Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nus Pontifex quatenus distinctus a reliquo Ecclesiae eorpore. Et haec est communis ac omnino tenenda catholicorum doctrina. PROPOsITIO II. - Corpus Discoporum, quatenus complectens caput suum Romanum Pontillaem, est infallibilitatis subjectum. - Quando nempe communi jydicio deside pronuntiant Romanus Episcopus et alia corporis episcopalis membra, illud commune judicium est in sal- .libile. Nam 1' Illa totius episcopalis corporis insallibilitas ex insallibilitate capitis necessario Sequitur. Supponuntur quippe caeteri Episcopi eodem modo judicare ac Romanus Pontifex. Cum ergo judicium Romani Pontificis

ex propositione prima in sit insallibile, erroneum esse nequit dum ab aliis etiam Episcopis illud idem judicium

pronuntiatur. - 2' Ipsi met corpori Episcoporum, quatenus caput complectenti, contulit Christus insallibilitatem. Dixit enim Apostolis, stante cum ipsis apostolici collegii capite Petro, Ouidquid ligaveriιis ... quidquid sol veritis ... Et rursus : Euntes docete ... qui non credrderit condemnabitur. Corpori Episcoporum insallibilitatem verba haec vindicant, dummodo tamen communi judicio tum caput tum alia hujus corporis membra ligent et solvant, et, eamdem cum capite fidem doeeant. Nam Apostolis quatenus a Petro sejunctis, nec per citata verba, nec per ullum alium sacrae Scripturae textum, inerrantiae praerogativam Christus contulit. Igitur corpori seu collegio Episcoporum, quatenus caput complectenti, et idem cum capite judicium de fide pronuntianti, contulit revera Christus inerrantiae praerogativam - 5' Quod autem dicta insallibilitas, corpori Episcoporum competen S, non immediate a Christo, sed mediaiae Papa dimanet, Vi-

12쪽

detur patrum traditioni magis consonum. Dicit, verbi gratia, sanctus Leo : si Si quid cum eo commune caeteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit o Serm. 4, de ipsius assumptione ad summum Pontificatum, col. 16, edit. Balle-rinorum). a Hujus muneris sacramentum ita Domi ausad omnium Apostolorum ossicium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro, Apostolorum omnium Summo, principaliter collocaret, et ab ipso quasi quodam capite, dona sua velit in corpus omne manare is sibi d. , col. 65b). Ad rem etiam faciunt haec sancti Innocentii I verba :u A quo Apostolo Petro ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersitis sapud Coustant, col. 888ὶ.6 Ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem D ibid. 896j. Ut nempe Christus Dominus Ecclesiae suae unitati magis consuleret, voluit nullam esse penes Episcopos gubernativam potestatem, ac proinde nullam insallibiliter judicandi praerogativam , nisi per ipsummet caput Ecclesiae Romanum Pontificem. 0uod sic exprimit sanctus Thomas : a Petro soli promisit: Tibi dabo elanes regni euelorum : ut ostenderetur potestaS clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandam Ecclesiae unitatem n emtra gentes, i. 4, c. 7J. PnoposiTIo ΙΙΙ. - Corpus Discoporum, quatenus distinetum si eapite suo Romano Pontisice, non est subem tum infallibilitatis, nisi in eo sensu, quod semper eaelituri sint multi Episeopi Romano Pontifiei quoad sidem comem fientes et obsequentes. - Ecclesiam constituit Christus ad instar ovilis, cujus oves regerentur a multis paStoribus, Sub unico tamen pastore supremo. Ecclesia Scilicet, ex institutione Christi, est societas gubernantium et gu-

13쪽

bernatorum. Ad gubernandum posuit 'Christus Episcopos ; simulque uni ex istis Episcopis, id est Romano

Pontifici, caeteros subjectos voluit. Unde ipsammet Ecclesiam gubernantem constituit Christus tanquam corpus morale, cujus caput Romanus Pontifex, membra caeteri Episcopi. Et cum sic constitutam Ecclesiam suam usque ad mundi sinem duraturam promiserit, nunquam contingere potest ut non sint in Ecclesia multi Episcopi sedi Romanae quoad sidem adhaerentes, et obsequentes. Ιgitur c0rpus Epi Sc0porum, quatenus a capite suo distinctum, est revera insallibile in eo sensu quod totum vel sere totum a vera fide non possit deficere. Nimirum est insallibile solummodo insallibilitate subjectionis et adhaesionis relative ad caput. Et illa insallibilitas nec toti collectioni, nec ulli determinato membro inhaeret, sed in eo consistit quod providebit Christus ut multa semper

episcopalis corporis membra in vera fide remaneant. Magnum ergo discrimen inter corpus Episcoporum quatenus capiti adhaerens, et c0rpus episcoporum quatenus distinctum a capite. Nam corporis Episcoporum

in priori sensu intellecti quodlibet membrum est insallibile ; utpote pronuntians illud idem judiciumqu0d pronuntiant caeteri omnes cum capite suo. Si enim aliter aliquod membrum judicaret, jam desineret esse membrum illius corporis, quod supponitur communi judicio cum capite pronuntiare. At vero si agatur de corpore Episcoporum quatenus a capite distincto, jam de nullo determinato membro insallibilitas asseri potest. Ιmo nee certa est insallibilitas majoris partis Episcoporum. Illud solummodo certum: fore semper mult0S Episcopos Romano Pontifici quoad fidem adhaerentes; et Ec-

14쪽

clesiam gubernantem totam consistere in illis Episcopis capiti adhaerentibus et obSequentibus ; caeteros vero diversam si dem profitendo seipsos extra Ecclesiam de

PnoposiTIO IV. - Ilii praeter Episcopos christiani non sunt infallibilitatis subjectum, nisi in eo sensu quod semperertituri sint multi fideles, Ecclesiae gubernanti quoad fidem

adhaerentes et obsequentes. - Quod Semper multi extituri sint fideles Ecclesiae gubernanti obsequenteS, sequitur ex eo quod, vi institutionis divinae, Ecclesia sit soci tas Episcoporum gubernantium, et populorum gubernatorum. Igitur deficientibus gubernatis, deficeret ipsa met Ecclesia, quam tamen promisit Christus ad finem saeculi duraturam. Alio sensu in lallibiles non esse populoS, Vel ex eo patet quod Episeoporum regimini ad hoc praecipue subjecti sint ut veram fidem edo eantur. ΡR0POsiTIO V. - Εrgo erroneum est systema insultibilitatem ita reponens in senatu seu collwio Discv0rum, ut nullus Episcopus quatenus ab isto collegio distinctus, sit infallibilitatis subjectum. - Aperte sequitur eX prOPOSitione prima ; id est, ex eo quod Romanus Episcopus, etiam quatenus distinctus a reliquo Ecclesiae corpore, dicta praerogativa donatus Sit. PROPOSITIO VI. - Ergo erroneum est systema infallo litatem non agnoscens nisi in conjuncto consensu capitis et corporis: ita scilicet ut neo Papa qualenus distinctus ab Episcoporum corpore, nec corpus Episcoporum quate 3

distinctum a Papa, infallibilitate potiatur. -Αperte item Sequitur, e propositione prima, qua R0mano Pontifici, etiam quatenus a reliqua Ecclesia distincto, insallibilitas vindicatUr.

15쪽

infallibilis quidem Papa declaratur, sed solummodo quatenus instrumentum, per quod Ecclesiae fides resonat et edissitur. - Hujus nuper invectae subtilitatis salsitas sic ostendi potest: - ' in eo sTstemate, Romanus P0ntifex insallibilis non esset nisi tanquam relator fidei aliorum; et quidem in hoc solo sensu quod referret sine alteratione id quod credunt alii. Quod nempe sdes, sic a Romano Pontifice relata, insallibiliter vera sit, proveniret ex eo quod Christus insallibilem fecisset Ecclesiae fidem ; non autem ex eo quod insallibilem secisset fidem ipsam Romani Ponti scis. Unde Romani

Pontificis inerrantia tota consisteret in praerogativa reserendi sine alteratione, transcribendi sine mendo, clamandi sine mutatione id quod credit Ecclesia. Equidem errare non posset Pontifex veram credendo illam ipsam Ecclesiae fidem quam ipse referret et enuntiaret; at ex eadem prorsus ratione, qua insallibilis est minima vetula, dummodo fidei ab Ecclesia praedicatae adhaereat. Igitur in eo systemate, Romanus Ρontifex, quatenus a reliquo Ecclesiae corpore distinctus, insallibilis fidei praerogativam non recepisset; Sed eam e contra recepisset corpus Ecclesiae, quatenus distinctum a capite. Caput siquidem, canalis dumtaxat ossicio sun- gens, et Ecclesiae reliquae fidem transfundens, non eam insallibilem efficeret, sed jam insallibilem transmitteret. Id autem erroneum esse patet ex propositione prima. 2' In eo s7stemate salsa forent verba Christi: Ego rogavi

pro te tit non defetat sides tua. Nam Christus insallibilis

fidei praerogativam constituisset in Ecclesiae corpore. Capiti autem contulisset, non ipsam inerrantiam fidei,

16쪽

sed solam inerrantiam in reserendo, Seu transcribendo, seu proclamando aliorum fidem. Proinde non veri scarentur verba Christi, rogavi ut non deficiat sides tua. Siquidem vox tua ipsam mei Petri fidem designat, non aliorum. Immo ibi apertissime insallibilis declaratur fides Petri, quatenus contradistincti a reliquo Ecclesiae corpore. Nam, -5', addit Christus: Tu vero confirma fratres tuos . Christus nempe, primum et directe, insallibilem reddidit fidem Petri: siquidem voluit ut ista non deliciat, et ut per istam confirmetur, et per ejusmodi confirmationem insallibilis reddatur fratrum seu reliqui Ecclesiae corporis fides. Iam vero, in sTstemale quod consutamus, Petrus, seu Romanus Pontifex non constitutus fuisset quoad propriam suam fidem insallibilis, et fidei fratrum confirmator; sed esset dumtaxat canalis, jam insallibilem fratrum fidem transfundens; et ideo tantum propria ipsius fides esset insallibilis, quia insallibilem aliorum fidem ipse sine alteratione transfunderet, eique ad haereret. Confirmaretur nempe a Datibus, non ipse fratres confirmaret. - 4' Romano Pontifici commissum est officium oves et agnos, seu reliquam praeter caput Ecclesiam, pascendi. Ad quod ossicium imprimis pertinet veram Christi fidem insallibiter praebere ac injungere. Ast in absono s7stemate quod consutamus, Romanus Pontifex non pasceret oves quoad fidem, sed potius ab eis pasceretur. Ipse si quidem non esset nisi instrumentum, per quod fides ovium personaret. Et huic ovium fidei, jam per se insallibili, ipse obsequi teneretur. 5' Romano pontifici competit plena et suprema p0wStas universalem Ecclesiam pascendi, regendi et gubernandi. Estque id dogma catholicum, omnino certum et tenen-

17쪽

dum. Huic porro dogmati adversatur absonum sTStema de quo agimus. Plena enim et suprema eSSe nequit poteStas Ecclesiam pascendi ac regendi, nisi complectatur regulandae fidei potestatem, quae praecipua eSt, et quae debet necessario osse insallibilis. Ast, in dicto sTStemate, insallibilitas fidei a Christo constituta fuisset in Ecclesiae corp0re; et Romano Pontifici non alia collata esset insallibilitas, quam instrumentaliter significandi quid

credat Ecclesiae corpus. Proinde suprema regulandae sidei P0teSta S esset penes corpus Ecclesiae, non penes Rom3num Pontificem. Alias omitto rationes, queis magi S ac magis dicti systematis salsitas ostendi posset. Utinam ii ad quos pertinet ulteriorem nascentis istius erroris propugnationem cohibeant; ne ali 0quin serpat ut cancer, ac p0Stea non sine multorum comm0tione ac damno proscribendus Sit. Ρn0Ρ0SiTio VIII. - Romani Pontilleis infallibilitas est p rsonalis in vero ae magis olivio hujus vocis sensu, licet personalis non sit in aliis minus obviis sensibus. - Etenim

personalis intelligi potest Papae insallibilitas, 1' in eo sensu quod insallibilis sit Romanus Ponti sex quatenus a reliquo Ecclesiae corpore distinctus; 2' in eo sensu quod Papae insallibilitas excludat quodlibet aliud insallibilitati S Subjectum ; δ' in eo sensu quod insallibilitas Papae

competat ut personae privatae, seu ut doct0ri privato. Porro primus sensus est magis obviUS. Dum nempe

quis dieit: Romani Pontificis insallibilitas est personalis, perinde est nisi aliud contextus suadeatin ac si diceret: est insallibilis pontifex quatenus a reliquG Delesiae corpore distinctus. Adhibetur, nempe VOX personalis, ad significandum inerrantiae praerogativam non esse dum-

18쪽

taxat penes collegium aliquod, id est penes Episcopos communi judicio cum Papa pronuntiantes, Sed etiam penes Papam quatenus a reliquo isto collegio distinctum. Qui sensus ut magis pateat, Supponamus ab aliquo rege constitutum sui SSe Supremum totius regni tribunal; et huic tribunali praesectum suisse supremum quemdam judicem; et huic judici collatam suisse potestatem definitive seu in ultima instantia pronuntiandi, duobus modis, id est: vel per seipsum S0lum, Vel Communi cum nonnulis aliis judicibus sententia. Sane hujus primarii judicis suprema jurisdicendi potestas dici posset personalis in vero et obvio senSu. Ipsi nempe competeret quatenus ab aliis judicibus distincto, quamvis competeret etiam toti judicum caetui, quando communi judicio pronuntiarent. Similiter autem personalis dicitur Romani Pontificis insallibilitas, ad significandum insallibilem esse fidei definitionem duobus modis, id est: tum ex eo solo quod a Papa pronuntietur, tum quatenuS pronuntiata communiter a Papa et reliquo Episcoporum collegio. Et in hoc magis obvio sensu omnino certum est personalem esse Papae insallibilitatem. Christus nempe dicendo :Rogari pro te ut non deficiat fides tua ... confirma fratres ...paSce agnos ... pasce Osra. . . super hanc Petram aedificabo. . .

instituit insallibilem sore sidei definitionem ea hoo solo quod a Petro seu Romano Pontifice pronuntiaretur. Equidem instituit etiam insallibilem fore quando pronuntiaretur communiter a Petro et reliquo Apostolorum collegio, ut evincunt verba, quodcumque ligaveritis. . . Ised haec posterior insallibilitas totius episcopalis corporis cum capite suo definientis, priorem insallibilitatem Romano Pontifici personalem nullatenus destruit.

19쪽

Secundus autem Sensus, quo nempe Romani Pontificis infallibilitas personalis digeretur ad excludendum quodlibet aliud insallibilatis subjectum, erroneus con Sendu Sest. Nam Romanus Pontifex est quidem personaliter, seu quatenus a reliquo episcopali collegio distinctus, verum insallibilitatis subjectum; non tamen unicum. Siquidem, ex propositione secunda, constituit Christus et aliam insallibilem auctoritatem, videlicet corpus Epis-c0porum cum capite suo concorditer de fide decernentium. Insuper aliquo etiam modo insallibilitatis subjectum dici potest corpus Episcoporum quatenus a capite suo Romano Pontifice distinctum; immo et corpus fidelium quatenus ab Ecclesia gubernante distinctum, prout propositione tertia et quarta dictum est. Unde rejicienda

quidem foret infallibilitatis personalis locutio, si adhiberetur in serundo sensu. At non solet in hoc sensu adhiberi. Proinde scriptores catholici dictam locutionem ashibentes intelligendi sunt in primo sensu, qui et obviuSet legitimus omnino eSt. Tertium sensum diximus quo quis persona lem asSereret

Papae insallibilitatem, ad significandum eam ipsi ut per-εOnae privatae, competere. Et in hoc sensu vocabulum

istud alicubi Fenelonius impugnat; contendenS nempe Romano Pontifici, ut Ecclesiae capiti, non ut doctori pri-Vato, collatam inerrantiae praerogativam. In qua Sententia concordant communius doctores catholici, quamvis multorum etiam sit contraria opinio. Sed tertius ille sen-SUS nequaquam obvius est, nec supponi debet a scriptore intentus, nisi ex contextu pateat. Pnopostrio IX. - Loetitio infallibilatis separatae recta est in aliquo satis obvio sensu, erronea in alio. - Potest

20쪽

nempe quis insallibilitatem Romani Pontificis separaviam dicere in eo sensu, quod insallibilis sit Papa quatenus distinctus ab Episcop0rum collegio, Seu ita ut certo vera sit definitio per hoc solum quod pronuntiata sit a Papa, et abstrahendo ab hoc, an idem Sit necne aliorum Episcoporum judicium. Et cum hac interpretatione, quae magis obvia est, Romani Pontificis insallibilitas est revera et dici debet separata, prout e propositione prima sequi

tur.

Si quis vero illa voce uteretur ad excludendum quodlibet aliud insallibilitatis subjectum, erorrem obtruderet. Nam Episcoporum collegium, quatenus cum capite suo Romano Pontifice definiens, est pariter insallibilitatis subjectum, ut dictum est propositione secunda. Immo Episcoporum collegium, quatenus a Papa distinctum, ac etiam fidelium multitudo, quatenus ab Ecclesia gubem nante distincta, sunt aliquo modo insallibilitatis subjectum; in eo nempe Sensu, quod semper extituri sint

multi Episcopi, et sideles multi, Romano Pontifici quoad

fidem consentientes et obsequentes. Erraret proinde qui Papae tribueret insallibilitatem separatam, in sensu elusino, id est, quodlibet aliud praeter Papam insallibilitatis subjectum excludente. PROPosiTio X. - Εr eo quod Papa insulsibilis sit quo tenus distinetus a reliquo Ecclesiae corpore, seu ea eo quod ejus infallibilitas sit, in eaeposito sensu obvio, personalis et Separata, sequitur in praeti Papalem desinitior em esse

prorsus qu0ad omnes et singulos statim obligatoriam, antequam constet accessisse aliorum Episcoporum consensum.

- Εquidem semper continget ut si des, a Papa definita, sit simul multorum saltem Episcoporum fides. Nam si

SEARCH

MENU NAVIGATION