Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1870년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

IR1CT1TUS DE PAPA.u Quamvis Ecclesia non habeat imperatoris gladium, habet tamen super quoslibet minores, sed et super ipsos imperatores, imperium. Unde ei sub sigura prophetici nominis dictum est: constitui te Super gentes et regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes. Quare si non potest occidere, poteSt eVellere : Si non potest occidere,

potest destruere v Epistolarum, lib. VI, epist. 28; in Bibliotheca Patrum, edit. Lugduni, t. XXII, p. 956j. Igitur Petro

Cluniacensi persuasum suit Ecclesiae competere super ipsos imperatores imperium, et Ecclesiam, utpote constitutam supergentes et regna ut evellat et destruat, aedificet et plantet, posse epellere et destruere, quam Vis nequeat occidere. Concordat cum citata S. Bernardi sententia, videlicet, gladium materialem non exerendum Romani Pontificis mauu quod idem Sonat ac eum non posse occidere, ut dicit Petrus Cluniacensis), sed ejus nutu. Αst ejusmodi nutum intellexit Petrus Cluniacensis, non meram exhortandi facultatem. ut vult Bos suet, sed imperium in ipsos letiam imperatores; et quidem imperium vi cujus valeat Ecclesia imperatores evellere ac

destruere. g 5. - Doctrina Petri Blesensis obiit anno 1200 .

Inter Petri Blesensis epistolas, extant nonnulliae ab Ele nora, Anglorum regina, ad Caelestinum Papam III directae, sed quae ab ipso Petro Blesensi conscriptae reputantur. In iis sic logore est: a suo siti mihi supererant ad solatium, qui hodio mihi miserae et damnatae supersunt ad supplicium. Rex Richardus tenetur in vinculis : Ioannes frater ipsius regnum captivi depopulatur serro et vastat incendiis ... Porro Princeps apostolorum adhuc in apostolica sede regnat et imperat; et in medio constitulus est judicarius rigor; illudque restat ut exeratis in maleficos, Pater, gladium Petri, quem ad hoc constituit super gentes et regna. Christi crux antecellit Caesa-

42쪽

ris aquilas; gladius Petri gladio Constantini; et apostolica

sedes praejudicat imperatoriae potestati. si Vestra potestas a Deo est, an ab hominibus 7 Nonne Deus deorum loculus est vobis in Petro dicens: Quodcumque ligaveris super tΡrram erit ligatum et in caelis, et quodcumque Solveri S Super terram erit solutum et in coelis Τ Quare ergo tanto tempore tam negligenter, imo tam crudeliter silium meum solvere dissertis, aut p0tius non audelis Sed dicetis, hanc potestatem vobis in animabus non in corporibus suisse commissam. Esto : certe sufficit nobis si eorum ligaveritis animas qui filium meum ligatum in carcere tenent: filium meum Solvere vobis in expedito est, dummodo humanum

timorem Dei timor eVaeuel. . .

si Ecclesia olim superborum et sublimium colla propria

virtute calcabat, legesque imperatorum Sacros canoneS Sequebantur. Nunc autem ordine turbalo, non dicam canon S, Sed canonum conditores pravis legibus et consuetudinibus execrandis arciantur. . . Ilaec videt summus pontifex, et gladium Petri supprimit in vagina repositumi s Petri Blesensis epist. CXLII. - 0perum pag. 250, edit. Parisiis, 1667.

si duae enim excusatio p0ssit vestram desidiam et incuriam palliare, cum omnibus liqueat, quod liberandi filium meum habetis potestatem et subtrahitis voluntatem Τ Nonne Petro apostolo, et in eo vobis a Deo omne regnum omni Sque potestas regenda committitur Benedictus autem Dominus, qui talem potestatem dedit hominibus. Non rex, non imperator, aut dux a iugo vestrae jurisdictionis eximitur. . . Vestrum agnoscite principatum ... Et cognoscat generatio altera, quam inaniter tyrannus ille praesumpserit, et quam potenter praesumptionem ejus sedes Bomana punierit. v Epist. CXLV, operum pag. 228, edit. Parisiis, 1667. Igitur persuasio fuit reginae Eteonorae, ac Petri Blesensis, Bomano Pontisci jure divino competere veram polestalem in rem temporalem statuum. Et siquidem tribuunt potestatem silium

43쪽

20 Eteonorae a vinculis liberandi, ex ea ratione quod ipsi in Petro omne regnum omnisque potestas regenda commissa sit, et quod apostolicas sedes praejudicet imperatorias potestuti, et quod Ieges imperatorum sacros canones sequi debeant, et quod gladius Petri anteeellat gladio Constantini.

g 4. - Doctrina Hugonis a Saneto Victore obiit anno 1140 .

Hugo, monasterii Sancti Victoris canonicus regularis, theologiam Parisiis tanta sania docuit, ut novi Augustini nomine insignitus sueri l. Quomodo ad invicem sese habeant ecclesiastica et regalis potestas, exponit in hunc modum : si Illa igitur potestas saecularis dicitur, ista spiritualis nominatur. In utraque potestate diversi sunt gradus et ordines potestatum :sub uno lamen utrinque capite distributi, et quasi ab uno principio deducti, et ad unum relati. Terrena potestas caput habet regem, spiritualis potestas habet summum pontificem. Ad polestalem regis pertinent quae terrena Sunt, et ad terrenam vitam lacta omnia. Ad potestatem summi pontificis pertinent quae spiritualia sunt, et vitae spirituali attributa universa. Quanto autem vita Spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus, tanto spiritualis potestas terrenam sive secularem potestatem honore ac dignitate praecedit. Nam Spiritualis polestus terrenam potestatem et instituere habet ut sit, ei judicare habet si bona n0n fuerit. Ipsa vero a Deo primum instituta est; et cum deviat, a solo Deo judicari potest, sicut Scriptum est, spiritualis dijudieat omnia, et ipse a

nemine judicatur. Quod autem spiritualis potestas quantum ad divinam institutionem spectati et prior sit tempore, et major dignitate, in illo antiquo veteris instrumenti populo

manifeste declaratur, ubi primum a Deo sacerdotium institutum eSi : po Stea vero per Sacerdotium, jubente Deo, regalis potestas ordinata. Unde in Ecclesia adhuc sacerdotalis dignitas potestatem regalem conSecrat, et sanctificans per bene-

44쪽

PARS 0ΓΑRTA. - 2l dictionem, et sormans per institutionem. Si ergo, ut dicit apostolus, qui benedicit major est, et minor qui benedicitur, constat absque omni dubitatione quod torrena potestaS, quae a spirituali benedictionem accipit, jure inferior existimetur. η De Saeramentis, lib. II, parte II, cap. Iv, edit. Rolhomagi,

1648. t. III, p. 607.

Ibi Ecclesiae tribuitur aliqua vera auctoritas in potestatem regiam, ac proinde in rem temporalem societatum civilium. et Nam, inquit, spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet ut sit, et judieare si bona non fuerit. v Haec nempe manifestissima Hugonis doctrina : terrena potestas dependet ab Ecclesia ut instituatur et sit, ei Leelesiae judiei subjieitur si bona non fueri l. Dum e contra spiritualis po-leSlas, cum deviat, a solo Deo judicari potest. Igitur indubitata Hugoni Ecclesiae jurisdictio in potestalem regiam ab ossicio suo deviam; indubilata proinde subordinatio regiae potestatis relative ad potestatem spiritualem.

0uid ad hune textum Bossuet 3 - 1' 0pponit duos alios Hugonis lexlus, videlicet ubi dicit: Spiritualis siquidem potestas non ideo praesidet ut tenetiae in suo jure praejudicium faciat De Sacrum ., I l. II, p. II, c. xuin, et ubi ad justum judicium requirit, ut negotia saecularia a potestate terrena, spiritualia vero et EccLESIAMich a spirituali potestate eaeaminentur sibid., c. Ixj. Sed haec prorsus extra quaestionem. Etenim quaeStio est, an

Rugo, inter negotia ecclesiastica quae a potestate Spirituali judicanda esse docet, computaverit et istud : Iudieare potestatem terrenam si bona non fuerit. Porro expresse spirituali potestati jus adscripsit et instituendi terrenam ut sit, et eam judieandi si devia suerit. Quod spiritualis non debeat terrenae in Suo jure praejudicium facere, quis unquam negavit Τ Quod spiritualis debeat spiritualia et eoelesiastica judicare, et Saecularis saecularia, persuasum quidem habuit Hugo; sed simul indubitatum ei fuit, terrenam potestatem, si bona non fuerit, judicandam esse a spirituali, ac proinde hujusmodi negotium

45쪽

2' 0bjicit Bossuetius Hugonem, ad adstruendum jus poteSlatis spiritualis instituendi et judicandi terrenam, recurrere et dexemplum Samuelis unctione Sacra Saulem Regem constituentis, quae Saliauelis potes las extraordinaria fuit. Ex quo persuadere tentat Bossuetius, mentem IIugonis non suisse, quod jure ordinario Ecclesiae competat terrenam potestatem instituere, et judicare si bona non fuerit. Miserum sane Sophisma. Quis enim scopus Ilugonis in toto citato capite 3 Non aliud prosecto quam edocere quaenam spirituali potestati et

quaenam terrenae: Subsint. Id ipse Bossuetius paulo ante ad notaverat his verbis : Summa ergo doctrinae est ambas potestates juribus os i iisque diaerelas, etc. Porro ea enumerando quae ad

Ecclesiam pertinent, ponit ΙΙugo et istud: terrenam poteStatem instituere, et judicare Si bona non fuerit. Igitur quando recurrit ad factum Samuelis, perinde est ac si diceret: quae fuit in hoc casu extraordinario potestas antiqui sacerdotii, ea Ecclesiae lanquam ordinaria et proprium jus a Christo collata est. - 5' Contendit BoSSuelius verba IIugonis, in Ecclesia adhuc

sacerdotalis dignitas potestatem regalem conSecrat, et sancti βι- cans per benedictionem, et formulis per institutionem, aliter necessario interpretanda esse, quam eo Sensu, quod regeS re-Vera Suam p0testatem ab Episeopis consecrantibus reciperent;

quia nempe si IIugo ita intellexisset, irrisus fuisset a con- temporaneis, a Gallis potissimum. Nutat ea Bos suetii ratiocinatio salsitato duplici: videlicet, salsum factum allegat, et ex eo salsam deducit consequentiam. Primo salsum est factum a Bossuetio assertum, videlicet, quod illo tempore generalis viguerit persuasio, reges potestatem

Suam non recipere per sacram unctionem et Ecclesiae institutionem. Contrariam siquidem persuasionem documenta testantur. Nonnulla subjicimus. Sic Patres duodecimi Toletani concilii loquuntur de rege Ervigio, loco Vambae ad regiam potestatem evecto : Sub qua parte rei ordine serenissimus Origius

46쪽

25 Prineeps regni conscenderit culmen, regnandique per gacrosanctam unctionem Susceperit potestatem, ostensa nos Seripturarum evidentia edoeet. Conciliorum Mansi tom. XI, p. 1028. Persuasum ergo Toletanis Patribus regnandi potestatem per Sucrosanctam unctionem suscipi. - Scribebat ad Basilium imperatorem Ludovicus secundus Francorum Rex : se qua Sede Apostolicain regnandi prius, et postmodum imperandi avetoritisstem prosapiae nostrae seminarium Sumpsit. Nam Francorum principes primo reges, deinde imperatores dicti sunt ii dumtaxat qui , a Romano Pontisiee ad hoc oleo sancto persusi sunt. Apud Bianchi, delia Potesta della Chiesa, t. II, p. 551, edit. Romae,1745. Persuasum ergo Ludovico II, qui sane irrisus non fuit, reges Calliae suam regnandi et imperandi potestalem initio recepisse a Sede Apostolica; nee alios regis aut imperatoris

nomine nuncupalos suisse, quam qui a Romano Pontifice ad hoc oleo Sancto persusi sunt. - Alter Francorum Rex, Carolus Calvus, ita coram Galliaria in praesulibus prolestabatur in con- ilio Tullensi : Fenito in dioeerat sua... me regem conSecravit, et in regni regimine chrismate fuero pertinetit ..., et in regni Solio sublimarit; a qua eonsecratione, vel regni sublimitate supplantari vel projici a nullo debueram, saltem siue audientia et judieio

episcoporum . quorum ministerio in regem sum consecratum, et

qui throni Dei sunt dicti, in quibus Deus sedet, et per qu03 Sua deternit judiei a. tuorum paternis eorreptionibus et eastigatoriis judiciis me subdere sui paratus, et in praesenti sum subditi .

Concilium Tullense ad saponarias, Labbe, t. VlII, p. 679 edit. Parisiis, 1671.ὶ Bum contendit se non poluisse thronoddici sine audientia et judieio Diseoporum, hoc ipso, eum citato nugone a Sancto Victore, spirituali potestati tribuit jus terrenam judieandi si bona non fuerit. Iterumque hoc juS spiritualis potestatis agnoscit, dum se subditum prostetur

Episcoporum correptionibus et e ligatoriis judieiis. - Iam si veteres rituales libros aperiamus, videbimus duo necesSaria

supponi ut quis regiam dignitatem adipisceretur, eleetionern

47쪽

scilicet squam in certis regionibus vel temporibus supplebat jus nativitatis in et eonsecrationem. Adeat lector cap. ix et x libri secundi de Intiquis Eeelesiae ritibus, auctore Martene. Unum dumtaxat locum citabimus e manu scripto Arelatensis Ecclesiae Pontificali, quod idem Martene ante annos 400 exaratum asseruit: a Cum rex benedicitur, episcopi qui adsunt debent

ex seipsis sacere coronam, habentes eum in medio suorum, accipiantque eum duo ex episcopis priores, Osserentes eum . metropolitano his verbis dicentes : Reverende Pater, postulat mater Eeelesia ut praesentem militem ad dignitatem regalem sublevetis. Tunc dicat metropolitanus : Scitis illum esse dignum et utilem ad hoe ministerium' Tunc respondeant illi: Et novimus et credimus eum esse dignum et illustrem Ecclesiae Dei. Tunc respondeant omnes: Deo gratias. Inclinato eo, incipiat

archiepiscopus consecrationem excelsa voce in modum orationis. n Edm. Mai lene, De antiquis Leelesiae ritibus, I. II, c. X, ordo 8, edit. Veneliis, 1785, t. II, p. 228. in Ex ejusmodi collatis invicem monumentis, apud eruditos jam explorata res est, Hugonis a Sancto Victore tempore, st: anterioribus saeculis, hanc generaliter vigui Sse catholicorum persuasionem : Principi quidem ex electione vel jure nativitatis pro vario regionum aut lemporum institulo j jus quoddam acquiri ad oblinendam potestatem regiam; ita nempe ut eam non adipisceretur aut legitime exercere valeret, nisi accepta consecratione. Et proinde, ante ritum Sacrum, juS in rem, altribulum fuisse, non jus in re; quod posterius in ipsum ab Ecclesia dimanare existimabatur. Hanc ipsissimam generalem persuasionem expressit nugo verbis apertissimis. Quae si quis, ipso vivente, ad Bossuetianam interpretationem detorquere tentasset, irrisus procul dubio fuisset ab ipso Hugone, caelerisque contemporaneis, et a Gallis vel maxime. Falsum igitur factum contrariae persuasionis, si denter a Bossuetio et caeteroquin omnino gratis, siquidem ne vel minimam probationem subministraxitὶ assertum.

48쪽

25 Seeundo, ex salso illo laclo, salsaria Bossuetius consequentiam deduxit. Nam esto non potuerit IIugo terrenam potestatem spiritualis judicio subjectam docere, quin STnchronorum reprobationem ac irrisiones in se concitaverit : si lamen ita docuerit, prout revera docuisse luce meridiana clarius ex contextu palet, sequeretur dum laXat ipsum contra communem sententiam scripsisSe. At non Sequeretur, prout Vult Bossuetius, ipsius verba non significare quod manifestissime significani, et interpretanda esse in contrario sensu, quem manifestissime excludunt. - 4' Tandem objicit Bossuetius, nullam ab Hugone mentionem factam de recenti depositione imperatorum Henrici IV et IIenrici V. Quid vero inde Τ An sequitur

eum non scripsisse quod scripsit, id est, terrenam potestatem, si bona non fuerit, judicandam esse a spirituali Insuper quid mirum, in tractatu de Sacramentis, ubi breviter et per tran- Sennam utriusque polesialis objectum et ossicia edocet, eum non excurrisse in enarrandam imperatorum depositorum historiam Τ Addo ne id quidem asseri posse, IIugonem de hisce

depositionibus non scripsisse, cum mulla ejus scripla desiderentur, paucaque ad nos pervenerint. Remanet ab Hugone certam edoceri veram Ecclesiae potestalem in rem temporalem Staluum.

35. - Doctrinae Ioannis de Salisburret Alexandri de Ales.

I. Ioannes de Salisbury, anno 117 2 Carnolensis Episcopus, interfuit Lateranensi concilio tertio, in quo depositus suit imperator Henricus I. Ille porro Episcopus, non tantum ejusmodi depositionem probavit ae legitimam existimavit, Sed facium istud tanquam idoneum ad compescendos pravos Principes commemoravit in hunc modum: a Et si historiarum non movetur exemplis frex Angliae), eum vel Fredericus exaugustus potest instruere, qui de fastigio Romani imperii, ob Ecclesiae persecutionem, in paupertalem et ignominiam mi Ser,

49쪽

sed nulli miserabilis corruit. s Epist. CXIIII. - Bibl. Patrum l. XXIII, D 496.ὶ - α Benedictus Deus qui miserius Ecclesiae,

contrivit auctorem schismalis illum detestandum saeculis Fredericum coram facie vestra, docens annum placabilem Domino et tempus miserationis jam advenisse : ut et vos qui gladium Dei videtis eductum in capita lFrannorum . in eos Petri gladium exuralis; salisque quod constituli estis coalutores Dei in exterminio eorum qui, ut stabiliant iniquas hominiam traditiones, verbum Dei moliuntur extinguere. v Ιbid. , Epist.

II. Alexander de Ales, e familia sancti Francisci, doctoris irrefragabilis litulo insignitus, in universi tale parisiensi theologiam docuit, discipulos habuit sanctum Thomam et sanctum Bonaventuram. Obiitque anno 1245. Haec ejus de praesentiquaeStione Sententia : a Duplex potestas, saecularis et Spiritualis. Saecularis caput habet regem, spiritualis habet summum Pontificem. Spiritualis potestas prior est terrena sive saeculari'; et dignitate, scilicet quia vita spiritualis dignior est quam terrena et spiritus quam corpus: et institutisne, quod palet per hoc quod in lege veleri primum a Deo sacerdotium institutum est, poSlea per sacerdotium jubente Domino regalis potestas ordinata est: et prior est etiam potestate: nam spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet ut sit, et judicare habet si bona non fuerit; spiritualis autem potestas primum instituta est, et cum deviat, a solo Deo judicari debet, unde spiritualis judical omnia et ipse a numine judicatur. Quod regalis potestas ordinata est et instituta per spiritualem, patet per hoc quia adhuc in Ecclesia sacerdotalis dignitas regalem potestatem sacrat, et sanctificans per benedictionem et 1 0rmans per institutionem; unde regalis potestas jure inferior

existimatur .n s Summa theologiea, parS IV, quae St. X, membrum 5, art. 2. de Sacrificio missae, verbo et rege nostr0, t. IV,

3 Legendum sciatisque.

50쪽

27p1RS QUARTA. pag. 287, coloniae Agrippinae 1622.ὶ Sunt eadem sermo verba quibus et Hugonem a Sancto Victore usum fuisse supra vidimus.

g 6. - Doctrina sancti Ivonis carnotensis Episcopi.

TErius I. - Ad IΙenricum Anglis regem scripsit in hunc modum : si Quia res omnes non aliter bene administrantur nisi cum regnum et Sacerdotium in unum convenerint studium, celsitudinem vestram obsecrando monemuS, quatenuS verbum Dei in regno vobis commisso currere permittatis, et regnum terrenum caelesti regno, quod Ecclesii e commissum est, subditum esse debere semper cogitetis. Sicut enim sensus animalis subditus debet esse rationi, ita poteSisS terrena Subdita esse debet ecclesiastico regimini. Et quantum valet corpus nisi regatur ab anima, tantum valet terrena potestas nisi

informetur et regatur ecclesiastica disciplina. η Epist. CVI, t. ΙΙ, sol. 50, col. 1, edit. Paris. 1647. Ibi expresse docet sanctus Ixo terrenum regnum ecclesiasticae potestali subditum esse debere. Nec objiciatur intellectam ab ipso suisse subjectionem in spiritualibus. Nam dicit subjectum

eSSe debere, et sicut sensus animalis Subditus debet esse rationi. n Porro adagium istud, sensim a ratione regulandos eSSe, ab omnibus intelligitur de regulatione sen Suum qu0ad proprio3e0rum actus, id est, quoad sensuules ipsorum operationeS. Igitur, cum eodem modo terrenum regnum subditum esse debeat, utique subesse debet quoad proprios suos actus, ideSi, quoad temporalia. Nec ideo actus quo Ecclesia terrenum regnum dirigit est actus terrenae potestatis, sed remanet actuSpotestatis spiritualis et eeelesiastieat; sicut actus quo ratio

SenSus regit, non est actus sensualis, Sed remanet actuS rationis. TEHEs II. - Inter Ixonis scripta praecipuum est quo legum eccleSiaSticarum codicem concinnavit, quodque Becretum Ido-Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION