Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

8쪽

l. - 1n et quo sensu Romani Pontificis insallibilitas sit mraonalis .iet reparata.

Non solent doctores, in suis de Romani pontificis inerrantia disceptationibus, formulam illam personalis et separatae infallibilitatis adhibere, aut expendere. Nec ego in duobus superioribus voluminibus quaestionem insti- . tui, an legitima ejusmodi locutio censenda sit. Cum tamen nuper idipsum ad crisim vocatum fuerit, visum est hic paucis subnectere, quid de praelata formula sentiendum videatur. PROPOSITIO I. - Romanus Pontifer, etiam quatenus distinctus a reliquo Ecelesiae eorpore, est subjectum infallibilitatis. - Hanc esse veram atque omnino tenendam doctrinam, evincunt tum sacrae Scripturae textuS, tum conciliorum ac traditionis documenta, tum sedis Ap0St0licae desinitiones in universa Ecclesia receptae, Ruibus doctores Catholici adstruere solent 'Romani Pontificis

9쪽

insallibilitatem. Nam hi textus, non tantum inerrantiae praerogativam R0mano Episcopo vindicant, sed simul apertissime hoc ei privilegium ad Scribunt, quatenus personae a reliquo Ecclesiae corpore distinctae. Verbi gratia, verba iuue Christi: Tu es Petrus et super hanc petram ..., Romani Pontificis insallibilitatem arguunt, eo quod certum faciant Romanum Pontificem positum fuisse, tanquan fundamentum, fabricae nunquam disjiciendae, id est, Ecclesiae. Iam vero Romanus Pontifex non potuit ponia Christo Leclesiae fundamentum, nisi quatenus distinctus ab reliqua praeter ipsum Ecclesia. Alioquin Ecclesiae sundamentum constituisset Christus ipsa nam et Ecclesiam, quod pugnat in terminis. - Pariter verba haec: Tibi dabo elaves ..., Romani Pontificis insallibilitatem evincunt, quia denotant p0testate ligandi, Solvendi, caelumque aperiendi vel claudendi, donatum fuisse Petrum personaliter, Seu Singulariter, id est, quatenus a reliquo Apostolorum collegio distinctum, prout indicat vox tibi . Idem evincit textus: Simon, Simon, ecce Satanas evelivit ros . . . ego autem rogudi pro te, ut non deficiat fides

tua ... confirma fratres tuos. Tentatio communis : erpetit u

ros. 0ratio respicit Petrum quatenuS a reliquo Apostolorum collegio distinctum, rogavi pro te. Immo expreSSecontra distinguitur Petrus ab Ecclesia reliqua: Tu ...co D firma fratres tuos. Sane istud fratres confirmandi ossicium, cui nequit non esse annexa insallibilitas, est praerogativa Petri quatenus a reliquis Apostolis distineti. Quomodo enim potuit Christus eum a caeterorum collegio clarius distinguere, quam dicendo : Pu eonfirma

duoad hunc et alios Scripturae textus, vide supra, parte II, sectione III,

cap. I.

10쪽

fratres tuos Z - Et tandem idem colligitur e textu Pasee agnos ... pasce Odes. Sane qui pastor constituitur quoad alios, ossicio isto donatur personaliter Seu quatenus distinctus ab istis aliis, quos tanquam Oves regendos accepit. Igitur dum verba haec Christi probant Romani Pontifidis in ilibilitatem, simul et aeque probant hacce praerogativa eum donatum fuisse quatemis a reliquo Ecelesiae . corpore distinctum. Ad traditionis monumenta quod attinet, pervolvat leg-tor quae congesSimus tota sectione secunda partis secundae. Facile comperiet tot ista Patrum dicta, Conciliorumque decreta, necnon Romanorum praesulum definitiones in tota Ecclesia receptas, e quibus rigorose deducitur Romani Pontificis insallibilitas, simul evincere, praerogativa illa donatum suisse Romanum Ρonti sistem quatenus a reliquo sicclesias corpore distinctum, Seu, quod idem est, donatam fuisse Romanam Ecclesiam, quatenus ab aliis ecclesiis distinetam. Sit in exemplum celebris Irenaei textus: Id hane enim Ecclesiam propter potiorem prino palitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoe est eos qui sunt undique fideles. Ibi vides Ecclesiam Romanam, cujus fidei acquiescere tenentur omnes, apertissime contradistingui a caeteris mundi ecclesiis. Igitur sicut textus iste insallibilem arguit Romanam Ecclesiam, ita simul evincit eam hac praerogativa potiri, quatenus disti tum a reliquo Ecclesiae eorpore. Atque idem evincunt, Verbi gratia, tum formula fidei cui, anno 517, Η0rmis das Papa subscribi jussit; tum professio fidei a G cis emissa in concilio Lugdunensi, anno 1274 : tum desinitio Florentini Concilii, anno 1459. Igitur insallibilitatis praerogativa donatus est Roma-

SEARCH

MENU NAVIGATION