Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

contrarium accideret, Vera fides non resideret nisi in capite ; ac proinde periisset Ecclesia ; quae sicut nequitesse truncus Sine capite, ita nec eSSe potest caput sine corpore. Igitur hoc ipso quod Papa propositionem desiniat, jam a priori certum est, hanc esse, et semper fuisse et semper futuram multorum Episcoporum fidem. At fieri potest, ut de hac fide multorum Epi Scoporum unicuique Episcopo vel unicuique fideli nullatenus constet. Et nihilominus, tenentur omnes et singuli Ponti scito definitioni statim et ex animo adhaerere; siquidem definitionis insallibilitas jam omnino certa est, per hoc SO-lum quod Ρapa sit insallibilis quatenus a reliquo Ecclesiae corpore distinctus, Seu ex eo quod ipsi competat insallibilitas in supra dicto sensu personalis et sepa

rata. 2. - Adnotatio de quihusdam tomi secundi verbis, Jesuitas Galliae respicientibus; necnon de commodatis milii documentis a clarissimo Carolo

1. Quae a me dicta sunt stomo II, p. 77-l08ὶ de Iesu itis Galliae, nolim aliter intelligat lector quam ipse scribens intellexi. Quia vero nonnulli, prout ad me perlatum est, in hisce paginis minus benevolum sibi videre visi sunt Scopum quem tamen vel ipse paragraphi titulus palam excluditin, expresse declarandum duxi, me id solum intendisse, ut a societate Jesu, de sede Apostolica Romanisque Pontificibus tam praeclare ac constanter bene- merita, injuriam repellerem, qua lugendae aliquot degenerum ejus membrorum aberrationis ipsa mei rea trinduceretur. Nec erat cur distinctius exprimerem ibi agide quibusdam solummodo, minime vero de omnibus Je-

22쪽

suitis Galliae. Licet enim Provinciales et alii pauci provinciarum Galliae primarii viri, haudquaquam, prout decuit, Sese tunc geSSerint, quiS jure pOSSit hanc superiorum culpam inferioribus adscribere Τ Ηi siquidem, quida paucis istis praepositis in tranSverSum ageretur, sin minus omnes, plerique saltem ignorarunt. Aliunde vero testantur indubitata historiae monumenta, Gallos generatim Jesultas, etiam post infaustam anni 1682 declarationem, doctrinae de Romani Pontificis insallibilitate adhaesisse. De quo videri possunt Fenelonii epistolae, necnon recens ac tanti momenti volumen, Reeherehessur Phssemblae de 1682, auctore elarissimo Carolo Cerin. 2. Praefato scriptori Carolo Gerin debentur, prout jam alias monui, praecipua inedita documenta, quae de Facultate Parisiensi, nec non cleri comitiis anni 1682, tum in praesenti tractatu, tum in publicatione periodica Re-τue des scientes ecelesiastiques, publici juris feci. Ipse scilicet, eximia comitate ac benevolentia, ea mihi commodaverat ac edi a me consenserat. Quod autem, instante Vaticano concilio, dictus vir inedita ejusmodi documenta

detexerit, et Suum nunquam Satis nostratibus commemdandum ediderit librum, Becheriles fur tussemblaede 1682, id ego unum e praestantissimis dixerim beneficiis, quibus, providente Deo, catholica Ecclesia nostris temp0ribus d 0nata eSt.

24쪽

Praevia disceptatione statum quaestionis determinabimus: in hunc praecipue scopum ut lector quoad ejusmodi polesialem sedulo distinguai quaestionem an sit a quaestione qualis sit; id est, quaestionem an Romano Pontifici revera competat aliqua in rem temporalem Statuum potestas, a quaestione qualis ea potestas sit, directane an indirecta. Nam quod aliqua competat, est certa prorsus ac tenenda doctrina, prout abunde probabitur, non autem mera opinio quae licite impugnari ac rejici valeat. oualis vero ea sit, non eodem modo doctores catholici exposuere. Alii nempe directam, indirectam alii propugnarunt. Qua praemissa de statu quaestionis disceptatione, variis argumentis in totidem sectiones distribulis Romano Pontifici vindicabitur in rem temporalem principum

25쪽

vera potestas, Sive directa haec dici debeat, sive potius indirecta. Et landem sectione ultima exponemus quo Sen Su et quibus argumentis sive directa sive indirecta potestas a suis respective defensoribus intelligatur ac propugnetur.

PnoposiTio I'. - Dupleae moveri potest, ac de facto mota est quaestio. de potestate Papae in rem temporalem societatum eivilium, videlicet : an sit, seu quaestio de re; et qualis sit, seu quaestio de modo. - Quod utraque moveri quaestio possit, per se patet. Quod de sacto mola sit, inflantur theologorum libride utraque diSserentes. PROPOSITio II'. - eo quod doetores eatholiet inter se non eonsentiant de modo hujus potestatis, et modus ille ineertus sit;

non sequitur rem seu potestatem ipsam non esse omnino certam, atque ut talem ab ipsis communiter admisgam. - Plurima nempe quoad rem certa Sunt et extra omnem omnino controversiam, licet quoad modum dispulationi et opinionum varietati obnoxia remanserint. Sane si de lactis historicis agatur, extitisse ac peccasse regem Salomonem certum est; an vero paenitens obierit, incertum. Pariter ingenii doctrinae fama floruisse Brigenem, Sanae mentis negat nullus; an Vero helerodoxe Senserit et docuerit, disputatur. Atque ut ipsa etiam dogmala in exemplum adducamus, divinarum personarum trinitas articulus fidei est: de modo autem quo tres personae sese habent in Deo, variae apud doctores catholicos extant disputationes ac opiniones. Item Episcopis legitime constitulis competere jurisdictionem in suas respective dioeceses, dogma catholicum est: an autem jurisdictio haec dicenda sit immediate vel mediate a Christo dimanans, diSputatum est.

26쪽

5Ρ1RS QUARTA. Igitur diversimode quidem potestalem Papae in temporalia statuum doctores catholici intellexerunt, et alii direetam propugnaverunt, indireetam alii; at licet disputantes de qualitate

hujusce potestatis, ipsam tamen potestatem communi Sententia ut omnino certam docuerunt, prout mox patebit. Proinde apertissimo sophismate nugantur Gallicani sγstematis sequaces, quando Sic arguunt: Dictas potestatis propugnatores inter se disputant, directa ne sit an indirecta; ergo nihil probat eorum auetoritas. Disputant qu0ad modum, non quoad rem; ac proinde, quoad rem, tota Stat ipsorum consensui auctoritas. Dicto sophismate, inter alios, usus est heterodoxus Barciatus, qui sic a Bellarmino perstringitur : Lieuit ea tholietis seriptoribus qui eonsentiunt in re, disputare de modo :non licuit Barelato adversus omnes alios scriptores atque adversus omnem conciliorum etiam generalium sententiam, negare

omnino potestatem summi ponti iris in temporalibus. ouemadmodum lieuit et lieet seholasticis doctoribus, qui eonsitentur in

Deo unitatem essentiae eum trinitate personarum, multa di sputare de attributis essentias divinas et personarum constitutione :sed non Ileuit artanis veteribus et novis, vel essentias Dei scribendo multiplieare, vel trinitatem eonfundere. Pari ratione licuit et lieet ea tholicis doctoribus, qvi consentiunt de substantia Septem sacramentorum, disputare de multis quae ad fidei fundamenta non pertinent: non tamen licet nee lieuit seetariis Iutheranis et ealpinistis tam multa seribere contra substantiam et

num rum sacramentorum: quod idem de aliis fidei dogmatibus diei potest. Contra Barci., cap. i, edit. Venet. 172l, t. V,

p. 52.

Psopoenio III'. - Ut erroneus probetur primus e quatuor articulis gallieanis anni 1682 satis est eertam probari Romani Pontisitis potestatem in rem temporalem statuum, non autem ne-eesae est ut potestas illa directa indireetare probetur. - Nam

in dicto articulo sic pronuntiarunt Episcopi comitiorum anni 1682 : u Haec sancienda et declaranda esse duximus :

27쪽

4 TR CT TLS DE P)Pa. Primum, Beato Petro ejusque successoribus Christi vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino : Regnum meum non est de hoe mundo: et iterum : Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo et ac proinde stare Apostolicum illud : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; noues ι enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt: itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Regessirgo et Principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potes- lati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vel indirecte deponi, aut illorum Subditos eximia fide atque obedientia ac praestilo fidelitatis sacramento solvi posse; eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam. nec minus Ecclesiae quam imperio utilem, ut Verbo Dei, patrum traditioni et sanctorum exemplis consonam, omnino pelinendam. nIbi sane apertissime negatur quaelibet, et sive directa Sive indirecta, Romani Pontificis potestas in rem temporalem Regum et Principum. Erroneus ergo articulus, si certa probetur ejusmodi Romani Pontificis auctoritas, quamvis non dirimatur quaeStio, an directa vel indirecta dicenda sit. PRO Sirio II . - Praecipua et maXimi momenti quaestio est an Romano Pontitiei jure divino competat vera potestas in rem

temporalem statuum. dualis autem ha e potestas sit, directa ne an indirecta, est seeundaria seu minoris momenti quae3tio.

I. Si Romano Pontifici vera competat in rem temporalem Si aluum potestas, etiamsi potestas haec indirecta solummodosii, Sequitur societates civiles, licet ab Ecclesia jure divino distinctas, non esse tamen ab ipsa independentes, Sed e contra et jure divino subesse quoad materias omnes quae finem Ecclesiae, id est, salutem animarum, praepedire possent. Sequitur proinde posse a Romano Pontifice, utpote plenam regendae universalis Ecclesiae potestatem oblinenle, prohiberi

28쪽

ac annullari quidquid in societatibus civilibus dicio Ecclesiae sint nocivum foret; Beges autem, gubernia et populos leneri omnino ad obtemperandum ejusmodi de relis pontificiis, id est, ad vitandas vel f si jam induciae sint i ad corrigendas eas omnes Societatis civilis ordinationes, quas Papa desinierit dicio Ecclesiae sint adversari. Sequitur ulterius, si Rex aliquis populum Suum catholicum perseeutione, Vel decretis suis, aut aliis malis artibus pervertere tentet, et ad haeresim infidelitatemve impellat, nec aliter in ejus regno fides catholica salva esse possit quam ipsiusmet regis depositione, posse depositionem illam Romani Pontificis auctoritate procurari. Haec

Sane consectaria maximi momenti esse nemo negaverit. Neglexiora oppositae doctrinae corollaria. Ex ea nempe logico deducitur quae recentioribus temporibus vocala est societatum civilium saecularisatio; id est, praetensum jus Statuum seSoconstituendi, legesque suas ac caetera quaelibet ordinandi, nulla habita ratione verae religionis a Christo Deo revelatae, aut legum Ecclesiae. Nam si teneatur gubernium reS suas Saeculares ita ordinare, ut sinem Ecclesiae, id est, aeternam animarum salutem non praepediat, jam independens non est a supremo Ecclesiae Rectore, Romano Pontifice. Ad hunc si quidem pertinet edocere ac definire quid saluti animarum ad- Versetur; cum quaestio haec Spiritualis sit, nec competentiam ullam habeant reges et gubernia ad decernendum de spiritualibuS. Coelerum praeeipuam quaestionem esse, an Romano Pontisci vera competat in rem temporalem flatuum poteSt3S, I 0n autem qualis ea Sit, Salis liquet e primo quatuor articulorum

anni 1682. Ibi siquidem, non hoc vel illo modo intelligenda

dicta potestas contenditur; sed prorsus negatur quaelibet, Si Vedirecta sive indirecta, ejusmodi auctoritas. ΙΙ. Secundariam vero et minoris momenti esse aliam de directa indirectave potestate quaestionem, colligitur ex eo quod in utraque sententia iidem in praxi essectus conse-

29쪽

quantur. 0uidquid nempe alii Romanis Pontificibus vindicant ratione direetae potestatis, idipsum alii ratione indireetae ipsis adscribunt.

Pilopostrio V . - 0uibus argumentis Ecclesiae vindieatur potestas in rem temporalem statuum, iisdem et Romano Ponti siet eadem potestas vindicatur. - Cum enim Romano Pontifici jure

divino competat plena regendae Ecclesiae potestas, quidquid potestatis Ecclesiae merito tribuitur, hoc ipso debet et Ρapse

tribui. Nec singatur majorem esse potestatem in concilio Ecclesiam repraesentante, quam in solo Papa. Nam, ut superiori parte vidimus, si agatur de concilio-Sine-Papa, major eStpotestas Papae; si vero agatur de concilio-cum-Papa, nec major nec minor est papalis auctoritas. Igitur ut probetur Romani Pontificis in rem temporalem statuum potestas, merito infra producuntur, non tantum documenta et auctoritales quae

dictum jus expressis terminis Papae tribuunt, sed etiam quae illis tribuunt Leelesiae. Primus e quatuor articulis anni 1682, quamlibet ejusmodi potestalem oleariis Christi ipsique Eeelesiae

denegat. Ad quem proinde explodendum errorem valent argumenta quae, Sive Ecclesiae, sive Romano Pontifici dictam potestatem vindicant. ΡRoposiTio ID. - opinio quae omnem potestatem, id est, Sive directum sive indireetam, in rem temporalem statuum Ecelesiae

denegat, eapresse damnata fuit a Pio papa IX, in bulla Quanta cura, propositione XXIV Syllabi. - Damnatae hujus propositionis vigesimae quartae tenor est hujus modi: a Ecclesia vis inserendae potestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam .n Bulla uuanta cura, 8 decembris 1864.

30쪽

ARGUΜENTUM EX UNANIΜI CONSENSU DOCTORUM CATHOLICORUM, A TEMPORE SANCTIBERNARDI, SEU A DUODECIMO SAECULO, USQUE AD ANNUΜ Isas Duo hic expendenda: primo, quae fuerit doelorum scholae depraesenti quaestione Senientia; secundo, quae Vis probandi sententiae huic inhaereat. Quamvis autem sehola proprie dicta initium a Magistro sententiarum, Seu Petro Lombardo, SUmpserit, ejusmodi tamen explorationem paulo allius inchoabimus, id est a duodecimo Saeculo.

g 1. - Doctrina sancti Bernardi; - inanes Bossuetii artes ad eludendam ejus auctoritatem.

TEXTUs I. - si Audi lamen Apostolum quid de hujusmodi id est, De negotiis temporalibus j sentiat: Sic non est inter vos 3upiens, ait ille, qui judiret inter fratrem et fratrem 3 Et infert: Ad ignominiam nobis dieo: eontemptibiliores qui sunt in Leelesia, illos eonstituite adjudieandum. Itaque secundum Apostolum indigne tibi usurpas, tu Apostolicus, officium vile, gradum con-lemptibilium . . . Ego autem parco libi. Non enim sortia loquor, sed possibilia. Putas-ne haec tempora sustinerent, si hominibus litigantibus pro terrena haereditate et sagitantibus abs te judicium, voce Domini lui responderes : 0 homines, quis me constituit judieem super sosy In quale lu judicium mox venires Τ

SEARCH

MENU NAVIGATION