S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Ηo Mihi A CIV. S. CAROLI BORRO MEI cogit, o Sacerdos, ut homines timeas, cum ab iis nihil sit tibi deiiderandum Z Si ergo ipsos times, ab ipsis speras & cupis aliquid, quod nolles amittere. Non iam igitur animabus, sed tibi ipsi & commodis tuis consulis. Ubi ergo perfecta caritas in te,

quae non quaeris quae sua sunt a Z Ubi quod Apostolus dixit: Si

bominibus placerem, Christi semus non es b ' Non ergo Deum tibi proposuisti mercedem, sed hominum gratiam atque favorem.

Heu, quam vili pretio te, laboresque omnes tuos, & curas vendis i Potuisses mercedem infinitam recipere , ipsum videlicet Deum, tibi dicentem: Ego ero merces tua magna nimis c); &frivolam ac minime duraturam peccantium gratiam quaeris. Antii Deo dicere poteris, quod Propheta ille: Diem bominis non δε- sideravi, tu scis d . ' Non timuit Ioannes Baptista Herodis vultum , quin liberrime Regis nefandum scelus detestaretur. Non timuit Ambrosius Imperatores. Ne terreamini, dixit vobis inprimis, fratres carissimi, Dominus Iesus) ab his, qui occidunt compus, ct post Me non balient amplius quid faciant. Sed timete eum, qui squam occiderit, babet potesatem mittere in Geberenam e . Quidam tamen sunt , qui timoris istius memores, in audiendis poenitentium culpis non omnino silent, sed remisse &leniter insinuant dumtaxat earum turpitudinem. Verum hos quoque terrere profecto deberet Sacerdotis Heli punitio f . Num ille filios suos non reprehendit, & quidem acriter g Z Utique sane, sed quia, ut Sanctus Hieronymus scribit, paterno nimium id fecit affectu , poenas, quas probe nostis, dedit. Nec parum

obest hic indulgentior affectus, nam eo usque plerumque periingit, ut etiam intellectum corrumpat ; S poenitentes in firmissimam fidem adducantur, non esse adeo gravia ea, de quibus p stea ab aliis Confessariis acerbius reprehenduntur. Aliqui autem adeo sunt laboris inimici , ut vel minima adhibita in tam gravi negotio diligentia, eis maxima videatur: Unde et hi pcccata audiunt, increpant, & sorte etiam acerbiuscule ; sed paenitentium conscientias sedulo examine non scrutantur , nec rimantur peccatorum omnium circumstantias. Et hi

quidem iis sunt similes, de quibus per Ezechielem Dominus

conquerebatur , quod liniebant parietes absque temperamento , extrinse

12쪽

cum quemdam corticem solum obducentes i quamobrem , adveniente vehementiori vento aut imbre , omnia corruebant a .

Non hoc, dilectissimi, fecisse sat est, sed sedite, sodite parietem J 1,

animas serio excutite; versate interrogationum veluti aratro conscientiarum agros, quos Vobis excolendos tradidit Dominus: nihil enim est vobis non tentandum, ut a gravissimis peccatorum

infirmitatibus eripiantur animae illae, pro quibus salute donandis, quid Vi quod debuit ultra facere Dei Filius, oe non fecerit se γ' Neque insuper sat est, aegritudines spirituales depulisse, nisi& earum radices amovere studeatis , & paenitentibus praeservati Va quaedam providere medicamenta , quibus a patrandis in posterum iisdem sceleribus retrahantur. Quaenam vero sunt radices, nisi pravae consuetudines, nisi male sana commercia, & ejus generis alia Z Num incontinentem aliquem obscoenitates suas vosis confessum esse sufficiet, si interim scortum domi retineat ZPutabitur-ne hic , cum a vobis absolutionis munus acceperit , Vere curatus , quamdiu morbi radicem secum fovet ac nutrit Z Nonne continuo est morti expositus, donec venenatum serpentem

gestat in sinu 3 Heu , quam multos hodie publicos peccatoressujusmodi, & alios, qui mille usuris immersi sunt, cogimur deploraret qui tamen et ipsi inveniunt Sacerdotes, a quibus & audiuntur, & absolvuntur, S ad Sacratissimi Christi Corporis susceptionem , sues immundi , tamquam si tanto convivio digni csimi existerent, admittuntur; quos quidem pro tanta temeritate acriter punire non cessabit Dominus. Verum de iis etiam , quibus aut permittentibus, aut admittentibus illi tam audacter ad Sacram Mensam accesserunt , sorte etiam graviores pinnas

sumet.

Quamvis autem diligentissime peccata omnia investigasses, o Sacerdos, conscientiam poenitentis discussisses, & radices omnes peccatorum, etiam occultas & latentes amputasses, num ideo

putandum est tibi, te satis superque laborasse Θ Num expoliare te debes, sicut in Canticis dicitur d , tunica tud, atque ad auram residens, tibi ipsi de labore suscepto complacere atque blandiri ΘFalleris prosecto. Non satis est, fratres, non satis est, inquam, Confessariis, haec omnia fecisse, & dicere : poenitentem audivi , eumdem absolvi, nil mihi ultra agendum est: Siquidem singuli

13쪽

8 H o Mihi A CIV. S. CAROLI BORRO MEI memores esse debetis muneris vestri ; in id enim vos Dominus

vocavit & misit, ut evellatis, oe dejlauatis, disperdatis, oe di petis , aedificetis, oe plantetis a). Non sat est , criminum turrim defrmisse , qua cum Deo pugnare Velle peccatores videbantur : non

sat est, Diabolicam Civitatem penitus Hippasse; radices omnes

malorum mulsisse, & dispersisse; sed debetis etiam aedificare in ipsis

Civitatem Dei , & virtutum plantas inserere , ac animas illas

non solum everrere, & sordibus expurgare, Verum etiam ornare,

ut digna sint Spiritus Sancti templa , & congruae Domino venienti mansiones. Putat-ne quispiam Vestriim vacare mysterio , quod Discipulos suos Dominus mittens, dixerit: Ite, Divite, oeiaducite mibi b)ρ Neutiquam sane; sed docuit, o Sacerdos, debere te in primis solvere a peccatorum vinculis animam , tum illam adducere ad Christum Dominum , ut super eam in siideat :qua etiam de causa cum languidum in piscina jacentem pristinae sanitati Dei Filius reddidisset, adjecit: Jam noli peccare, ne d terius tibi aliquid contingat e . Sic medicus quoque corporis, post

curatum Infirmum , opportunas ad conservandam salutem regulas praescribit. Quapropter salutaribus monitis filios vestros debetis semper instruere, hortari, docere, atque in Domini viam dirigere. Et heu, quam multi hoc negligunti Et quae tantae negligentiae causa, nisi quia Dei spiritum non habent din' nisi quia Divinae voluntati non sunt conformes 3 Si Spiritum Dei

haberent, scirent utique, quam pretiosa fuerit unica etiam anima in conspectu Domini λ quanti eam Dei Filius fecerit. Uerum quia in hisce animarum Zelus, & amor non adest, ideo perfunctorie omnia perficiuntur. Iudas Machabaeus e , & fratres ejus cum omni exercitu, postquam inimicos suos fudissent, oe viderent sanctificationem deseraram, oe Altare profanatum, oe portas exustas, ω in atriis virgulta nata sicut in saltu , vel in montibus , statuerunt emundare Sanctu ; & ob id elegit primo Iudas Sacerdotes sine macula, voluntatem babentes in Lege Dei. Hujusmodi utinam non sint misera haec temporal non

sint plerumque a dissolutis juvenibus profanatae Ecclesiae , & non perierit in multis religiol Quod ergo his omnibus remedium 8 Primum , ut Sacerdotes, duo haec habeant, videlicet sancti sint, sine

14쪽

sine meuti, nemini dantes ullam offensionem sa); sed exemplo suo, non minus quam Verbis ad paenitentiam alios inducentes: Et et untatem habentes in Lege Dei, gelantes scilicet sint salutis animarum , quas adeo Dominus dilexit, ut proprio illas redemeritSanguine. O si Zelus hic Vos comederet , quam parva vobis Omnia quaecumque feceritis, Viderentur, vel etiam nullat Quomodo quilibet non quae sua sunt b , non eleemosynas, non propria commoda quaereret, sed tantum satageret, animas Christo

lucrifacere.

Postremo loco non modicum detrimentum spirituali animarum proventui affert Consessariorum difformitas , quod nempe easdem leges non omnes observent i quod absolvant aliquia quibusdam , a quibus alii Deum magis timentes, & anim

rum utilitati tutius consulentes, nolunt absolvere 3 ita enim

unus aedificans est, oe unus destruens e . Quis inde potest sperari progressus Z Nullus profecto. Iam ab initio monui , fratres,

cooperatores meos vos esse. Si ergo secus, quam ipse instituerim, vos faciatis, nonne damno mihi eritis potius, quam adjumento λ Cum verba illa Domini considero , Moysi coadjutores quosdam dantis, non possum non deflere calamitatem hanc, cui tam multi subjacent: Dixit enim ad Mo en Dominus: Congrega mibi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti , qu senes populi sint ae magi)lri : Ο duces eos ad ostium tabernaculi sederis, faciesque ibi sare tecum, ut descendam, oe loquar tibi : oe auferam de Spiritu tuo, tradamque eis , ut suylentem recum mus populi , ω non tu solus grav&ris d . Videte, fratres: Nequimus nos soli tantum onus portare. Nos ergo Vos, Domini jussu, elegimus, ac Domino o tulimus in magistros populi, imo pro vobis fidejussimus. Vult Dominus loqui Moysi, nobis scilicet, non vobis; vult auferire de spiritu nosra, ct tradere vobis. Iam ergo non vestro spiritu , sed rostro, fugientare debetis uobiscum onus populi. Hoc vero adimple

re potestis facillime, si Constitutionum libellum ad vos spectantium , jussu nostro editum , persaepe legatis & meditemini e .

anno MDCCxxvi. Dominicus Pamoneus Archi

episcopus Ephesnus, olim apud Helvetios Ap stolici sedis Nuncius, nune vein Eminentiss. s. R. F. Cardinalis , praefixa eidem Epistola, plena solicitudinis pastoralis, & laudis sancti Caroli Borromet , euiux labores in Cleri diseiplina , & moribu instauranflis, non uni Veiadiolanens, sed toti Catholicae Ecclesae inservisse profitetur a in M. ad Corinis. MI. v. 3. b I. ad Corinis. XIII. v. s.

praesenti etiam seculo editum Romae, iussu In nocentii XII. Pontis Max. a Gaspare de Caria pineo S. R. E. Cardinali, Sabinensi Episcopo, & Uthis Vicario. recudendum euravit Tullii

15쪽

1o Ηo Mi Li A CIV. S. CAROLI BORRO MEI Qua in re Monasteriorum etiam Praelatos , & Superiores enixe in Domino velim rogatos, ut curent, hoc a sibi subditis Con-l sessariis inviolabiliter observari; nam et nos, quantum in nobis erit, eos juvare non cessabimus, illos ad nos advocantes , quos ipsi duriores, ac magis in peccatis obduratos compererint. At

si ipsi nobis desuerint , ingratum iis fortasse accidet, si coram filiis, quos in spiritu regunt, confiisione eos repleri contigerit ,

quos enim publicos peccatores , & scandalum δantes agnoverimus , licet testimoniales Consessariorum suorum attulerint literas, quod ipsis confessi fuerint, & ab iisdem absoluti, nos tamen eos ad Sacrae Synaxis sumptionem non admittemus, & pro inconsessis haberi decernemus. Eja ergo, dilectissimi fratres, mementote, quia ex vobis potissimum pendent horum populorum animae a : recordamini , quod Dei illae sunt , qui acerrimus erit earum vindex , & de manu vestra earum sanguinem requiret b . Quod si oculum pro oculo , dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede se dabit homo , VOS quoque pro animabus vestras animas dabitis ; &gravissima parabuntur iis supplicia , qui Christi sanguine aspersas animas perire permiserint. Agnoscite omnes vocationem Vestram , & muneris gravitatem , ut in hora mortis possitis gaudere, eo quod ex iis, quos vobis tradiderit Dominus, non perdideritis quemquam d , ac demum cum tremendo divinae justitiae Tribunali adstare cogemini , intrepidi , & maxima cum fiducia rationem de vobis ipsis reddere valeatis, dicentes: Domine , tu scis , quia dilexi has animas ; scis , quia non tacui, quia ex corde dixi, quia flevi, cum loquerer, & non audirer: In reliquo reposita est mibi corona iustitiae , quam reddes mibi Domine in

illa die jUus judex ce). Ipse vero singulis vestrum dulcia ea repetat verba : Euge serve bone, oe fidelis, quia super pauca fuisti m

sis , super multa te constituam, intra gaudium Domini tui f . Amen.

16쪽

DE PASSIONE DOMINI

Habita in Templo Maximo Mediolani Feriis V post Dominicam LV.Quadragesima

Unis ris superioribus sextis feriis, quam sit conveniens & congruum, quin etiam necessarium nobis officium, continu1 Pac

sionis Domini nostri Iesu Christi medi

tatione exerceri. Equidem hoc unum ad id vos adeo vehementer deberet impellere , ut non alia ratione essetis a

nobis excitandi , quod nempe hoc Domino placeat, quod Deus hoc exposcat, quod haec sit voluntas ipsius , quod hoc demum ille precipiat, qui solo verbo cuncta creaVit, cujus voluntati omnia obtemperant , qui facit Angelos suos spiritus et oe miniViros suos ignem urentem a , cujus ad nutum omnia pavent oe contremiscunt b , qui crventis, ct mari imperat, oe obediunt ei e) ; ille denique, qui nos sibi tot immensorum & innumerabilium beneficiorum vinculis obstrinxit 3 cuique tam multum debemus , & a quo habemus hoc ipsum, quod sumus. Haec sola ipsius voluntas nos semper detinere in Officio solicitos , ac in meditatione hac sancta perpetuo constantes deberet. Si enim Philosophi cujusdam antiqui tanta fuit apud discipulos suos auctoritas , ut pronunciato hoc

verbo : se dixit, ceteri omnes ejus auditores , non modo ejusdem verba Voluntate amplecterentur, sed etiam intellectum in tanti viri obsequium captivarent: quantum deferre debemus nos non homini cuipiam, sed ipsi met Deo , tam expressis & emcacibus verbis id nobis praecipienti , requirenti, deprecanti , mo-l nenii 3 Cur non illa nos moVeant: Recordare paupertatis meae, ab- rom. IV. B II f tbii, Disitirso by Corale

17쪽

Bulbii , oe fellis a ' Cur non ea: Resse me in memoriam b 'Ponite sermones hos in cordibus mssiris e , & alia hujusmodi quamplurima 8 Verum quia nostra haec natura adeo sui ipsius est amans, ut ad eas res maxime astici soleat , ex quibus majorem utilitatem se consecuturam sperat, eaque complectatur libentius,& diutius ac constantilis retineat, quae sibi profutura cognoverit: Idcirco ceteris, quae in hanc materiam adduximus, et hanc considerationem adjiciemus , dilectissimi filii, utilitatum scilicet maximarum , quas Passionis , dolorum , & acerbissimae Christi mortis jugis contemplatio meditantibus affert. Quoniam vero in superioribus Sermonibus ostendimus , necessario nobis hanc sacrosanctam exercitationem asumendam esse , ad scientiam Deiti nostri acquirendam, qua sine quispiam aeternam salutem consequi se posse frustra confidit: Ideo brevibus etiam hodie vobiscum agentes, de cognitionis hujus & scientiae utilitate, quamque eam uberem & salutarem in Christi Passione habeamus, non abs re fuerit disserere.

Semper extitit , dilestissimi filii , Diabolus pater mendacii d , quemadmodum ad obstinatos Pharisaeos dicentem audivimus Dominum : Iamque ab ipso humanae creationis exordio mendacia disseminare studuit λ & tantum effecit suis commentis , ut primos illos Parentes nostros seduxerit , & cum iisdem humanum genus omne in tantas calamitates dejecerit . Duo vero in primis mentiendo illis promisit, ut ad vetiti pomiesum eos invitaret: Aperientur, inquit, oculi vestri r ω eritis sicut Dii, scientes bonum, oe malum e r utrumque Vero non modo Veritati minime consonuin fuit ; sed ex opposito miseris & nimium credulis pessime cuncta accidere. Spreverunt siquidem illi Dei praeceptum, gustarunt vetitum pomum , seductori serpenti fidem adhibuerunt ; S protinus in maximam incurrerunt caecitatem spiritualem & ignorantiam , clausisque eorum oculis primaevam quoque scientiam amiserunt . Utriusque hujus tantae jacturae pulchre nobis typum exhibet Caecus ille natus , de quo proxime praeterita Dominica narratum est vobis. Quid ergo Tam praeclarum Dei opus homo , quod praecipuam quamdam Conditoris sui imaginem referebat , in miseriis hisce perpetuo

18쪽

debuerat permanere Θ Meruisset prosecto; sed tactus dolore cordis a ut ita dixerim, benignissimus Deus, videns vidit amictiones nos tras, & misertus est nostri b ; ideoque ipsemet statuit e Coelo

descendere , & nos a tot aerumnis eripere. Inter cetera vero

oculos nostros aperiens , a densis ignorantiae tenebris nos liber, vit: validissimum insuper, ac omni ex parte perfectum ad salutem obtinendam nobis remedium proponenS. Hujus autem tam admirabilis curationis a Dei Filio peragendae, non incongrue figuram fuisse dixerimus, magnum illum ejusdem Praecursorem Ioannem Baptistam , quo nemo inter natos mulierum major sumexit se . Hic a Scribis, & Phari is , ac eorum nunciis interrogatus : Elia ne esset , an Gripus , an 'opb tu d); quid demum esset y hoc tantum respondit: Ego vox clamantis in deserto se . Fuit quippe Ioannes totus vox: Uox, praedicando: paenitentiam agite: appropinquavis enim Regnum Calorum f Vox item, persectissime operibus, que praedicaverat , adimplendo: Vox fuit, illa tam matura ad desertum accessio , inaudita vitae rigiditas , vestes asperrimae , quibus tenella membra maceravit : Vox fuerunt cibi adeo ingrati & parci; totus denique Ioannes extitit vox , Vox, inquam, paenitentiam clamans, pinnitentiam docens, ad poenitentiam omnes homines, cujuscumque sexus & conditionis, non minus exemplis impellens, quam excitans verbis. Sic ipsa Divina Sapientia , Dominus Jesus Christus Dei Filius in Mundum venit , ut non modo auribus, Verum etiam oculis hominum se se exhiberet, atque ita nos perfecte doceret per auditum, & visum, instruens illo intellectum, hoc vero voluntatis affectum , omnes excitando ad praxiaram,

& Christiano homine, qui se Christi ipsius Discipulum esset

prosessurus, dignam Virtutem. Id olim Sacrosanctus ille Uates Divino Spiritu amatus Isaias, futurum cum praevideret, nostrae quodammodo invidens felicitati , ac privilegia nobis a Domino concedenda participare desiderans , exclamavit : Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. Et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Hec est via , --bulate in ear ω non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistrum θ . Felices vere oculos illos, qui meruerunt videre , quae vidimus nos i

19쪽

I HOMILi A CV. S. CAROLI BORRO ME Inos; felicissimas aures, quae dignae fuerunt audire, quae nos audivimus a l Peregrinabatur genus humanum a Domino, errabat in montibus, vagabatur in sylvis, aberraverat a Via, ad Inferni barathrum praeceps currebat. Audivit Vocem post terga monentis Dei Filii: Heus, miseri viatores: quo tenditis 3 fallax via

illa est, per quam inceditis; heul quia ambulatis vias dociles b ,

quarum novssma deducunt ad mortem e , & tenebras exteriores. Filii hominum uisuequo gravi corrip ut quid diligitis vanitatem , ω quaeritis mendacium c d y Ambulat nunc avarus post concupiscentiam oculorum, & aberravit a via, digressus est in viam AEgypti ; & audit , si vult , vocem post terga monentis : Heus , Viator, quid tibi vis in via Ainpti, ut bibas aruum turbidam ce 8 Ambulat juvenis voluptatibus 4editus per viam concupiscentiae carnis ; &post hujus terga clamitat Dominus : Re errere , revertere , dilectemi: similis esto capreae, binnulorue cervorum D. Ambulat superbus& ambitiosus per viam superbiae I S post hujus terga Vocem edit Dominus dicens: suissce, AEgyptus tantam es superbia g .

Omnes denique nos vocem hanc audivimus Dei Filii post tergo monentis , & nos ad veram salutis viam revocantis & dicentis:

Hoc vero ut diximus & audivimus & vidimus ; nam etiam ipse totus fuit vox , & doctrina , & Doctor : ubique &semper docuit. Docuit Infantulus vix natus in vili praesepio, inter bruta animalia reclinatus, lugens & Vagiens, atque in

AEgyptum fugiens ; docuit Parentibus subditus , in deserta loca

se recipiens, jejunans, in orationibus pernoctans: Et in his omnibus docuit semper, operibus non minus quam Verbis peroranS. Demum , quamdiu vixit , semper docuit. Attamen discessurus

corpore a nobis , & , indicto labiis silentio, coelestis hujus doctrinae gymnasium quodammodo clausurus , Crucis cathedram ascendit , in qua in compendium veluti epilogumque redigens, quaecumque vivens sparsim ac diversimode exemplo & verbis docuerat, Sapientiae Divinae arcana, unico intuitu ab omnibus percipienda sub oculos posuit. In hac vero cathedra bone Deus) quomodo totus docuit, etiam ipso vultu ac membris, universi denique corporis lacerati

20쪽

FEgi A VI. pos T D o M. IV. QUADR. AN. MDLXXXIV. Is cruciatibus f Docuerunt oculi lacrymantes & sanguine respersi; facies sacratissima, sputis foedata & alapis caesa; aureus pallor ingenis ; vultus demissus: Docuerunt fauces aridae, lingua sitiens& silens ac palato adhaerens , brachia extenta , ossa omnia suis dimota locis atque disjuncta, manus transverberataei docuit compus totum flagellis lacerum , & livoribus plenum ; docuerunt pedes confixi; docuit denique Divinum illud pectus diro lanceae mucrone transfixum. O qualis doctrinal o quales aperti sunt Gesuri sapientiae oe scientiae Dei a , qui prius latueranti Quam vere dixisti Paule, vas electionis , quod ipse noveras atque guctaverasi nempe : Deus, qui dixis de tenebris lumen splendescere , ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientis Haritatis Dei, in f

eis raristi Jesu b . Sed quomodo haec in facie illucescunt , in

qua nonnisi sputa & livores, nonnisi alapar & sanguis , nonnisi lacrymae & plagae tumentes cernuntur Z Satius forte dixisses , si1 de Moysis facie isthaec dixisses ; ille enim vultus sui splendore, ex colloquio cum Deo , repraesentabat Divinae pulchritudinis &gloriae quamdam veluti umbram. Verum multo magis haec omnia, dilectissimi filii, tu Gryli Iesu facie ita deformata, ut monstrum potius quam hominis videretur aspectus, illuxerunt ; illa enim vultus deformitas , immensam divinae bonitatis claritatem, summum justitiae splendorem , ineffabile misericordiae decus, flagrantissimam in genus humanum dilectionem exprimebat , cum haec omnia opprobria, reformandae imaginis nostrae causa , ab Unigenito Dei Filio suscepta fuerint. Quis enim mortalium illa cernere, & in admirabilem Solis justitiae lucem Oculos conjicere potuisset, nisi interposita hac, & quidem densissima, miseriarum nube 8 Hic , quem in Cruce constitutum aspicitis, Liber est , haec omnia descripta literis quibusdam facillimis continens, omnibusque proponens. Olim, cum Deus Coelum & te

ram , ac quaecumque eorum ambitu continentur , creavit ex nihilo , Librum veluti quemdam aperuerat, in quo per visibilia hujus Mundi conspecta , ejus invisibilia a creatura rationali aliqua ex parte cognoscerentur c). Verum per ea, quae in hoc Libro conspiciebantur, Sapientes seculi, Deum nec cognoverunt, nec glorificaverunt, imo ea ut Deos adorare cCeperunt, per qu.ein Dei veram debuerant cognitionem & adorationem adduci:

SEARCH

MENU NAVIGATION