Marci Tullii Ciceronis Opera quæ supersunt, omnia, cum Asconio & scholiaste veteri, ac notis integris P. Victorii, J. Camerarii, F. Ursini & selectis P. Manutii, D Lambini, J. Guglielmii, J. Gruteri, J.F. & J. Gronoviorum, J.G. Grævii, & aliorum quam

발행: 1731년

분량: 619페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis i sed neque laboris multi, nec latis versatus in causs s interjectusque inter duas aetates , Hortensii di Sulpicii, nee majorem consequi poterat, di minori neeesse erat cedere. Hujus omnis saeuitas ex historia ipsius perspici potest:quae cum facile omnes vincat superiores, tum indicat tamen, quantum absit a summo, quamque genus hoe scriptionis non

dum sit satis Latinis litteris illustratum . Nam ἘHortensii admodum adolescentis ingenium, ut Phidiae signum, simul adspectum & probatum est. Is L. Crasso , ό Scaevola consulibus primum in soro et asdixit, & apud hos ipsos quidem consules , & cum eorum , qui affuerunt, tum ipsorum consulum , qui omnes intelligentia anteibant, judicio discessit probatus. undeviginti annos natus erat eo tempore . Est autem L. Paullo, C. Marincello consulibus mortuus: ex quo videmus, eum in patr Dorum numero annos quatuor 5e quadraginta suisse . Noe de oratore paullo post plura dicemus. hoe autem loco voluimus aetatem ejus in disparem oratorum aetatem includere :quamquam id quidem omnibus usu venire necesse suit, qui bus paullo longior vita contigit, ut & cum multo ma)Ori-hus natu, quam essent ipsi, di cum aliquanto minoribus natu, quam essent ipsi , & eum aliquanto minoribus compararentur. ut x Attius iisdem aedilibus ait se & Pacuvium x Aeeius docuisse fabulam , cum ille octoginta , ipse triginta annos oti

natus esset.

Sic Hortensus non eum suis aequalibus solum, sed & mea cum aetate, & cum tua, Brute, & cum aliquanto superiore

Paterculum Lib. II. invenio, neque tamen scire certo possum, ex qua gente L. hic Sisenna suerit , de quo Paterculus ita scribiti Distoriarum auctor iam tum Sisenna erat itivenis, sed opus bellιeιvilitSMIIani post aIιquot annos ab eo seniora editum est . videtur Latine Sisenna id bellum scripsisse, ut patet ex Lib. I. dc II. de Divin. Ovid. Lib. II. de Trist. hoc addit: Hertist Aristidem sisenna , nee Ob it i II iHistoria turpes inserui o iocos. Corrad. a 3. Primum in foro dixit. Primum dixit in foro, deinde in senatu , Lib. III. de orat. ubi dicitur L. Crassis consule in senata causam Africae defendisse, & postea pro Bithyniae rege dixisse: id est, ut ego interpretor , quum tum quoque . ut postea Rullus, nescio quos agma vellet vendere , ei restitisse r & quum rex Bithyniae Nicomedes regno pulsus esset , & a Romanis in regnum, duci cuperet pro illo dixisse , & quidem in senatu . quoniam causae non erant forenses . Sed antea tamen in foro dixerat , ut

hic scribitur: quamvis aliter alii soleant interpretari. Irim.

422쪽

xiore conjungitur . Siquidem di Crasso vivo dIeere solebat r& magis jam etiam vigebat cum Antonio , & cum Philippo iam sene , pro Cn. Pompeji bonis dicente. in illa causa ad O

lescens cum esset, princeps D it, & in eorum , quos in Sui ..picii aetate posui, numerum facile pervenerat r & suos intexaequales M. Pisonem , M. Crassum , Cn. Lentulum , P. Lentulum Suram longe praestitit e & me adolescentem nactus Octo annis minorem , quam erat ipse , multos annos in

studio ejusdem laudis exercuit : di tecum simul , sicut et pro multis , sic ille pro Appio Claudio dixit , paullo ante

t mortem s

as 1 LXV. VIDES IGITUR , ut ad te oratorem , Brute, per venerimus, tam multis inter nostrum , tuumque init itinedieendi interpositis oratoribus f ex quibus , quoniam in hoc sermone nostro statui nominem eorum, qui viverent , nomiis m.. nare 3 ne vos curiosius y eliceretis ex me , quid de quoque alii elige- judicarem , eos , qui Jam sunt mortui, nominabo . Ttim retis. Brutus, Non est , inquit, ista causa, quam dicis , qnam obtem de iis, qui vivunt, nihil velis dicere . Quamam igitur , inquam, est Vereri te, inquit, arbitror, ne per nos hie sermo tuus emanet, & ii tibi succenseant, quos praeter1eris. Quid s vos, inquam, tacere non poteritis Nos quidem d inquit, facillime ; sed tamen te arbitror malle'

Z idipsum tacere , quam taciturnitatem nostram experiri.' ' Tum ego. Vere, inquam, tibi, Brute , dicam, nota ν - , ----. me existima Vi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum: Ied Ita traxit ordo aetatum orationem , ut lamad minores etiam per generim. Interpone igitur, inquiet si quos videtur : deinde redeamus ad te , & ad Hortensium. Immo vero, inquam, ad Hortensium , de me alii dicent si qui volent. Minime vero, inquit. nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti , tamen is m hi longior vide Fur 'quod propero audire de te . nec vero lain de virtutibus dicendi tuis , quae cum omnibus, tum certe mihi notissi inar. sunt, quam quod gradus tuos, di quasi processus dicend studeo cognoscere . Geretur, inquam, tibi mos : quoniam me non ingenii praedicatorem esse vis , sed laboris mei

a . In studio e usdem laussis exemit. suspicatur RivIos Iegendum 'adi. , qnod statim arripuit Lambinus ; sed non adsentientibus libris pluteariis. supra ubi est , vigebar eum Antovio, Pal. & Cujac.

non admisere eum. Grui.

423쪽

Verum interponam , ut placet, alios, & a M. Crasso , qui fuit aequalis Hortensii, exordiar. LXVI. Is IGITUR mediocriter a doctrina instructus , angustius etiam a natura , labore & industria , & quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam , di gratiam , in principibus patronis aliquot annos fuit . In hu)us oratione

sermo Latinus erat , verba non abjecta , Ies compositae diligenter: nullus flos tamen , neque lumen ullum di animi magna, vocis parva contentio , omnia sere ut similiter, at que uno modo dicerentur. Nam hu)us aeculatis , di inimi

cus, 36 C. Fimbria , non ita diu jactare se potuit: qui omnia

magna .

me dicere non de virtutibus dicendi meis , ubi necesse sit ingenium praedicare; sed referre qui gladiis & quasi processus dicendi

fuerint , in quo necesse erit loqui de labore , quem in hac re sustinuerim . Itaque inorem tibi geram , quod fortasse non fecissein , si me ingenii inei praedicatorem est e voluill s ; ne objici posset illud , laudas te ipsu in i qua tamen in parte , ut ait Quintil. Lib. XI. c. a. reprehensus est non mediocriter Cicero, quanquam is quidem rerum a se gestarum major quam eloquentiae fuit , in orationibus utique , iactator i quo quidem loco Quintilianus, ut hic ipse, pene distinguit; quod in senium suum raro di modeste , sed labores & res suas saepe , & interdum non satis, ut quibusdam videtur, modeste commendet . Ille vero res suas laudat , ut vel alios ad idem faciendum invitet , vel ut adversariis respondeat; nec ipse negat, sed Lib. I. ad Attic. satetur , se laudis avidissimum esse , quod qui reprehendunt , maximos quosque viros reprehendunt , qui nec minus ambitiosi fuere quam Cicero , nec minus quam ille res suas celebrari cupive. Tunt: quin Xenophon, Aratus, Scaurus, Catulus, Caesar, Hadrianus , di alii res suas scripserunt , ne quidam Ciceronem , ut faciunt , accusent, quod a Luceio , ut res suas scriberet . post

Iarit. Corrad.

a G. C. Fιmbria. C. Flavius Fimbria, qui L. .Ualerii FIacci consulis legatus fuit, ut Liv. Lib. LXXXII. scripsit Quum L. Valerium Flaccum in Bithynia apud Nicomediam interfecisset, & imperium ad se transtulisset, Ilium, quod sibi portas clausisset, undecimo die cepit & evertit , de quum ob id gloriaretur , quoaquam urbem Agamemnon decimo anno vix cepit , quum mille navium classem & universam Graeciam secum haberet , eam ipse. undecimo die cepisset, respondit quidam ex Iliensibus et Nore enim Hector aderar , quι pro cιvitate pnguaret . Sed ille paulo post apud Thyatiram , quum ab exercitu Sullae obsideretur, in templo Asca- Iapii sua dc servi manu interfectus est, ut videbis apud Liv. Lib. LXXIII. Strabonem Lib. XIII. Plutarchuin in Sulla , Appian. in Beli. Mittit id. Orosium Lib. VI. c. a. di Paterc. Lib. II. Addit autem Cicero : Non ita diu iactare se potuis , quod scilicet D

snteremit adolescens, qua ausus erat fortiter executus , ut ait Patercin

loco citato, di recte atifus erat, quoniam fuit homo Iove audacia mul, ut ait Ciccio in Orat. pro Roscio Amerino. Idem. .

Dissiliaco by Corale

424쪽

magna loce dicens, verborum sane bonorum eursu quoadam incitato, ita furebat tamen , ut mirarere tam alias tesagere populum , ut esset insano inter disertos locus . 34 Cn. autem Lentulus multo majorem opinionem d; eendi actione Aciebat, quam quanta in eo facultas erat qui cum esset nec peracutus quamquam & as ex faeie Ae ex vultu videbatur nee abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso r se intervallis, exclamationibus , vote suavi & ean ta, as admirando irridebat, calebat in agendo, ut ea , quae deerant, non desiderarentur Ita tanquam Curio coispia nonnulla verborum, nullo alio bono, tenu It oratorirum locum a

ass Sie Cn. Lentulus ceterarum virtutum d Icendἱ medioeriis talem actIone occultavit, in qua excellens fuit. Neque mulisto secus Io P. Lentulus , cujus & excogitandi, & loquendἱ

a . cu. atistem Lentvias. Multa huic cum L. GellIo, de quo sua Ira , sunt communia , quum & in censura , dc in consulatu colaegae fuerint; illud est hujus proprium, quod male adversus sparatacum pugnavit, ut Liv. Lib. XCvI. dc Orosius Lib. v. c. a. . scripserunt ; quamvis in multis libris male C. Lentulus scribatur. Censor dicitur vertina VII. in orat. pro Flacco , de in orat. pro Domo , ubi Cicero scribit etiam tribunum pL ejus bona conse- . In eo usro cimmum consilium , de summam gravitatemfuine, testatur in Orar. pro lege Manil. Is vsdetur esse: qui Philippo Se Μarcellino Coss. decessit , Epist. s. Lib. I v. ad Attic. quamvis aliter olim scripserimus . Temporibus Marianis abfuit.

e. as. docet, quid vultus Cicero, qui Lib. I. de Legg. ita scribite

n, qui appellatur stilius, qui naIIo in anιmante esse prater hominem porest, indieat mores s euius vim Graei norunis nomen omnino non ha

.eny . Illi tamen , ut ego puto , quum faciem , tum vim illam vultus exprimunt me σωτώ, unde signa colligunt Aristoteles, Polemon, Adamantius. Ec alii, qui τα φυσιογνωμικοὶ scripserunt. Potes etiam fortasse interpretati ex multu , & smulatione, ut infra de C. Pisone loquitur. Memo Admiranda irridebat , eaIebat in agendo. quae hele substiatuunt Corradus aut Lambinus, non firmantur mn: nostris r ideoque non abii a recepta lectione , quae ειρώνα indicare videtur ;cujus hoc proprium . ue dum laudet de admirari se simulet , ir

3 o. P. Lentulus . p. Cornelius Lentulus sura, Is qui eum L. se gio Catilina coniuravit; quem putat Asconius P. Lentuli illius, quem Cicero Verrina I. principem senatus appellat, filium fuisse et quod tempora non pati videntur, ut hic Sura filius fuerit illius. quem Cicero Ioeo citato, 6e Lib. I. de orat. p. Africano vel ma- natu vel aequalem suisse ostendit. Μ. Antonius certe Lib. I.

et Urat. de illo sic loquitur , ut det homine , qui tor annis ante obiis.

425쪽

tarditatem regebat forma: d;gnitas , corporis motus plenue& artis , & venustatis , vocis & suavitas, di magoitudo. se in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora , quam in super ore. LXVII. 31 M. PIso QUIDQUID habu It, habuit ex disciplina , maxinneque ex omnibus , qui ante fuerunt , Graecis doctrinis eruditus fuit . Habuit a natura genus quoddam acuminis . quod etiam arte limaverat, quod erat in te prehendendis verbis versutum , &sollersi sed saepe st machosum , nonnumquam frigidum, interdum etiam sacetum. Is laborem, quasi cursum forensem , diutius non tulit, quod & eorpore erat infirmo , & hominum ineptias ae stultitias, quae devorandae nobis sunt , non serebat , iracundiusque respuebat , sive a morose , ut putabatur , η sive ingenuo , liberoque fastidio . Is cum satis floruis. statis , .set adolescens , minor haberi est coeptus postea. deinde

la ex virginum judicio magnam laudem est adeptus, & ex

eo obiisset , ut huius Lentuli pater vix esse potuerit . Quin si v Ireantus huius P. Lentuli pater fuisset , Cicero ei aliquando objecisset , ut avum . in Orat. III. in Catilinam ; cujus imagine sura non potius quam patris in annulo gestasset . si talem patrem habuisset . videri potest igitur Μι Μarcelli filius . Quaestor sullae fuit, postea prator ι ac deinde consul , cum Cn. Aulidio oreste, anno ab U. C. DCLXXXIII. Sed suum vita ejus semper , ut ait Forcius Latro , in obeundis libidinibus versaretur ι ac societate turpissimorunt homἱnum nobilitaretur ι bis accusatus , dc , ut Lib. I. ad Attici Cicero scribit , absolutus est; quod iudices , ut auctor est Plutarcha in Cicerone , eorrupisset . Non ita multo post tamen senatu motus est ι & ut amisiam dignitatem recupeis raret, praetor iterum factus fuerat, quando cum L. Catilina cotiis

juravit. corrad.

ἡ Μ. Piso. Μ. Pupius Piso Calpurnianus se appellatus a quibusdam , quod eum Μ. Pupius in orat. pro Domo dicatur adoptasse. In AEdilitate offensiuncula nam populus illi M. Seium praetulit in accepta , summos a populo honores ι ut in orat. pro Plancio legimus , est adeptus. Tanto, ut scribit Asconius , aetate major Cicerone, ut adolescentulum Ciceronem pater ad eum deinduceret, quod in eo & antiquae vitae similitudo , de multae erant litterae. Suspicio videtur fuis1e, Ciceronem apud M. Pisonem et ruentiam pudicitiae iactura perdidicilla, ue in Orat. quae tribuItur allustio legimus. Idem .aa. εκ Retinum iudiei. . post quarum absolutionem decimus annus fuit in Ciceronis consulatu , ut aie in Orat. III. in Catilin. Accusatus enim suit Catilina incesti , quod cum Fabia Virgine Vestali commisisse arguebatur sed Catuli gratia fultus evasit, ut Orosius Lib. v I. c. s. se tibit . sed & Fabia ipsa eausam incesti di- aerat, quum ei Catilina objiceretur, eratque absoluta haec Fabia,

426쪽

368 BRUTUS.

eo tempore quas revocatus incursum. tenuit locum tam diu , quam serre potuit laborem : postea , quantum detraxit ex studio , tantum amisit ex gloria . a 37 P. Muraena mediocri ingenio, sed magno studio re rum veterum i litterarum & studiosus dc non imperitus et multae industriae de magni laboris fuit . C. Censorinus Graecis litteris satis doctus : quod proposuerat, explicans expe dite : non invenustus actor, sed iners, de inimicus fori . L. Turius parvo in senio , sed multo labore , quoquo mo do poterat, saepe dicebat. Itaque ei paucae centuriae ad consulatum defuerunt. 238 3 6 C. Macer auctoritate semper eguit , sed fuit patronus

propemodum diligentissimus t hujus si vita , si mores, s

vultus denique non omnem commendationem ingenii everteret , majus nomen in patronis fuisset. non erat abundans, non inops tament non valde nitens , non plane orrida oratio : vox , gestus , & omnis actio sine lepore i at in inveniendis , componendisque rebus mira accuratio r ut non facile in ullo diligentiorem majoremque cognoverim, sed eam ut citius Veteratoriam , quam oratoriam diceres. hie et si etiam in publicis causis probabatur , tamen in privatis illustriorem obtinebat locum .

αις LXVIII. SI C. DEINDE PIso, statarius, & sermonis

ple- quia soror erat Terentiae CiceronIs, ut ait Asconius. Virgines v xo ipsas P. Clodius accusavit, Se Μ. Cato defendit, ut Plutarchus in Catone scribit. In eo iudicio M. hic Piso maguam laudem est adeptus , ut hic ait. Aliter Herginii. Corrad. 33, P. Mura ε. P. Licinius Muraena, qui sublatus infra fuisse

dicitur, cujus historiam quaerent alii. Nos apud Macrob. Lib. III. Salum. invenimus , Varronem asseruisse , eodem modo LiciniosarpelIatos Muraenas , quo Sergius Aurata cognominatus , quod ei pisces , sui auratae vocantur , carissimi fuerint. Hanc gentem plebejam suisse Cicero in orat. pro Muraena testatur. Idem. 34. C. Macer. I C. Licinius Μ acer, de quo Cicero praetor incre dibili ac singulari populi voluntate transegit . Damnatus est au tem, ut κρονι κλοπῖς, ut ait Plut. in Cicerone , id est repe suudarum, ut scribit val. Max. Lib. IX. c. x a. ubi docet, quo mo do perierit , a quo tamen Plutarchus paulum videtur dissentire.

C. DEINDE P o. 9 C. Calpurnius Piso, quo Praetore Cicero Q. Roscii comoedi causam defendit , quemque in causa CR Cina adversarium habuit. Is cum M'. Glabrione consul fuit, ann ab V. C. DCLXXXVII. & tum Pompejum voluit impedire i ne ad Versus piratas proficisceretur . Tunc etiam legem Calpurniam dς

ambitu rulit , in qua praeter alias poenas pecuniaria quoque ς' Duiliaco by Coral

427쪽

BRUTUS. 369

Plenus orator , minimo ille quidem tardus in excooitando,

verumtamen vultu , & simulatione , multo etiam acutior, quam erat, videbatur . Nam ejus aequalem M'. Glabrionem bene institutum a vi , 7 Scaevolae diligentia, socors ipsius natura negligensque tardaverit . Etiam 3 L. Torquatus , adjecta , ut scrib It Asconius , & Cicero meminit in orat. pro Muraena . Postea proconsili in Galliam presectus est , sed domum quum rediisset , repetundarum postulatus est , ic a C. Iulio Caelare oppugnatus propter cujusdam Transpadani iniustum lupplicium ; quare postea cum illo graves exercuit inimicitias , ita ut

impellere Ciceronem tentarit, ut Caesar inter coniuratos nominaretur, ut ait Sallustius. Piso, Cicerone consule defendente, quia consul sortis constansque fuerat, incoli imis est Reip. conlevatus,rit leges in orat. pro Flacco . Nondum mihi satis constat , an laille iit , quem Plutarchus ἀνδρα λαρ κῖν vocat , quum Cicer nihil hac de re dicat , quod mirum sit , quum Plutarchus testetur , illum de Μario scripsisse , ne quis forte putet illum esse, quem supra diximus L. Pisonem vocatum fuisse , di multo ante

vixisse, corrad.

36. M. Glabrionem . ) Μ . Acilium Glabrionem e & Acilium, non Attilium , ut in libris saepe leges , scribere debemus , quoniam gens hujus Glabrionis Acilia fuit , & pater ab Asconio Μ' Acilius appellatur , qui legem Aciliam tulit de pecuniis repetundis severissimam , in qua ne competendinari quidem licebat reum, ut legitur Verrina II. Hujus gens plebeja fuit, ut ostendit Livius , qui Lib. XXXV. scribit , P. Scipioni de plebe Μ' Acilium Glabrionem collegam additum fuisse. Hoc vero M' Glabrione praetore Cicero verrem accusavit , ut Asconius scribit , & in ipsis Verrinis apparet . Hic , ut dictum, & cum C. Pisone consul fuit , oc , ut Plutarchus scribit , in Bithyniam profectus est ..

Idem .

37. Scavola. Scaevolam dicit tutis peritissimum , qui cum L. Pisone consul fuit , quo anno Tib. Gracchus occilua est . Sic Asco

nius in Verr. II. interpretatur. Idem .

38. L. Torquarus. ) L. Manlius Torquatus, & quidem patricius, ut in orat. pro P. Sulla cognosces, quum Alantiorum familia du-PIex esset, ut suma diximus. Hic Ciceronis & Attici condiscipulus, ut Nepos ait in Attico, fuit. Cum L. Aurelio Cotta consul est factus anno ab U. C. DCLXXXIX. quos Antronius , Catilinare alii in Capitolio Cal. Ian. ut ictibit Sallustius , interficere P Tarunt . Quid vero L. ipso Torquatus in consulatu gesserit , scri-Ptu in non vidimus, nisi quod illum Cicero consulem fortissim uim an Orat. Pro P. Sulla, & Lib. II. de Fin. vocat. Post consulatum videtur in Macedonia res ira magnas ge1sne , ut Cicerone , iam Tum Consule , re forente , absens imperator sit appellatus , ut in Urat. in Pisonem dicitur . Domum quum rediisset , Omnibus rebus , quas Cicero gailit , interfuit , nunquam est a Cicerone digrestus , stuat O , consilio , auctoritate , unus adjuvit plurimum .

an bello civili, finem belli statuebat a principio, si Pompejus Italia cederet, ut Epim II. Lib. XI. ad Attic. videbis. Postea tamen . Tam . m A a Pt9

428쪽

tus , elegans in dicendo, in existimando admodum prudensi

toto genere perurbanus . ' Meus autem aequalis Cn. Pom-

pejus , vir ad omnia summa natus , majorem dicendi gloriam laabuisIet , nisi eum majoris gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset . erat oratione satis amplus, rem prudenter videbat : actio vero ejus habebat , & in voce magnum splendorem , & in motu summam dignitatem . Noster item aequalis q. D. Silanus , vitricus tuus , studii

ille quidem habuit non multum, sed acuminis , & orationis satis . - ἘPompejus A .F. qui Bithynicus d Ictus est, biennio quam nos sortasse major , summo studio dicendi , mulia

taque prosectus esse dicitur xpist. T. Lib. IX. ad Attic. Quanquani duo hilari potest, filium ne an patrem ibi significet; niti Epist. 11. dcax. Lio. VII. ad Attic. cum Μ. Lepido , quasi consularem cum

consulati conjungat, & sic de illo semper loquatur, quod de filio dici non potest . sive tamen mansit , sive prosectus est , illo certe tempore di bello nos periisse illum credimus, quando filium

etiam tum Resp. perdidit. Porrad. 39. Metis autem aqualis Cn. Pompeius. Quamvis ex consulatu maior fuisse videatur; sed legibus solutus multo ante suum annum consul factus est, ut Liv. Lib. xCVII. scripsit. Quod si Ciceronis prorsus aequalis fuit, Μ. Pisone, Μ.Mesiala consulibus annum quadragesimini quintum minimum agebat: quo quidem anno de Mithridate triumphavit, ut Plin. Lib. v II. c. as. de Lib. XXXVII.

C. a. testatur . Plutarchus tamen eunt tum multo iuniorem de .

scribit. De Cn. Pompeio autem tam inulta Cicero , Livius , Paterculus, Val. Maximus , Plutarchus , Dion , Appianus , & alii scribunt, ut nobis tacendum sit. Idem. . . - o. D. Silanus, vitricus tuus. Bruti mater servilia, quum ecset vidua , ipsi Silano nupsit . Silanus autem consul designatus censuit eos, qui Rem p. delere conati fuerant , morte est e multandos. Lege Orat. IV. in Catil. de Sallustium, ubi Caesar illum viruin fortem atque strenuuin vocat: cui tamen ipse Caesar tantum metum injecit, ut illiim non piguerit sententiam , quia mutare turpe erat, interpretatione lenire , velut stravius atque ipse sensisset, exceptam: quod in Caesare sueton. scribit . Fuit ver consul cum L. Μuraena, anno ab v. C. DCXCII. Idem.

I. Et Pompeius M. F. qui Bit nicus dictus est . De quo nul- Iam mentionem, nisi in hoc dialogo, fieri vidimus , de apud oros. Lib. VI. c. I s. illum cum Pompejo in AEgypto interfectum fuisse legimus; & credimus eum esse istius filium . qui obiit in Capitolio , quum Deos salutasset, ut Plin. Lib. VII. c. 33. striabit: cuius praenomen retulit A. Pompejus in F. ut nos putamus. quem postea praetore in in Sicilia Sex. Pompeius Magni filius occidit , ut Liv.Lib. CXXIII. Apeian. Lib.Iv. de Dion. Lib. XLVIII. scripserunt: qui Bithynicum etiam patris cognomen habuit , ut ibidem cognoscitur; unde non dubito, quin ille si, qui Lib. VI. Eamil. scribit ad Ciceronem dc a Cicerone litteras accipit. Idam.

a. P. an α

429쪽

4 aque doctrἰna , incredibili labore atque industria , quod

scire possum . fuit enim mecum , & cum M. Pisone cum amicitia , tum studiis , exercitationibusque conjunctus . hujus actio non satis commendabat orationem . in hac enim satis erat copiae , in illa autem leporis parum . Erat ejus aequalis 6 Ρ. Antronius , Voce peracuta , atque a rmagna, nec alia re ulla probabilis. Et L. Octavius Reati-P.cr xxx-nus, qui cum multas jana causas diceret , adolescens est vii mortuus. is tamen ad)icendum veniebat magis audacter,

quam parate. 63 Et C. Stajenus, qui se ipse adoptaverat,

a. utroniu3. 2 Qiij se Ciceronis condiscipulum in pueritia.

familiarem in. adolescentia , collegam in Quaestura commemora. Dat ruillet qui consul designatus , cum accusaretur ambitus , tua cicium tollere ac disturbare primo conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde lapidatione atque concursu r sed damnatus ita se gessit, ut Cicero in orat pro r. sulla scribit: tibi nobis illum hominem, ut paucis dicam, scelest issimum describit. Huius exulis domum M. Aicssala, duin consul, Lib. I. ad Attic. dicitur emiste. Hujus insidias Cicero Lib. III. ad Attic. se time-xe ostendit. corrad. I. Et C. Statenus, qui se ipse ad laverat , cte. Perperam in Cunctis, quae ipse viderim, exemplaribus, staienus. Rut , si hoc recte , male alibi Staienus . Primum enim omnium Cicero pro Cluentio eadem fere sparsim & intercise , quae hic ,' de eodem

Staieno narrat. Eius Inter alia verba sunt: Dies C. -tio Staieno Iudaea Deeumam grandem stathium Osbιum , ad corrumpendum iudciam dedi e . Et post : Tum appellat hominem hilari vultu suibus , aer blandiu me potest . Ruid tu, inquit, Paeete 3 Hoe enim Mi Sta

denus cognomen ex imaganibus εχε liorum delegerat , ne si se Ligurem fecisset, natιonis magis sua qham generis titi cognomine videretur. Ex

nis inquam suspicari licet, hunc stelenum esse eundem, cuius &mc Cicero meminit, lain vero Staienum illum in numera fuisse Patronorum , di egisse causas , sicuti nostrum hunc , ex eadem oratione liquet. sequitur enim : O tque etiam eara tum quod illud repente erat factum in Statenus ipse non aderat ἴ eausam nescio quam apud iudicem defendebat . Denique illuni ipsum Staienum condemnatum esse, & sicut de hoc ait Cicero et panas Iesi,us 9. iudieio dedisse , in facinore manifesto deprehensum , ex eadem prorsus oratione Iiquet. Quid igitur causae est , quin sic legendum pu- , tantus Fuit autem lapsus , ut talibus in rebus per acilis , una tantum depravata littera . Nam si de i litterula ι feceris , erit Iocus suae restitutus integritati . Rivius. C. Staienus. C. Staienus Paetus. Hoc enim sibi cognomen ex imaginibus AEliorum delegerat, ne si se Ligurςm fecisset, nationis magis suae , quam generis uti cognomine videretur , ut ait in orat. pro Cluentio . Sed in orat. pro Sextio ita scribit: Ex novem Tribunis plebis, quos tunc

ωideratur : quem quidςm Tribunum pL in eadem orat. di alibi

430쪽

dc de Stajeno ri lium secerat, fervido quodam, & ρο- tulanti , & hurioso genere dicendi : quod quia multis gra

tum erat , di probabatur, adscendisset ad honores nisi in sacinore manifesto deprehensus , poenas legibus , & judi-eio dedisset .

LXIX. EODEM TEMPORE *s C. & L. Caepasi fratressuerunt, qui multa opera, ignoti homines & repentini, quaestores celeriter facti sunt oppidano quodam & incondito genere dicendi . Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeteriisse videamur, ε C. Cosconium Calidianuin,

qui nullo acumine , eam tamen verborum copiam , si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione , ma

gnoque clamore . Quod idem faciebat T Q. Arrius, qui fuit M. Crassi quasi secundarum . Is omnibus exemplo debet

esse νLigurem vocat: quae res facit, ut dubitari possit, an idem sit ubique, nisi in orat. pro Cluentio dicatur AEdilitate in petitutus suisse, nisi damnatus esset. De eo pluribus agit Cicero in orat. Pro Cluentio, & in Topicis . corrad. 4. De Staieno Alium fecerat. Pigh. noster Fastis ad annum

DCLXVII. mallet , Patum fecerat . quomodo nominatur in Cluen

tiana . Grue.

s. c. di L. Capa . ὶ Homines industrii , atque eo animo , ut quaecunque dicendi potestas est data , in honore atque benefici Ponerent, ut in orat. pro Cluentio loquitur; ubi ita de illis ver ba facit, ut eos irridere potius quam laudare videatur. Corrad. is C. Cosconium. Qui in orat. pro Sulla videtur praetor fuisse, Consule Cicerone 3 quum tamen eodem Cicerone praetore fortasse extra ordinem in Illyrico proconsul fuisset'; nisi fuit alter , praesertim quum Cneus non Cajus ab Eutropio Lib. VI. ille dicatur. Hic certe in orat. pro Cluent. Cajus appellatur. Idem . v. prius. Is videtur esse, qui praetor Chrysum fugitium rum ducem cum viginti millibus hominum cecidit, ut Liv. Lib. XCVI. scripsit ; suique C. Verri successurus Iutabatur , ut Veris Tina IV.& VI. dicitur . Is quum esset loco infimo natus , ut hic ait, post praeturam diu iacuit di sed Caesare & Bibulo consulibus, quum di ejus , Crassus , & ipse Caesar Remp. tenerent , se Consulem neri posse speravit i verum destitutus aegre tulit rabiereptum fuisse consulatum , ut Epist. s. & 6. Lib. II. ad Attic. videbis. Idem .s3. M. Crassi quasi seundarius . in Aliter feeundator , aIiter secundanus, aliter secundarum , aliter secundarius, id est, ut ego interpretor, secundas partes agens, qui a Graecis voCatura quanquam Seneca Lib. III. c. 8. de Ira, secundas agere ponit pridica sere , quod est astentari ; quod a Ciceronis sententia non admodum videtur esse diversum . Corrad. Si sequimur nostros veteres, si tres Lambinianos , reponendum veniet, secundarum. Prium

tamen laudant passim Budaeus , Rivius , item Turnebus libro Lia Λ4vcrs. c. 1 Q. Romanam laterim antiquam fecundonM Praeferre is

SEARCH

MENU NAVIGATION