장음표시 사용
41쪽
potuerunt a . Aperuit hunc Librum, solvit signacula , caput nostrum Christus, Leo ille sortissimus, sed Agnus quoque innocentissimus & mansuetissimus: Nam etiam adjecit Ioannes: B
Didi r ecce in medio tisoni oe quatuor animalium, oe in medio Seniorum , Agnum flanum tamquam occisum, babentem cornua septem , ω oculos septem e qui sunt septem spiritus Dei , misi in omnem terram. Et venit: ct accepit de dextera sedentis in sinono librum b . Hic ergo Agnus, ille est Agnus, quem Ioannes ostendens exclamavit, dicens: Ecce Agnus Dei , ecce qui tollit peccatum Mundi se . Hic Librum hunc plenissime aperuit, solvit eius signacula , & scripturas omnes ac prophetias in se uno adimpletas patefecit. Curabimus nos octavo ab hinc die , scri1 scilicet sext1 in Parasceve, legere prolixius Librum hunc : sed consuetudini nostrae & pio Instituto insistentes , aliqua etiam hodie in eodem Libro, foris primum, dehinc intus, utraque enim ex parte totus scriptus est ad animarum nostrarum proventum & instructionem, ac spiritualem consolationem nostram legere studeamus. Subdit Ioannes de Agno loquens : Et eum aperuisset librum,
quatuor animalia , Ο vigintiquatuor Seniores ceciderunt coram Aguo , babentes singuli ritiaras , pHalas aureas plenas odoramentorum , quae sunt orationes Sanctorum : ω cantabant canticum metum , dicentes e Dignus es
Domine accipere librum, oe aperire signacula eius e quoniam occisus es, oeredemisti nos Deo in sanguine tuo , Cc omni Tribu , oe lingua , oe popMA , 9 natione : oe fecisi nos Deo nUro Regnum , ω Sacerdotes et oeregnabimus super terram. Et vidi , ω auditi et orem Angelorum mustorum in circuitu Urani, or animalium, oe Seniorum e oe erat numerus eorum millia millium , dicentium voce magna et Dignus es Agnus, qui o risus est , accipere virtvtran , ω divinitatem , oe sapientiam, oe fortitudinem, oe bo rem, oe gloriam, oe benedictionem. Et omnem creaturam,
quae tu talo est, oe super terram, oe sub terra , ω quae sunt in mari,
ω quae in eo e omnes audivi dicentes e Sedenti in Gram, oe Agno e benedictio, oe bonor, oe gloria, oe potestas in secula seculorum d . Quantum debemus huic Agno immaculato , nos filii Sacrosanctae Catholicae Ecclesiae, qui, Dei nostri munere , fruimur hoc tanto dono & privilegio , quod tam multis concessum minime suit , videlicet Libro hoc , quem nobis tam dignanter aperuiti O quam pretiosa est scriptura, quae in eo contineturi Audite, quanti
42쪽
facienda sit. Papyrus fuit, sacratissima Christi Domini Caro,
vulnerata, discissa, cruenta I atramentum, ejus sacratissimus San-fuis i calamus , quo in ea scriptum est , fuere flagella , spinae,
ancea , & praesertim pretiosissimus ille ac dignissimus Clavus, quem veluti thesaurum inaestimabilem hic semper habemus praeoculis, qui manus illas aut pedes sanctissimos pertransiit, ac pem sorando dilaceravit. O admirabilem Librum lScribebat Corinthiis Paulus : Numquid egemus sicut quidam commendathiis epistolis ad vos , aut ex vobis 8 Epistola nostra vos esis, scripta in cordibus nostris , quae scitur , ω legitur ab omnibus hominibus: munifeysari quod episesa estis Chisi ministrata a nobis , oe scripta , non atramento , sed 'iritu Dei vivir non in tubulis lapideis , sed in tabuliscordis eurnalibus a , quasi diceret: vestra illa, o Corinthii, bona
conversatio a nobis in vos inducta; praecepta nostra per nos Vobis tradita, & diligenter a vobis executioni mandata , Vivae sunt litcrae commendatitiae , expressam fidem facientes nostrae in vos
licitudinis , & paternae caritatis ac zeli. O dilectissimi, virtutes illae praeclarissimae , quae in Christo Crucifixo, Sole splendidiores elucent, quam vivae sunt literae , quam efficax sunt viastola, scripta in ejus sacratissimis carnibus , non atramento, sed sanguinei Patientia illa immensa, infinitum pelagus dilectionis, divinae misericordiae viscera , perseverans & constans obedientia, extrema ac profundissima humilitas, quantum effulgent, extrinsecus etiam dumtaxat, Christi Crucifixi speciem contemptantii Haec Crux , hic Christus , vitae nostrae omniumque actionum nostrarum persectissimum est exemplar, in quamcumque Voluerimus ejus partem oculos conjicere. Quis caput spinis coronatum aspiciens, ambitionem suam ac fastum jam non detestetur,& horreat Z Capilli evulsi & cruenti , quam exosos vobis reddunt , o Vanae mulieres , contortos vestros cincinnos , & adeo excultos crinest Facies sputis & sanguine deformata , alapis &pugnis caesa , fucos , quibus vultus vestros expolitis & ornatis, quam manifeste accusati Heu, quam horrenda deformitas , sub tali capite spinoso , & sanguinem undequaque effundente , noS, qui membra ejus esse gloriamur , adeo delicate viveret Quam dissentiunt haec membra, quam disserunt a capite suot Manus apertae , quibus omnes homines ad paenitentiam vocat & invitat , quibus se promptum ostendit quoscumque accedentes ad se
43쪽
38 Ho Mi LiΑ CVII. S. CAROLI BORRO MEI complecti, nonne docent, et nostras manus esse debere ad erogandam eleemosynam faciles, & ad juvandos eos, qui nostra indigent opera , liberales Τ Ιllae semper in amplexus redeuntium adeo sunt paratae , ut in eis legere possitis , filii , haec verba, sanguineis notis conscripta : Currite homines in hos amplexus; quid moram trahitis Θ Ne differatis : quid poenitentiam procrastinatis Θ Cor sacratissimum apertum conspiciens, qui poteris tu, o homo, corde etiam non disrumpi , & injuriarum, quas acceperis , non oblivisci , eosque ex corde toto non diligere , pro quibus tuus, & illorum Pater ac Dominus tantum vulnus in pectore dignatus est recipere S pati Z Pedes confixi docent, quanta constantia & perseverantia , salutis nostrae opus consummaUerit; tamdiu patiens, ac in Cruce consistens, donec, quod opere com- 'pleverat, verbis etiam testaretur, dicens: Consummatum est a). Et in his pedibus, grandioribus notis scriptam legite, filii, perseverantiam, atque in bonis operibus & peccatorum fuga constantiam. Erit igitur quispiam, qui, vix elapsis Paschalibus Festis diebus, audeat ad scelerum & libidinum vomitum redire 8 Heu, quam graviter condemnabunt pedes illi nostram mutabilitatem, atque inconstantiam i Deploranda sane res est, & oculis amari Dsime lugentibus magis , quam lingua , singultibus potius exprimenda, quam Vocibus i Erunt quamplures, qui sacrosanctum hunc Iubilaei, & Indulgentiae Plenariae thesaurum , Dominica proxima in Metropolitana hac Ecclesia a Sanctissimo Domino nostro Christi Vicario concessum consequentur: Erunt permulti, qui sequenti Sanctiore Hebdomada, peccata sua deponent, ea sincere Sace dotibus confitebuntur , absolutionis munus praestantissimum recipient, ad Sacrosanctam Eucharistiam suscipicndam accedent, orationibus ac piis operibus insistent: Et vix elapso Paschatis octavo die , ne ulla quidem horum omnium memoria eorum mentibus inhaerebit , perinde ac si Quadragesima , aut quidquam illorum ,
quae diximus, Sacrorum munerum ac Sacramentorum minime praecessisset. O quam pretiosus , repeto, filii, Liber hic esti Et
quis Virtutes omnes in eo ad vivum expressas valeat enumerare λ Hoc certe non unius dumtaxat sermonis est opus : toto
anno nil aliud esset lingua & corde volvendum ; nosque in illis meditandis ac pertractandis versari semper oporteret. Quapropter curabimus, ut exercitationes illae, quae ad hoc sunt in
44쪽
stitutae, idest Oratorium Sancti Sepulcri , Sermones de Passione Domini, qui feriis sextis mane & sero hic habentur, in posterum non modo perficiantur, sed promoveantur etiam & augeantur. Quod si etiam virtutum insignium, in hoc Libro foris scriptarum, considerationem, lubenter nunc Velimus omittere, quales, obsecro, scripturae sunt, tumentes Christi livores, vulnera sacratissima, carnis lacerationest O eum felicem, qui haec saltem ad literam crebro legeret, ac in Passionis Domini historia, ad literam etiam meditando versareturi Quantum vivificae scientiae ex hac lectione compararet i quam multa disceret, quam uberem fructum percipereti modo tamen vere, attente, & ex corde legereti Scitis, quomodo legere oporteret 8 nempe ad ea ita nos
assici , legendo , ut , quae in carne sua passus est Dominus , in nostra ipsi acerbissima etiam sentiremus: ut scilicet clavi illi, manus nostras & pedes perserarent ; ut plagae illae & vulnera nobis etiam instigerentur; ut nos ipsi flagellaremur; ut sputis illis deformaremur. Audite Apostolum docentem , quomodo sit legendus hic Liber a foris scriptus: me enim , ait , sentite in vobis , quod rex in cirθlo Jesu a . me, inquam , filii, sentite, non in
uno tantum aut altero, sed in omnibus sensibus vestris. Ozulos apponite ad diligenter inspiciendos livores illos ac vulnera: Auribus audite irrisiones illas, contumelias, accusationes & falsa testimonia, opprobria atque convicia, atrocissimas denique blasphemias, quibus potissimum Divinae detrahebatur gloriae ac majestati; quae profecto Christi cor magis sauciabant, quam lancea: Olfactu saetorem illum cadaverum , quae in Calvariae loco eXistebant, ubi crucifixus est Dominus , sentite ; quod etiam suppliciorum veluti condimentum ei additum fuit super innumeros, quos patiebatur dolores: Gustate fel illud amarissimum, potiones illas acerbissimas mirrhati vini, & aceti : Componite ita mem- lbrorum omnium vestrorum tactum , ut sentire vobis videamini eos ipsos cruciatus , quibus in corpore suo Dei Filius dilaniabatur. O beatum illum, qui sic novit legere hunc Librum i Quam praeclaros inde hauriat necesse est, ac religiosos affectust Plerumque enim corde tenerrime compungitur , dicens : Ego , hunc Deum, qui me ita dilexit, ut vitam meam suae praetulerit, toties ac tam facile offendere non erubui. Aliquando compassionis assectu eidem Domino pie condolet; quandoque in spem erigitur
45쪽
o HOMILIA CVII. S. CAROLI BORRO ME Igitur maximam aeternae consequendae salutis ac gloriar, pro qua, veluti firmissimam arrham , pretiosissinum hunc Christi sanguinem recepit. Multoties sancto quodam Zelo correptus, in peccati foeditatem tanto odio excandescit, ut a peccatoribus hunc Deum cernens offendi, contabescere animo videatur ac pene mori.
Hinc denique innumeri alii sacrosancti ac pii in animo affectus
O quam multa legenda se se offerunt in Libro hoc, etiam antequam recludaturi Sed quoniam Agnus jam solvit signacula septem, nos etiam Librum aperiamus , ac intus legamus. Suavissima S dulcissima signacula, innocentissime Agne, quae tu solvisti, si tui Passionem spectemus, plurima nobis offerunt perpendenda. Sed quod ad praesens attinet argumentum, an non septem illa fuerunt itinera, quibus omnis tua Passio comprehensa luit, nempe a Ccena ad Hortum , ab Horto ad Annam , ab Anna ad Caypham, a Caypha ad Pilatum, a Pilato ad Herodem, ab Herode rursus ad Pilatum, & demum a Pilato ad Crucem Z Quidquid de tua Passione ac morte fuerat longe antea praedictum, tu opere adimplens, & itineribus hisce perficiens, septem quodammodo solvisti signacula. Verum quam praeclare etiam signacula septem dixerimus, septem illas pretiosissimi sanguinis tui effusiones, nempe quando adhuc Infans Circumcisionis cultro te subdidisti; cum in Horto orans prolixius , sectius est Iudor tuus , sicut guttae sanguinis decurrentis in terram ca); cum flagellis tota nocte percussus fuisti; cum spinae
effusissimos sanguinis fontes in capite & oculis tuis aperuerunt , ciun manus tibi sunt perforatae; csim pedes confixi ; cum denique lancea latus apertu mi Ecce ergo, quam multis foraminibus, quid in hoc Libro contineatur, sit patefactum. Sunt enim omnes hae plagae aperta quaedam soramina: Haec ergo mandat Dominus, ut intremus, si legere velimus. Annon meministis, cum post Resurrectionem suam, retentis adhuc in corpore suo sacrosanctis vulneribus, Apostolis apparuit Dominus, quid Thomae inter ceteros dixerit Z hiser, inquit, digitum tuum huc , ω viri mauus meas, oeafer manum tuam, oe mitte in latus meum b). Hoc ergo idem nobis omnibus nunc quoque Dominus dicit, cupiens, ut has plagas ingrediamur, atque quid in eis sit scriptum intrinsecus, legamus. O quam multa in hisce invenies , Christiane , si in eas manum immiserist Mitte
47쪽
' 41 HOMILIACVII. S. CARO LIBORRO ME IO summum & solum malum, peccatum; malorum omnium Origo, radix, ct fundamentum; per quod mors ipsa, & mala omnia sunt in Mundum invecta I sine quo nihil est mali, cum quo nihil est boni ; maledicta rubigo , aurum omne virtutum consumens i Quando autem nil aliud ad excitandum odium peccati excogitari a nobis aut dici posset, hoc certe maximum illius hora rorem omnibus ingerere deberet, quod nempe fuerit Deo semper insensum. In testinum quovis tempore bellum contra Deum habuit peccatum , nec alia ratione sui cetera omnia praetermittamus exterminari potuit, quam Dei Filii morte acerbissima: Si non essent inquit Sanctus Bernardus ista ad mortem, & mortem sempiternam , numquam propter illa Dei Filius mortis supplicium subiisset. Mitte peccator manum tuam in latus Sacrosanctum, & vide , quanta sit Divinae Iustitiae vis atque severitas 3 quam atrox tibi poena immineat, nisi resipuerist Assumpsit Dei Filius super humeros suos peccata hominum; & propter haec, quae sua non erant, acerbissimo mulctatus est Crucis supplicio : Quid ergo fiet tibi indignissimo, tamdiu ad poenitentiam expectato, nec umquam de poenitentia cogitanti Z Insculpta sint corὸi tuo, qu.e ipsemet Dei Filius hoc considerans , clim ad mortem traheretur , fidelibus ac piis mulieribus illum sequentibus , & ejus mortem amare flentibus dixit: Si in viridi ligno Lee faciunt, in arido quid siet a J Si ' prio Filio non pepercis, sed pro nobis omnibus tradidit illum b in mortem , an sorte nos peccare numquam cessantes perpetuo tolerabit ΘMitte manum tuam in hoc latus, & vide itidem, quam profunda sit abyssus miserationum Divinarum. Hic tibi licebit ,
ipsemet viscera misericordiae ejus contrectare ac exosculari. Hic infinitam ejus in te caritatem agnosces; nemo enim majorem bacbabuit dilectionem, ut animam suam poneret quis pro amicis suis e . At ipse pro inimicis etiam posuit i eum enim inimici est mus , reconcialiati Jκmus Deo per mortem Filii eius d . O incomprehensibilem Divini in nos amoris magnitudinem , & vere inestabilem , nec aliis verbis facilius exprimendam , quam illis : Sis Deus dilexit Mundum , ut Filium suum unigenitum daret e s Sic , inquam , ut Deum ipsum decebat, qui infinitus cum esset, & nullis posset
48쪽
terminis circumscribi , absque termino quoque homines dilexit. Hic, quam magnus thesaurus sit Divina gratia, intelliges, quae non alio pretio nobis potuit comparari, quam ipsius Dei sanguine. Hinc itidem ciet estis gloriae & aeternae beati tudinis pondus , ac pinnarum Inferni acerbitatem conjicies ; cum ad illam per hunc sanguinem nobis patefactus sit aditus, & ab istis, hoc ipso eodem sanguine fuerimus exempti. Sed quid plura Z Innumera sunt, quae in sacratissimis Libri hujus paginis scripta continentur. Ex Christi latere bona omnia , munera quaevis ad nos profluunt: Hinc Sacramenta, hinc auxilia, hinc gratiae , hinc gloria. Hoc latus apertum, Coeli januas reseravit, Inserni vires confregit, peccandi facilit tem repressit. Qui in hoc latus sese abdunt, dissicilius peccant, facilius a peccato resurgunt, iucundius operantur. Illis virtus
est amabilior, illis labor est dulcior, illis demum Christi iugum suave est , oe onus eius leve a . Haec Crux Sacratissima, statera est justissima, numquam
fallax , quae omnium rerum pondus ac pretium exactissime expendit . Bone Deus , quanta hujusinodi staterae est in universo terrarum orbe necessitast Hinc ruina omnis , hinc Omnis hominum calamitas, quod recte non ponderent ; quod iuste res non aestiment; quod quae magna sunt, parvi faciant, magni Vero, quae parva. Haec statera, o Mercatores, mercium omnium erit aestimatrix justissima; in hac , si libraveritis omnia Mundi lucra , imo totum ipsum Mundum, comperietis , quia Ionge praeponderant Dei honor , Divina voluntas , Animae vestrae salus. Ponite, o mulieres, in altera staterae hujus parte vestras omnes delicias ac luxus, pretiosas vestes, annulos , aureos torques, inaures, fucos, cincinnos , ex altera vero Christi sputa , opprobria , nuditatem , sanguinem. O qualis erit ista collatio 3 quam grave horum pondus , quam vana illa omnia ac levissimal Ponite, avari, in parte una Omne Mundi aurum argentumque, Regum omnium thesauros atque opulentiam ; in alia veras Coeli divitias, thesauros illos, quos neque fures effodiunt, nec aerugo consumit, aut tinea demolitur b . Ponite superbi , in altera lance sonores omnes Mundi, fastum, gradus & dignitates; in altera vero Regem gloriae pauperem, despectum , illusum,
49쪽
contumeliis affectum, leproso similem factum a , & eum iniquis reputatum b , ac veluti omnium scelestissimum , medium inter insigniores latrones crucifixum : quid ponderosius reperietur ZO statera, statera facta corporis Christi ; utinam fias nobis omnibus statera dulcissimat In te utinam omnia creata & increata , temporalia & aeterna , terrena & coelestia appendamus lUtinam in te, o statera praestantissima , librentur universa peccata ac scelera nostra, & Christi cruciatus, dolores, spinae , flagellat Prosecto istorum pondus excedet, & horum intuitu illa penitus decident atque evanescent. Sed scio, quomodo sim voti
compos futurus : Si nempe ipse prius te usus suero, si ipse in primis me judicaverim , s tecum peccata mea contulerim, si me tibi imposuerim. Quid enim mihi prodesset, quod tam justa tu sores statera, si te in angulo domus relinquerem , &te uti negligerem λNemo ergo, dilectissimi filii, ab huius se se statem usu,& Libri lectione excuset; nec dicat quispiam : literas nescio, quomodo ergo legam 8 aut alter: demissa nimium sunt haec mysteria ; ego altioribus investigandis immoror , ac profundius immergor. Est omnium mentibus accommodatus hic Liber :est scriptus foris, & intus ; foris rudibus , intus provectioribus: Rudibus dictum a Domino : Videte manus meas ; provectioribus,& sublimiori ingenio ac scientia praestantibus: Infer digitum tuum;& si hoc non sufficit : Mitte manum tuam; quoὸ si hoc etiam parvum tibi videtur: ingredere totus ipse : quo magis enim penetrare coeperis, eo se se tibi major in dies osteret meditandi campus. Vere si eorum meministis , quae elaps1 hebdomada ex hoc loco diximus ) Liber hic Egechielis est aqua , de Altari profluens, de sacrosancto, inquam, Christi latere sanguis & aqua derivans; quae aqua quibusdam quidem od talos usque, aliis ad genua, aliis ad stomachum pervenit; ab aliis vero pertransiri non potest se . Hic est Lignum via, ramos habens, & pro rudioribus imos atque demissos, & pro doctioribus alios , ac in Coelum sublatos. Hujus legendi Libri, & sublimissimae scientiae capiendae facilitas semper in promptu est. Affert enim hoc Lignum non semel tantum in anno , ut ceterae arbores , sed singulis mensibus fructus suos d . Ad hoc accedant Iusti, & colligant