Caeremoniale ecclesiasticum juxta Ritum Romanum usumque fratrum Eremitar. Discalceator. ordinis s. p. Augustini congregationis Italiæ, & Germaniæ. In quinque libros distributum a quondam r.p. Paulo à s. Jo. Evangelista ejusdem congregationis visitato

발행: 1704년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

2 6 Caeremonialis Ecclesiastici

mo Sacramento genuflexione incensat oblata, ubi est advertendum , quod debet ducere Thuribulum aequali- , ter, hoc est, non demittendo illud, sicuti in Circulis sequentibus, in quibus ita ducitur, ut circumeat Calicem, sed illud ducat super Calicem, & Hostiam simul in modum Crucis, non tamen designando quatuor puncta L Bi .hi.C.E. sed per lineas rectas ter ducens Thuribulum supelsi Calicem,& Hostiam simul, ad modum Crucis, hoc mO do : Elevans Thuribulum scilicet ultra Calicem, ducit illud versus se, & mox a latere Evangelii ad latus Epistolar, & similiter faciat alias duas Cruces super oblata. Postea circumducit ipsum Thuribulum ter girans circa Calicem, & Hosiam simul, scilicet bis incipiendo aB., e. z dextera ad sinistram ; id est habens Thuribulam circa Calicem versus se, illud versus cornu Epistolae ducendo , circulum ante se perficiet, & similiter faciet secunda vice, sed tertia vice e contra ducet Thuribulum a sinistra ad dexteram , id est a se Thuribulum per latus Evangelii, & postea per latus Epistolae circulum ante perficiendo , s Diacono interim pedem Calicis tenente manu dextera) dispensat verba in qualibet incensatione hoc modo. In prima Cruce dicendo Incensum sud In secum da, a te benedictum in tertia ascendat ad te Domine. In prima Circuitione dicet: se descendus er nos in secunda : Misericordia, in tertia Tua.

Deinde facta Cruci reverentia, Diaconus an OVet a

medio Calicem ad partem Epistota, ne impediat Thurificationem Crucis, & incensata Cruce, reponit in loco suo. Celebrans vero incensat Crueem, Reliquias, seu

magines, ct Altare, ut supra dictum es, sed si Sanctis

anum Sacramentum est Thurificandum, Crux non Thurificabitur, interim dicens: Dirigatur Domine, Oc. ita omnia verba dispensans, ut eodem tempore Verba, &vm Eeek- Thurificatio finiantur hoc modo: In prima Incensatione Crucis dicet: Dirigatur Domine Oratio mea, in secun-

da ,scut incensum , in tertia in conspectu tuo, in prim

262쪽

Liber III. Caput XVIII. 267

incensatione Candelabrorum a parte Epistolae dicet aete- patio, in secunda manuum, in tertia mearum. In prima,

& secunda incensatione posterioris partis cornu Epistolς dicet Sacrificium; In prima, secunda,& tertia incensatione Planitiei ejusdem lateris diceti. spertinum. Ad partem Evangelii in prima incensatione Candelabrorum dicet: Pone , in secunda . Domine, in tertia: eustodiam; ad extremam partem in prima, & secunda incensatione dicit: ori meo, in prima incensatione Planitiei, ejusdem lateris dicit: Et osium in. secunda Circumstantiae, in tertia in labiis meis. In prima Incensatione frontis Altaris a parte Evangelii dicet, ut non declinet, in secunda cor meum, in tertia: in Oerba malitiae, deinde in prima incensatione frontis Altaris a latere Epistolae dicet ad ex-eeusandas in secunda : excusationes, in ertia: in peccatis. Si vero super Altare adsint Reliquiς, eodem modo quo supra incen famur. Dum incensatur Altare a parte Evangelii secundus Accolythus Missale cum cuilino manibus extra Altare tenebit. Celebrans treddens Thuribulum Diacono dicite Accendat in nobis Dominui ignem

De modo Thurificand Celebrantem , Clinum , MAnistros Altaris , o Populum.

CElebrans in Missa Solemni tribus vicibus Thurificabitur, primo Ante Introitum post Incensationem Altaris; stans enim Celebrans ad Cornu Epistolae brachium sinistrum versus A ltare,& dexterum Versus populum tenens a Diacono,vel si abest a Thuriferario ambabus manibus Thuribulum tenente ad partem Epistolae extra Altare stante, triplici ductu ante, & post ei inclinationem faciendo, incensatur. Celebrans Vero nec ante, nec post incensationem Diacono se inclinet, sed immobilis manebit . Et similiter incensatur Celebrans tertia vice in Missia Solemni, incensatis oblatis,

263쪽

248 Caremonialis Ecclesiastici

& Altari,& ad Magnificat in Sabato Sancto Secunda vice incensatur Celebrans cantato Evangelio:Na dum Celebrans Missale osculatur,Diaconus Thuribulum a Thuriferario accipit,& ad medium Altaris pergit, ibique ante infimum gradum in plano stans, non tamen supra, inclinationem faciens Celebranti,ter illum incensat,& iterum se ei inclinet, suo loco vero a parte Evangelii, stans Thuriferarius, Celebrantem incensabit, quando Diaconus abest. In Vesperis autem incensato Altari, Celebrans laeta in medio reverentia, descendit ante infimum gradum debita reverentia ab omnibus simul exhibita, pergat simul cum ministris ordine quo venerat ad locum suum in

Choro. Sed si Chorus valde distat ab Altari, Celebrans descendat anteinfimum gradum , ibique Thuriferarius eum incensabit, ut supra dictum est debitis inclinationbbus ante , & post. Interim Celebrans stat in medio, facie

ad Altare versa, & parumper ad Thuriferarium conversus, nullam tamen ei inclinationem faciet.

Chorus, Ministri Altaris, & populus semel in Missa solemni sincensatis oblatis, & Altari) thurificantur, &semel in Vesperis solemnibus ad Magnificat. In Missa solemni, thurificatis oblatis, Altari, & Ce- Iebrante, Diaconus facta ante Altare in medio simul cum Thuriferario genuflexione Thuribulum deferente s si Chorus est retro Altare' pergit ad Chorum per ostiolum Epistolae, pr cedente Thuriferario nihil deferente, &facta solita reverentia in medio, vadit ante superiorem, seu digniorem, & illum triplici ductu Thurificat, facta ei profunda reverentia ante, & post. Deinde bis Thuribulum ducens Thurificabit singulos Sacerdotes a parte Superioris , seu dignioris: & unico ductu Thurificabit singulos Clericos, & Laicos ex eadem parte; deinde facta debita reverentia in medio, incensantur similiter alii

Sacerdotes, & non Sacerdotes ex altera parte. Dum in censatur Chorus Thuriferarius stat parum retro a sini'stris

264쪽

Liber III. Caput XVIII. 269

stris Diaconi, qui finita Thurificatione,fastisque cum illo debitis reverentiis in medio egreditur per ostiolum Evangelii ad Altare ; In Vesperis solemnibus idem similiter faciet Thuriferarius per se ipsum. Diaconus stans ante Altare a latere Evangelii in pavimento, duplici ductu Subdiaconum incensat, facta ei ante , & post capitis inclinatione; Postea reddito Thuribulo Thuriferario ascendit ad locum sinim post Celebrantem , & facta genuflexione Altari, & facie ad Thuriferarium conversa, ab illo duplici ductu Thurisicatur debitis reverentiis. Thuriferarius incensato Diacono, incensabit Accolythos, primo , primum, & secundo secundum unico ductu, & similiter faciet in Uesperis.

Minister Thurificans Chorulia, advertat ne terga Uertat Altari, vel Sanctissimo Sacramento, Mecqst necesse

illi, vel illis quos Thurificat nimis appropinquare, licet sint Praelati. A dignioribus incipiet, tam in Praelatorum , quam aliorum Thurificatione. Et licet fumigatio thuris, quam ex Altari attulit sit omnino consumpta, thus tamen non superaddat, sed cum illo benedicto sticet consumpto ) Thurificationem finiat, nec ignis licet sit extinctus addatur. Procuret ut in Missa solemni finita Praefatione, & in Vesperis dicto Dominus vobiscum, ante orationem Thurificatio Chori finiatur . Cum Minister Thurificans Chorum, ingrediendo debitam reverentiam in medio exhibuerit, omnes in Choro existentes, si sedent, surgere debent. Si aliquis dum incensatur genuflexus extiterit, erigat se, & si fuerit ad

Altare conversus ad Thurificantem se vertat: quia nulli genuflexo, aut ad Altare converso, vel capite cooperto incensatio exhiberi debet .

Si Thurificans est Clericus imagini faciet genuflexionem, Praelatis, & Dignitatibus profundam reverentiam ante, &post Thurificationem in signum gratitudinis inclinabunt , Clerici autem mediocriter, sed si Thurificans est aequalisivel maioris dignitatis,cum eo qui Thu Ii ris

265쪽

aso Caremonialis Ecclesiastici

rificandus est,invicem reverentiam facient, ante, & post

pro eorum qualitate.

Caer Disc. Thurificatis Accolythis, ut supra Thuriferarius facta VH, 0 3 genuflexione Altari, ad Populum se convertit, & stans prope medium Altaris, parum longe ab ultimo gradu Thurificat Populum triplici ductu, graviter, & morose Thuribulum ducens, primo in medio, secundo a latere Epistolae, seu a parte dextera populi Thurificandi , &tertio a latere Evangelii, seu sinistra Populi, facta Po- , puto communiter ante, & post,Iarga inclinat ione prima a latere Epistolae, & secunda a latere Evangelii inc pia. 'Si praesens fuerit aliquis S. R. E. Cardinalis, vel Archiepiscopus, aut Episcopus loci, seu Nuntius Apostoli-Genuis. Cus, Vel Legatus a latere in sua Ρrovincia, & intra fines ibidem suae jurisdictionis, vel Imperator, aut Rex, seu Princeps Magnus, Superiorem non recognoscens, tunc incensa io Celebrante duplici ductu, immediate incensantur praedicti, triplici ductu cum profunda inclinatione ante,& post: Prior autem, & omnes alii Praelati nostri duplici ductu, & Sacerdotes uno Thurificabuntur , & si aderit Vicarius noster Generalis, ipse duplici ductu, alii vero Praelati nostri, & Sacerdotes, Diaconus, & Subdi conus in Missa unico tantum Thurificabuntur. Praesente Cardinali, Episcopus loci duplici ductu Thurificabitur: Praelati autem nostri omnes, & dignitates unico

tantum incensabimtur.

Episcopus, vel alius Praelatus Ecclesiasticus, extra fines suae Jurisdictionis, Pro rex, vel Gubernator Regni, seu Provinciae in silo Regno, vel PrOVincia, Princeps, ct Heros Superiorem recognoscens intra fines sui Dominii incensabitur triplici ductu immediate post Celebrantem , triplici similiter ductu Thurificatum. Prior vero, Chorus, & Populus Thurificantur, ac si praedicti abes sent. Magistratus Civitatis Thurificatur secundum usum, & consuetudinem loci. Si aliqua Persona ex praedictis inter Fratres in Choro

266쪽

Liber III. Caput XIX. 2FI

extiterit, si ante illum nullus Praelatus sederit, modo praedicto illi Thus dari debet. Sed si post Priorem sederit , ut Prior Thurificabitur . Alios autem S culares , si

inter Fratres non fuerint, Thurificare non convenit.

Prior ante quoslibet Ecclesiasticos , & Sqculares, sexceptis praedictis ) Thurificandus est. Si aliqua Mulier insignis fuerit in nostra Ecclesia, ut Regina, vel magna 'ρ ρ '' Principissa, utique, & ipsi thus dari convenit in loco, ubi daretur ejus Viro, si Metat.

De Modo , o Ordine dandi nom. Cap.XIX.

DI to Agnui Dei cte. Diaconus a dexteris Celebrantis genuflexus expectat pacem, & finita oratione secreta: Domine Iesu Christe, qui di-κisi Apostolis tuis, Pacem Oe. cum Celebrans est osculaturus Altare ipse surgit, & osculatur Altare extra Corporale , simul, & eodem tempore, cum ipso Celebran- Mi . o. te, a quo dicente : Pax tecum, complexus, accipit pa- ζ MI 'γrum inclinatus pacem, sinistris genis sibi invicem appro- hz .irpinquantibus, & leviter tangentibus, & ei respondet: Et eum spiritu suo; Postea facta Sacramento genuflexione vertit se ad Subdiaconum stantem retro post Celebrantem , & nulla ad invicem inclinatione praemissa, eodem modo se amplexantibus, & sinistris genis sibi in- ωj.E O. vicem appropinquantibus, & leviter tangentibus, dat ei M. . c. 8. Pacem dicendo: Pax tecum, & ipse respondet: Et cum Izlii. Spiritu tuo, & postea mutuo sibi invicem inclinationem eap. 3o.

faciant. Subdiaconus accepta pace a Diacono, & facta in medio ante ultimum gradum Altaris,simul cum Thuriferario genuflexione, comitatus ab eo Vadit manibus jun- Caerem. Pactis ad Chorum per ostiolum a latere Epistolae, & facta et minin medio debita reverentia Altari, dat Pacem primo di- s gniori, eum complectens, sinistris genis sibi invicem mae. proquinquantibus, licet sit Uicarius noster Genera-

267쪽

2F2 Caremonialis Ecclesiastici

lis, vel etiam aliquis Episcopus dicendo: Pax tecum, &ille respondet: Et eum Spiritu sua : Deinde Subdiaconus parum retrogrediens, ei inclinationem faciat profunde , vel mediocriter, secundum dignitatem personae, & facta in medio debita reverentia, dat pacem ei, qui est in primo loco Alterius Chori, & si Chorus habuerit alios ordines Sedium, Subdiaconus descendens, duobus primis Chori inserioris , ut supra pacem dabit. Deinde factis iterum in medio reverentiis solitis, revertitur , per ostiolum Evangelii ad Altare, ubi laeta genu- flexione in medio, ante infimum gradum, dat Pacem Thuriferario, qui ipsim comitaverat, & Thuriferarius dabit pacem Accolythis ante Altare manentibus. Ille qui a Subdiacono Pacem in Choro accipit,eodem modo quo illam accepit, alteri prope ipsum stanti, Pax tecum, dicendo, Pacem dabit, & ille alteri, & usque ad ultimum. Qui pacem recipit, se inclinet versus Pacem dantem dicendo: Et eum Spirisu tuo,&postea ei reverentiam profundam, vel mediam secundum ejus dignitatem , vel recipientis gradum facere debet Si dum datur pax, aliquis in Choro sedebit, vel fuerit genuflexus, aut inclinatus, se erigat, & faciem versus deserentem vertat : Quia nullo Ecclesiastico o1culum Pacis dandum est nisi stanti. Si aderunt Laici, ut Magistratus, & Barones, & alii Nobiles, detur eis Pax, eodem ordine, ut in praecedenti eapitulo de Murseatione dictum es. Potest etiam eis dari Pax per osculum . Aliis autem S cularibus ordinariis pax nunquam dari debet, nisi fuerint inter Fratres in

In Missa privata, & etiam solemni, si adsit aliquis Praelatus Ecclesiasticus,vel Princeps Sqcularis, seu Principissa in locis sitae Jurisdictionis, cum instrumento PaX eis deseratur, & nullo modo cum Patena; quia Patena extra Altare deservire non debet. Dicto Agnus Dei cte. Minister ascendit ad Altare, accipit Pacis sistrumentum a parte

268쪽

Liber III. Caput XX. 2S 3

a parte Epistolae existens, & ibi in cornu Epistolae ad dexteram Celebrantis stat genuflexus, & dextera manu instrumentum pacis elevatum super Altare tenebit, do

nec dicta sit oratio: Domine ' esu Chrise, gui dixist

e. Qua finita Celebrans osculatur Altare in medio, &Minister adhuc genuflexus, Instrumentum Celebrantiosteri osculandum, quo Osculato a Celebrante, ab eodem que dicto: Pax tecum, Minister respondet: ct cum spiritu mo. Minister nullo modo Instrumentum Pacis osculabitur, sed surgens, iterumque Sacramento genuflectens Vadit ad Ρraelatum , seu Principem, & stans ante illum absque ulla inclinatione, vel reverentia, signum reVerentiae faciet hoc modo , scilicet sinistra manu velo coloris Paramentorum e manubrio Pendente Instrumentum Pacis, ubi Praelatus, vel Princeps est osculaturus leviter extergit, Vel tangit, postea velum in illa parte, qua instrumentum tetigit, osculabitur, ac statim absque ulla inclinatione , s licet ille cui Pax defertur esset S premus Princeps, seu etiam Imperator, aut Cardinalis, quia ante non habetur consideratio Ministri deserentis, sed ipsius Pacis, quae a Sacrificio Altaris ad Praelatum , seu Principem defertur J Instrumentum Pacis osculandidum ei offerens, dicit: Pax tecum quo osculato Minister reverentiam faciet. Et si plures fini Praelati, eodem modo singulis Ρacem dabit, incipiendo a digniori. ΡΟ- stea instrumentum Pacis super Altare in Cornu Epistolae deponet. Si Missa Celebratur pro Defunctis, Pax dari non debet. Ritus autem , seu ordo dandi pacem in aliquibus solemnitatibus, habetur insta .

De Abacu , seu Credentia. Cap. XX. CRςdenti , seu Abacus in nostris Missis solemni

bus,non erit longior, neque altior quatuor Pal

mis , & nunquam in Vesperis, sed pro Missa so

269쪽

234 Caremonialis Ecclesiastici

lemni tantum solet praeparari, linteamine albo,seu man- Missat Ilit. tili lineo non benedicto , sed mundo , & simplici super strato, usque ad terram circumcirca pendente conte- lib. I. e. in gatur , & nullo modo Pallio paretur, non Crux, nec Imagines, neque Reliquiae super eam sunt ponendae. Ad partem Epistolae in plano ut regulariter sit, locabitur,si loci dispositio patitur, sin autem ut potest; prope tammen Celebrantem. Super Angulos Credentiae ponentur duo tantum Can- Usus Ee- delabra Accolythorum candelis continue accensis, in V. R ipsius medio sit Calix cum Purificatorio, Ρatena, HO stia, Palla, Uelo, & Bursa Coloris paramentorum, in tus habente corporale plicatum. Si ad Introitum incensandum est Altare; Super Cre-- dentiam ponetur Cussinus coloris paramentorum cum

Missali Celebrantis Clauso, & aliud Missale pro Epistola , & Evangelio canendis. Si autem ad introitum noni incensatur, Cussinus, & Missale Celebrantis, apertum ponetur super Altare in Cornu Epistolae, & super credentiam ponetur Missale pro Epistola, & Evangelio. Super eandem Meniam ponentur etiam pelviculae cum ampullis vini, & aquae manulergio coopertis , &omnia supradicta cooperiantur velo pulchro Coloris caeterorum Paramentorum, quo Subdiaconus cum Pate. Mis ' nam tenebis , uti debet I ponetur etiam vas cum aqua benedicta, & aspersorio, si est dies Dominicus, & alia si quae erunt necessaria. In Sacristia erit vas cum carbonibus accensis, & forcipe ad ipsos carbones in Thuribulo commode ponendos. In Missis Defunctorum si facienda est absolutio in fine, super Credentiam erunt Pluviale nigrum, dcvas aquae benedictae cum aspersorio .

270쪽

ECCLESIASTICI

Usumque Fratrum Discalceatorum ordis. S. P. Augustini, Congregationis Italia ,-Germania:

De Ritu Ecclesiastico in perpetuis totius anni festivitatibus

observando.

De Tempore Adventus. Cap. L

Dventum Domini, qui est tempus re- - novationis, & reformationis novi rauis, ut. L

Hominis B. Petrus Apostolus per O , T Dur quatuor Hebdomadas ante Nativita : pq tem Domini nostri primo instituit venerari in Commemorationem,& memoriam Adventus ejusdem Domini Nostri Iesu Christi. Tempus Adventus a Vesperis Sabbati ante primam Dominicam Adventus incipiet, & usique ad primas Vesperas Nativitatis Domini exclusive

durata

Quia vero Tempus Adventus est Tempus partim titiae partim Maeroris, ideo in Officio de Tempore paramenta semper erunt violacea , & super Altare nunquam

SEARCH

MENU NAVIGATION