Choro stantibus, & capitibus detectis Sacerdos non signans librum neque se ipsum hicipit sonora voce. Octavo Mundas c.dc prosequitur eadem

272쪽

dem voce usque ad illa Uerba:In ellebem Pudς nascitur eae Maria Virgine factus Homo. Quae quidem Verba canet altiori voce, & in sine genuflectet; omnes autem in Choro existentes a principio illorum Verborum se in Terram prosternent, exceptis Sacerdote,qui finitis praedictis Uerbis genuflectet, ut supra, & non se in Terram prosternet,& Accolythis,qui semper stare debent.Deinde Sacerdos paulo altius dicat . Nativitas Domini nostri

Iesu Chrisi secundum Carnem cteo

Quibus dictis omnes siurgunt, dc statim Sacerdos, ut supra indutus factis debitis reverentiis discedit cum Accolythis, & Lector ordinarius, sedente Choro capite cooperto, prosequitur in tono ordinario Lectione Martyrologii ab illis Uerbis. Eodem die Natalis S. Vnas noee. Deinde dicet pro absolutione Capituli Lectionem brevem. Per quem accepimus gratiam cte. Vesperae canuntur Solemniter a Praelato cum vestibus Sacris,scilicet Pluviali, Stola &c.

De Solemnitate Domini nostri risu Christi, o trisbus sequentibus Festis. Cap. III. NAn lis Domini Nostri dies, in quo Christus Je

sus pro Redemptione Mundi nasci corporaliter voluit, ab Apostolis solemniter institutus fuit. Ad Matutinum hora quinta noctis pulsentur solemniter Campanae pro primo signo, & accensis in Ecclesia luminibus , Portae e us aperiantur,& Carbones ignis ardentis diversis in locis locentur.Dato et .signo Celebrans pluviali', & Ministri superpelliceis in Sacristia induuntur, &accensis luminibus in Choro, & Altari, decursaque sexta hora noctis cum dimidia dabitur tertium signum, &tunc Celebrans cum Ministris procedit ad Chorum ad canendum Matutinum eo modo, & ordine, quo dictum es lib. 2. cap. de Matutino solemni: Quod numquam cum Pluviali canitur, nisi expresse notetur . Kk Cas

273쪽

2S8 - Caremonialis Ecclesiastici

Cantata per Celebrantem Nona Lectione, statim ipse ibidem ante Legite intonat Hymnum: Te Deum laudamus . Interim Diaconus, & Subdiaconus induuntur in Sacristia vestibus Sacris proMissa Solemni, Thuriis rarius omnia pro Celebratione necessaria in credentia prς- parabit. Finito Hymno Praesidens Chori canet in Choro versum Dominus vobiscum: Oremus O c.6c orationem: Concede quae fumus o e. dc repetit Dominus vobiscum, Cantores canunt: Benedicamus Domino, & response a Choro Deo gratias, Versus Fidelium Animae non dicitur , quia immediate sequitur Missa . Mox Celebrans procedit cum Ministris ad Altare ut habetur in capite de Auisse Solemni. Cum Celebrans intonat : Gloria in excelsis che.Campanae in signum Laetitiae Solemniter pulsantur.Dum canitur a Choro Versiculus Symboli: Et inearnatus es ; Celebrans, & omnes alii genuflectere debent in omnibus tribus Missis Nativitatis Domini. Celebrans sumpto Sanguine non purificabit Calicem Vino , nec minus Purificationem stimet, sed tantum digitos abluet, non in Calice, sed in Vase vitreo ad hunc usum prςparato sibi a Subdiacono porrecto, postea idem Subdiaconus immisso per Accolythum in Calicem vino illum purificat, & Vinum in Vasculum Purificationis infundit assiimendum post ultimam Missam , Calicemque Purificatorio absterget, Sc more solito accomodatum, ad Credentiam deferet. Finita prima Missa solemni,Pr sidens in Choro statim intonabit: Deus in adjutorium pro Laudibus, quae a Campitulo tantum Canuntur, & Celebrans in Sacristiam deponit Planetam , & Manipulum , dc accepto Pluvia li cum Ministris ad Chorum pergit, de assistit ad Laudes eo modo, dc iisdem caeremoniis, ac incensationi- .

bus, prout de Hesperissolemnibus dictum es : Diaconus etiam, & Subdiaconus depositis in Satristia Sacris vestibus, ad Chorum redibunt. '

274쪽

Prima Missa Solemni finita non poterunt noctis Tempore aliae Missae privatae celebrari, quia hoc est a Sacra Rit. Congreg. prohibitum, die T. Septemhris 164 I. do dies. Augusti I 6s3. Animadvertat Sacrista, quod hac die in singulis Altaribus, in quibus est Celebrandum sint Vascula Cristallina, vel vitrea, Palla, ve= Purificatorio cooperta pro ablutione Celebrantium. Sacerdos Tres Missas successive unam post aliam Celebraturus, in Sacristia tres Hostias super Patenam Calicis ponet, & cum in Altari Calicem praeparat, duabus Hostiis ad Partem in Altari positis, unam tantum super Patenam relinquat, post primam, & secundam Mi ssam sumpto Sanguine, nulla facta Purificatione, neque aia tione, Cesicem in medio Altaris collocat,& Patena cOOperit , & digitos cum vino, S aqu* in vase mundo prae parato abluit, & nullo modo intra Calicem, in quo Sandiguinem consecravit . Tersis Purificatorio digitis, vasculum prope Altaris medium collocet ,& cooperiat: Calicem , io quo consecravit non purificabit, nec Purificatorio deterget, neque super illum Purificatorium extendat, sed superimponens ei Patenam , & Pallam desuper Velum aptabit, non tamen Corporale plicabit. In

fine dicto Evangelio S. Joannis: In Principio erat Ver-btim cte. de facta in medio Reverentia, descendit ante infimum gradum, Sc incipit aliam Missam. In Tertia vero Missa sumpto Sanguine, Calicem vino abluit, &Purificationem sumit, postea more solito digitis vino , & aqua in CaIicem ablutis, ac Purificatorio tersis , vinoque Purificationis a Ua1culo intra Calicem Celebrantis infuso, ablutiones sumet, deinde Calicem, in quo

Celebravit, & Uas ablutionis Purificatorio terget.Reliqua more solito prosequetur. Si aliquis Sacerdos non continuatim, sed tempore

interposito Missas Celebrare voluerit, post quamlibet Missam Communione peracta, Calicem vino purifica- bit, dc Purificatorio absterget. Reliqua faciet ut in MisD

275쪽

26 o Caremonialis Ecclesiastici

sis ordinariis. Si ob rationabilem Causam unicam tantum Missa hac die aliquis dicere voluerit, licet quamlibet ex tribus assignatis dicere valeat; Tertia tamen Mi sis aconVenientior erit, quia haec magis Officio diei res

pondet, & secundum Missalis rubricas. Missa quoad fieri potest Officio debet convenire, si νero Celebrans per oblivionem sumeret in prima, vel secunda Missa Purim ficationem , vel ablutionem, finita illa Missa, statim redeat ad Sacristiam, quia cum ipse non sit jejunus, aliam Missam celebrare non potest. Hora Tertia Decima pulsabitur primum signum pro secunda Missa in Aurora cantanda, omnibusque in Choro congregatis canitur Hora Prima , & interim Celebrans cum Ministris in Sacristia Sacris induitur Uesti- bus Finita Prima, Celebrans cum Ministris procedit ad Aliare more solito, & in Missa non sumit Purificationem , neque ablutionem, sed solum abluit in Vase

Digitos.Illucescente die Lampades concinnantur. COm- munio fit in Altari ad hoc deputato, ac etiam post terrtiam Missam cujuslibet Celebrantis . . 'Hora competenti canituris Choro Hora Tertia, &interim Celebras,& Ministri Sacris Uestibus induuntur . Si est dies Dominicus fiat aspersio Aquς benedictae; canitur Missa, & ad illa verba Evangelii: Et Verbum Caro factum est , omnes excepto Subdiacono , &Accholythis genu flectunt; Diaconus facie ad librum conversa;

Reliqui vero omnes facie ad Altare. Vesperae Solemniter chm Ρluviali canuntur. In pestivitatibus autem Sanctorum Stephani, Jo: Evang. & Innocentium, Vesperae cum Pluviali solemniter cani poterunt. De

276쪽

Liber IV. Caput IV. 26 IDe festo Circumcisionis Domini nostri, cI Annua

Benedict ione consentus. Cap. IV. 'CΙrcumcisio fuit instituta a Deo Tempore Abrahς,

quae fiebat in Carne Praeputii contra originale Peccatum, quod a Parentibus per concupiscentiam contraximus. Haec Dies est octava Nativitatis Domini a tempore antiquo solemniter celebrata, ratione Nominis Jesu hodierna die impositi, & ejus pretiosissimi Sanguinis pro nobis in Circumcisione effusi. In primis Vesperis Circumcisionis squae sicut etiam Matutinum , & secundae canuntur absque Piuviali, ni si sit Titularis Ecclesiae) nulla fit Commemoratio, nec etiam S. Sylvestri. Ritus autem, & Ordo benedicendi hac die Conventum habetur infris, ae is ordinario Precum. Hac eadem die tempore orationis ment3lis matutinae fit capitulum de solemnitate occurrente, & schedulae Sanctorum mensis, & anni distribuuntur.

De Festo Epiphaniae Domini. Cap. V.

EPipliani a Graece , Latine vero Apparitio , seu

Manifestatio appellatur. Haec Festivitas videtur ab Apostolis instituta, nam viri Apostolici, ut Mundus Deum, quem Elementa, Caelitus praedicarunt, agnosceret, hunc Diem annua solemnitate sacrarunt. Primς Vespers solemniter a Prelato cani debeut cum Pluviali sicut, & Matutinum ab eodem Sacris vestibus induto, modo, quo dictum est, in cap. de Matutinoso- Iemni . Ideoque dicto secreto Pater noster , Ape aria, Credo in Deum cte. Onimissis illis verbis:Domine Labia mea aperies cte. Deus in Adjutorium σα immediate intonat Antiphonam: Asserte Domino , signan. 1 se se ante Antiphonam , sicut solet fieri ad versum. Deus in Adjutorium, ait enim D. Inieronymus i Ante omuem Actum

277쪽

26 a Caremonialis Ecclesiastici

Actum manus pingat Crucem, quod etiam facient alii Choristae,& Cantores intonant Psalmum, urhabetur lib. 2. cap.de Matutinis Solemnibus. In tertio Nocturno, ne confusio Chori oriatur , sed devotius officium recitetur, erunt quatuor Cantores in medio, duo primi Cantores ab Altari , seu imagine remotiores incipient canedo Antiphonam.Venite adoremus eum; qua intonata statim genuflectent, & Chorus manens genuflexus prosequitur: uia ipse est Dominus Deus noster ; & statim omnes surgunt, primi Cantores cantabunt primum versum Psalmi.Venite exultemus secundi Cantores altari propinquiores canent secundum versum: Praeoccupewm cte. & sic vicissim canent totum Psalmum, primis Cantoribus semper canentibus Versum immediate post Antiphonam: Venite Adoremus eum oec. sicut fit ad Invitatorium cujuslibet Matutini, omnes autem in Choro erunt genuflexi a principio usque ad finem Antiphonae Venite Ariremus quoties repetitur. Ad versu T. & 8. Responsorii ad illa Verba Gm-ria se erigant,& profunde se inclinent omnes in Choro existentes, & deinde se genuflectant ad illa Verba : Et procidentes adoraverunt eum quibus prolatis surgunt, &data benedictione sedeant. Ad omnes Mi stas, dum in Evangelio dicuntur illa Verba: E procidentes adoradierunt eum,genuflectitur, &similiter in Missa solemni omnes excepto Subdiacono,&Rccolythis genuflectant, Diaconus facie ad librum conversa, reliqui vero omnes ad Altare . In secundis Uesiperis , quae solemniter a Praelato canuntur cum Pluviali, nulla debet fieri Commemoratio, ni si de Dominica, si Festum Epiphaniae venerit in Sabbato.

De Votorum renovatione. Cap. VI.

clesia annua festivitate colitur, ita a nobis celebritas Templi spiritualis Antinete annua Votorum re

278쪽

Liber IV. Caput II. 263

novatione debet honorari secudum exhortationem Beati Pauli Apostoli: Renovamini Spiritu mentis Des c. In die igitur Epiphaniae Domini hora orationis mentalis matutinς,Fratres omnes ad Capitulum conVenient,& genuflexi dicent Antiphonam: Veni Sancte Spiritus, cum versu, & oratione solitis. Quibus finitis sedebunt,& facto per Superiorem, vel alium ad nutum ejus circa

renovationem Votorum Sermone, datoque osculo Pacis , atque Absolutione Generali procedunt ad Ecclesiam , & accensis in Altari candelis, exponitur Sanctissimum Sacramentum per RP.Priorem superpelliceo, &Stola alba indutum, qui posito incenso in Thuribulo absque benedictione,& osculis, genuflexus triplici ductu Sanctissimum Sacramentum thurificat, facta profunda inclinatione antea, & postea .R.P.Prior indutus, ut supra ante medium Altaris in plana Terra coram Sanctissimo Sacramento genuflectitur , & reno at suam Professionem vulgaribus Verbis sequentibus quae verba debent esse ibi scripta in Tabella, aut teneatur hoc Caeremoniale, ut legendo ea recitent , ne confusio oriatur.)

in ques'anno neus vinis M. Vel in aliis virtutibus,quibus voluerit, seu magis indigere perspexerit. Quibus Verbis finitis, quin Terram. osculetur,surgit, ct a parte Evangelii prope Altare genuflectit, genuflexis manentibus omnibus.

Mox dignior ex Patribus ante Sanctissimum Sacra

279쪽

266 Caeremonialis Ecclesiastici

mentum in medio genuflexus, clara voce Professionem renovabit, & Virtutem proponet, ut supra, & osculata Terra in suum locum redibit, & genuflectet, & hunc ordinem servabunt omnes Fratres a dignioribus incipiendo , & ne Taedium generetur, dum unus Virtutem, seu Uirtutes proponit,alter accedet,ut du unus discedit, alter statim genuflexus incipiat. Deinde debito ordine accedunt Conversi, seu Laici, & Tertiarii Professi, &eodem modo sua vota renovabunt. Novitii vero genibus flexis ibi assistant, & nihil dicant, sed bona proposita mente reVOIVant, ac Deo proponant.

Postea Praesidens solus erectus dicit Pater noser, quo secreto completo,dicit Versus, ct orationem, prout in ordinario Precum &c. Deinde R. P.Prior ponit incensum in Thuribulo, &Sanctissimum Sacramentum Thurificat, ursupia, benedicit Fratres cum Sanctissimo Sacramento, nihil dicens,& reponit Sacramentum intra Tabernaculum,quo clauso omnes discedunt.

De Benediolisne, ac distributione Candelarum , ac Processione , cI' Missa in Festo Purificationis Beatae Mariae Virginis. Cap. VII.

PUrificationis B. Mariae Virginis solemnitas, quae a.Graecis 'Napante appellatur, Tempore Iustiniani Imperatoris, cum sic exposcentibus Hominum commissis apud Constantinopolim, Mors potenti manu tunc inu alui sset, is Sergio Papa primo liberationis causa ad Honorem Deiparae Virginis Constantinopoli Orientali Ecclesia instituta fuit: in Ecclesia autem Occidentali a Gelasio Romano Pontifice triginta annis prius fuit introducta. In cujus Processione feruntur Ceret ardentes , quia lumen, quod est ad revelation gentium, sicut dixit Simeon, hoc die pro nobis in Templo fuit prae

sentatum . . .

280쪽

De Benedictione Candelarum. ALtare habeat duo pallia, scilicet unum album,

& supra illud alterum violaceum, removendum a Sacrista in fine Processionis , nisi hoc festum venerit in Dominica Septuagesimae, Sexagesimae, vel Quinquagesimae. Dum in Choro canitur hora tertia paramenta Altaris erunt convenientia officio, quod celebratur, ut si fit officium de festo Beatissimae Virginis vestimenta erunt alba , si autem fit officium de Dominica Septuagesimae, Sexagesimae, Vel Quinquagesimae, Vestimenta erunt Violacea .

Sacrista dum canitur Tertia, candelas benedicendas a latere Epistolae super Credentiam ponet, ita ut Celebrans stans in cornu Epistolae commode possit eas aspergere, & thurificare post illarum benedictionem. Candelae benedicendae sint ex cera alba , in quantitate su iicienti pro Ecclesiae, & consuetudinis qualitate. Sacrista in fine Tertiae cooperit Altare pallio violaceo, si ibi a principio non erat. Thuriferarius super ipsam Credentiam deferat vas aquae bcnedictae cum aspersorio, & prope Credentiam ponet Crucem processionalem, & in Altari a parte Epistolae ponat Missale, subtus habens custinum violaceum. Accolythi vero cottis, seu superpelliceis induti accendunt Cereos in Altari, & in Candelabris ab ipsis deferendis .

Finita hora Tertia, quae terminatur cum Uersu Ren dicamus Domino i ubi advertendum est, quod Versus FDdelium Animae numquam est dicendus in fine illius Horae , postquam sequitur Missa cantata, vel etiam privata dummodo sit Conventualis, vel Psalmi Poenitentiales, aut Litaniae, vel officium Defustinorum , Psalmi Gra- duales, aut Officium B. Mariae Virginis,etiam ex Devotione recitandum, in his omnibus casibus terminabitur Ll hora

cap. II. ar. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION