장음표시 사용
31쪽
a6 Ho Mici A CVI. S. CAROLI BORRO ME Iriorum, legisset eas , ascendit in domum Domini , ω expandit eas coram Domino , oe oravis in conspectu ejus dicens e Domine Deus Urael, qui sedes super Cherubim , tu es Deus solus Regum omnium terrae : tu seripi Calum oe terram. Inclina aurem tuam , ω audi: aperi Domine oculos tuos, ct vide o audi omnia verba Sennaciarib, qui misit ut evrobraret nobis Deum viventem a . Sic est , dilectissimi, orandum iis, qui se Dei filios esse credunt, atque confidunt; sufficit enim
filiis , ut pater necessitates eorum videat, quia paterno affectu commotus non potest non eis subvenire. O p clarum orationum exemplar: Domine, ecce quem amas infirmatur.
Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas Lee non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur filius Dei per eam. Diligebat autem Jesus Martiam , ω sororem ejus Mariam , ω Lararum. Ut eus au divit quia infirmabatur, tune quidem mansit in eodem loco duobus diebus b . Mortuus quidem postea est Lazarus, sed non ideo im mitus illa fuerat ad mortem . licet enim moriturus , non tamen
in morte erat permansurus, sed ut Dei gloria manifestaretur in ipso. At tacitae objectioni, quae a quibusdam fieri potuisset, quomodo sit respondendum , innuit Evangelista in supradictis verbis : Si enim forares, oe Lararum Dominus diligebat , cur non statim accessit ad Laetarum, sed duos adhuc dies moratus est ibi; cum amor morae sit impatiens, & satisfacere statim amans cupiat votis ejus, quem diligit Z Utique vero ; sed dilatio istiusmodi Divino Christi amori non adversabatur. Est etiam, filii, Divini amoris signum , si quando petentibus vobis differt postulata concedere ; nec eo quod statim non exaudiamini , diffidere debetis, aut spem prorsus abjicere; multoque minus opinari , a Deo vos minime diligi , vel esse omnino derelictos. Quispiam sorte vestrum in perturbatis tribulationum undis est quasi naufragium subiturus, mille hinc inde impetitur aerumnarum scopulis, Iaborat, vota in altum & preces sustollens Z Cimmer de profundis ad Dominum se). Cupit iste se quaeri , & simulat non audire; sed non dormit, filii. Au, qui plantavit aurim non audier 8 aut qui finxis oculum , non considerat d)8 Verum multis de causis non statim exaudit: Aliquando, ut majora conce-d3t, quam ea quae petimus, & gratias uberiores largiatur. Postulabant Martha & Maria, ut Lazarum sanaret; ipse vero di Dtulit,
32쪽
DONINICA V. QUADRAGES. AN. Μ DLXXXIV. 27
tulit, ut mortuum ad Vitam & persectam sanitatem revocaret; quod longe majus extitit donum. Secundo probat constantiam N Fidem nostram, in oratione perseverantiam , & longanimem
in ipso fiduciam , atque in bonis propositis perficiendis studium
indefessum. Exercet sic hominem, ac vividius accendit ad prolixius orandum , simulque ad impedimenta removenda, quibus se posse ambigat, Divinae gratiae obstaculum ponere. Est qui Dpiam in necessitate maxima constitutus; orat, & alios, pro se ut orent, obsecrat: nil.tamen haec videntur prodesse. Quid autem ille λ Se se intra se colligens, peccata sua diligentissime recogitat ; Confessario ea omnia aperit , addit orationibus eleemosynas, jejunia & hujusmodi pia opera : Hic porro fuit dii, tionis Divinae fructus uberrimus. Tertio demum differt Dominus, ut se totius operis auctorem esse ostendat, ipsique soli gloria tribuatur ac honor. Posset quidem in ipso aegritudinis initio , sanum facere infirmum : Sed patitur illius amor, ut invalescat morbus , deducatur aeger usque ad portas mortis, desperent proximi de illius vita , eumdem demum deserant Medici. Siquidem si petitam statim sanitatem largitus fuisset, sorte Medicorum curae, diligentiae, atque industriae eam homines retulissent acceptam : At cum ex ipsis mortis faucibus ereptum vident Infirmum, fateri coguntur, quia nec Medici, nec hominis opus, sed mutatio Me fuit dexterae Excelsi a . Cum multa Dominus Discipulis suis de profectione sua ad
Lagarum, & de Lagari morte enunciasset, tamdem venis: ω imvenit eum quatuor dies jam in monumento babentem b . Maresa ergo sit audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit
ergo Martia ad Jesum : Domine , si fuisses b)c, frater meus non fuisset mortuus e sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo , dabit tibi Deus se . Noverat Martha Domini virtutem , quam toties ex operibus admirabilibus manifestissime perspexerat, & vel solo ipso Domini asperui, ac Divin1 praesentia viderat mira fieri; ideo, si praesens hic adfuisses, inquit, mors fratrem non corripuisset. Peregimus paulo ante , dilectissimi filii, Sanctissimi Sacramenti Supplicationem , illudque ex more cum tertia sit mensis D minica publice & solemniter Ecclesiam hanc circumeuntes gestavimus. Haec ipsa Marthae verba quantum vos deberent ad Tom. IV. D II tanti
33쪽
18 Ho Mihi A CVI. S. CAROLI BORRO ME Itanti Sacramenti venerationem , devotionem, ac frequentem susceptionem impelleret Virtus exibat de Chriso a ; praesentia illius tantam Marthae addebat fiduciam : Ecquis dubitet, quini idem hic Dominus Iesus, in tanto Sacramento re ipsa existens, innumeras etiam gratias largiatur Z Si tunc inter homines vivens, cum adhuc mortalis esset ac passibilis , in servi formam constitutus, tam magna operabaturi nunc immortalis, impassibilis ac gloriosus, adhuc tamen mirabiliter vobis praesens, S inter vos conssistens quid faciet 3 Quid non concedet adorantibus eum ZAccendimini piae Animae, ut omni cultu ac religione tantum prosequamini Sacramentum; & experiemini immensas misericordias &dona, quae Deus praesentia sui iis, quos diligit, elargitur. Dicis Marthae Iesus e Resurget frater tuus. Consolatur eam amice , & maximum ex fratris morte dolorem conceptum lenil re conatur. Sed ambigua sunt haec Domini verba apud Martham; & de universorum resurrectione illa percipit, dicens: Scio quia resurget m resurrectione in novismo die b . Confitetur jams Martha Catholicae Fidei dogma singulare ac praecipuum i pergit eam Dominus instruere, & in ipsa adstantes Fidei mysteria docere, subdens : Ego sum resurrectio, ω vita : qui credit in me, etiam si mortuus Derit, vivet e oe omnis, qui visis, oe credis in me, non morietur in aeremum. Credis Me 8 Ait illi : Utique Domine, ego credidi, quia tu es Cissus Filius Dei vivi, qui in bum Mundum venisi se rHis autem verbis Dominus, multoque magis miraculo, quod mox erat editurus, homines in considerationem attollit futurae universalis mortuorum omnium resurrectionis. Magdalena tunc domi versabatur; venerant enim ad consolandum sorores plurimi Iudaeorum, cum illae inter ipsos essent admodum nobiles. Abiit ergo Martha, oe vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magiser adest, oe vocat te d . Sed numquid tardabit Maria, ad eum, cujus amore flagrabat, accedere ρ Minime quidem; sed ut audivit Martham , Iurgit cito, ω venit ad eum:
nondum enim venerat Iesus in castellum e sed erat actis in illo loco, ubi occurrerat ei Martia. Iudaei ergo, qui erant eum ea in domo , ct comsolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit, oe exiit, secuti sum eam, dicentes: uuia vadit ad monumentum, ut ploret ibi se . Sed
non eo vadit Magdalena. Quo ergo te obsecro curris , quo festi-
34쪽
DOMINICA V. QUADRAGES. AN. MDLXXLIV. 29
festinas Z Ad eos prosecto pedes , apud quos tantam invenisti
gratiam , mortua cum esses revixisti, & apud illosmet pedes Lazaro etiam vitam impetrabis , ad pedes inquam illos, ubi tot munera & consolationes a Dei Filio recipere meruisti; ad pedes illos demum, quos tu lacrymis tuis laveras, & capillis exterseras. Maria ergo, cum veniser ubi ero Jesus, videns eum, cecidit ad podes eius, oe dicit ei: Domine, si fuisses boc, non esset mortuus frater meus cr).Lugebat Maria, lugebant omnes, qui cum ea accesserant. Issus
ergo, ut vidit eam plorantem, oe Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes,
in remuit spiritu, oe turbavit se ipsium, oe dixit: Ubi posuistis eum l, o 'o viscera Divinae bonitatis & misericordiari Quam temere diligis Domine diligentes te c l quam te movent paenitentium
lacrymae, ut et tu collacrymerist Pr.ebet hic Dominus Humanitatis suae maximum testimonium, & manifeste ostendit, se verum hominem esse, iisdemque subditum affectibus, quibus et nos subjicimur : Infremuit spiritu, non propter Lazari mortem, sed prointer diram mortis illius causam : Stipendia mim peccati mors d),& per peccatum mors intravit in orbem terrarum e); ideoque ex effectu causam recolens, infremuit spiritu, quasi dicere vellet : Ohomo, qui selix & beatus esse potueras, quam durae mortis legite subdidisti, ob pomi unius esumi Et tu Hamis se, non quod Vinceretur aut duceretur affectibus, cum eos, quo volebat, ipse dirigeret ; & ut ei placebat , moveret. Habebas tu Domine in
manu tua vitam & mortem , eras tu omnium Dominus i lugestamen, ut nos doceas compati aliis fratribus nostris.
Sed ubi relinquimus , filii , pulcherrima illa verba: Ubi ρ sui iis eum ' Per haec , dilectissimi , invitamur ad consideranda
quae contingunt in animae morte , cujus Laetari licet justi & amici Dei mors, est figura. Nostra pertinet, ad te, Domine, conve ii & dicere : Ecce quem amas in matur. Populus hic tuus, quem tot beneficiis muneribus ac gratiis tibi devinxisti, quem a tot periculis & bellis , proxime vero a seva peste tam benigne eripuisti; hic, inquam, populus infirmatur; tot peccatis est infectus, tot pravorum habituum morbo laborat: & infirmitas Lee Vt ad moratem, quia anima , quae peccat , semper moritur ). Ecce Domine dicat quilibet anima haec , quam amas , in matur et Haec anima tua, quam tu e nihilo eduxisti, quam imagine tua tu decorasti, quam
35쪽
Ηo MILIA CUI. S. CAR OLI BORRO MEI quam adeo nobilem effecisti , ad cujus obsequium creaturas omnes & ipsos Angelos designasti; haec anima, quae te traxit e Coelis in terraS, quam sanguine tuo redemisti, quam adeo amas infirmatur. Toties emendare polliciti sumus vitam, & mores reformare : Et tamen, licet in sacratissimo hoc Quadragesimae tempore versemur, tam multis adhuc peccatis animam irretitam gerimus,
imo plurimi adhuc sunt non modo infirmi, sed etiam in peccatis sepulti, scelentes, & quatriduani. Respondet Dominus: Ubi myu Itis eum ' O miseri, ubi animas vestras posuistisi O superbia ,
pompae, Vanitates, o crapulae , tabernae , deliciae, ubi tot animasnselytis' In sinu spiritualium miseriarum S calamitatum, in gravi onere alieni aeris restituendi, ac etiam decoctionibus, quae non tam coelestium donorum inopia, sed temporalium quoque opum extrema egestate, illas reddunt pauperrimas. Hac interrogatione Dominus Adam, post peccatum, compellavit: Adam, Adam ubi es 8 Ego te in Paradiso collocaveram, in gremio gratiae, in
Originali innocentia; praefeceram te universis animantibus terrae,
piscibus maris, volucribus Coeli a ; tot deliciis te affluere feceram : tu vero ubi nunc es 2 Quo te precipitem dedisti Z ubi teposelyti' quo corruisti Z in quam calamitatem, inopiam, fle servitutem te conjecisti Factus es a Paradiso exul, praeda Daemonis, morti obnoxius; in sudore vultus tui vesceris pane tuo b); laborandum tibi erit continuo ac pugnandum, & in amaritudinibus mille vivendum. Et ubi est peccator 8 In quam dira captivitate, in quam misero statui Quot sunibus & catenis constrictust quomodo illaqueatus 6e irretitust Iam in Lagaro mox audietis.
Dominica proxime sutura in Ecclesia hac Metropolitana erit Indulgentia Plenaria; aderunt Consessarii plures , qui a censuris omnisus 6e criminibus etiam reservatis vos absolvere poterunt. Nemo tantum donum negligat. Celebrabitur itidem eo
die sessum Annunciationis Beatissimae Virginis ; & quoniam qui Matrem diligit, etiam Filium amat, & e converso , honorque exhibitus Matri, ipsi etiam Filio exhibetur : Ideo auctoritate Apostolica nobis concessa , eo die in hac eadem Ecclesia ad Altare proximum Sanctissimae Virginis instituemus Sodalitatem Sanctissmi Rosarii , cum amplissimis donis Sc indulgentiis. Sunt
36쪽
DOMINICA V. QUADRAGES. AN. MDLXXXIV. 3Imysteria Rosarii & Matri communia, & Filio. In hac Ecclesia Metropolitana totius Provinciae, & Ecclesiarum omnium hujus Civitatis ac Dioecesis Matrice , decet nobiliora omnis pietatis opera, veluti in capite, fulgere. Hortamur idcirco omnes in Domino, ut in eam Sodalitatem sese curent adscribi, quo innumeros spiritualium gratiarum thesauros consequi valeant. JCum ergo interrogasset Dominus Iesus: Ubi posui iis eum pDicunt ei: veni, oe vide a e prae dolore sorte, non valentes Verbis exprimere rei eventum. Et lacrymatus es Jesus. Dixerunt ergo Judaei : Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat bis , qui aperuit oculos Caeci nati , facere, ut bis non moreretur Z Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venis ad monumentum. Erat
autem spelunca : ω lapis superpositus erat ei. Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martis seror ejus, qui mortuus fuerat: Domine iam foetet, quatriduanus enim est. Dicit ei Iesus et Nonne dixi tibi qumiam si credideris , videbis gloriam Dei Θ Tulerunt ergo lapidem a Jesus autem elevatis sursum oculis , dixit : Pater gratias ago tibi quoniam audisi me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui cireumflat, dixi: ut credant quia tu me misisi. Haec cum dixisset, voce magna et mavis r Laxare veni foras. Et satis prodiit qui fuerat mortuus, ligatus
pedes, oe munus insitis, oe facies illius sudaris erat ligatis b . O dilectissimi, quam infelix est exitus superbiae Mundi, honorum , & pompael Quam lacrymabile spectaculum nobis objicituri Veni,
oe vide, o mulier vana; tui isti colores & fuci, vestes tuae, monilia, & innumera ornamenta, contorti crines, carnes mille unguentis delibutar in qualem desinant foeditatem l Post quatuor tantum dies sepulturae nil superest , nisi foetor intolerabilis, nisi
sanies, putredo, vermes. Dixi, inquit Iob, putredini: Pater meus es, mater mea , ω so r mea vermibus e . Illae deliciae , crapulae, convivia silendida, commoda omnia, & universus voluptatum cumulus, quam misere commutanturi In vermes. O male dilapsos dies t O tempus frustra consumptum in adeo delicate nutriendis his carnibus, &tam molliter induendis, fovendis, alendist Quid totum hoc suit, nisi pingues & opiparas escas Vermibus praeparare ZVerum ulterius adhuc progrediamur: Fodiamus parietem d ,& inspiciamus statum animae sepultae in peccato. Sub petra consistit peccator, in caverna obscura, ligatus manus & pedes, Opem
37쪽
Ubi mysylis eum Z Quomodo se se habet Anima in peccato' Non
secus profecto ac LaZarus in sepulcro. DepraVata consuetudo, &malus habitus est sepulcrum; dura impaenitentia est lapis suprapositus : nolle famam restituere, nolle, quae furto sunt rapta, aut contra Dei Legem acquisita, reddere, nolle injurias condonare; opus esse nobis, hujusmodi homines, censuris Ecclesiasticis ad Confessionem impellere ; ipsos vero haec differre in annum venturum, procrastinari, tempus aliud commodius velle expectare ad redeundum in Dei gratiam : Haec sunt latis durissimus, super os speluncae S cavernae positus. Intus vero foetor intolerabilis , adeo ut praetereuntes omnes mirum in modum offendat : Hic autem scetor, quid est, nisi perversium exemplum, quo a peccatoribus alii tamquam a peste inficiuntur Z Quid, nisi scandalum, quod pusillis & infirmioribus datur Z O quantum scelet peccatoris publici vita in Civitatet Multo magis prosecto, quam si exhumata cadavera in publicis viis jacerent ; unde facillime aeris corrumpendi, & vissimae luis excitandae gravissimum immineret periculum. Finiet negligens pater in oculis filii , suis illum depravatis moribus ad peccatum erudiensi foetet licentiosa mater & impudica, filiae animam exemplis suis enecans; foetet vana illa mulier, tota die Ci-Vitatem circumiens, & per Vicos ac compita incedens, erecto etiam capite & minime velato, ceteris occasionem praebens detrahendi,
S de illius integritate minus recte sentiendi. O quam delicata est mulieris , praesertim vero juvenis , famat Non modo quae mala sunt, sed etiam mali opinio, & malorum occasiones sunt ab illa
Iacet etiam peccator sic scelidus , ligatus matrus oe pedes. Perversa consuetudo, captivitas est i miserrima servitus est, malus habitus ; durissima catena, mala voluntas. Et operta quidem facie, sicut erat et LaZarus, cujus figura humana & vultus conspici minime poterat. Sic peccator hominis figuram amittit: Adeo facile in foedissima quaevis peccata prorumpit, ut nec viVat ut homo, sed veluti bestiae estraenatae, quae sensus dumtaxat sequuntur ; bibit , quasi aquam, iniquitatem a ; excutit jugum rationis imiserrimam amplectitur peccandi libertatem, atque de illa se jactat : & tunc se felicissimum putat ac praedicat, cum nefanda quaevis flagitia impune aggredi potest atque complere; cum sensibus suis se se prorsus in praedam concedit. Re-
38쪽
Do Mi Mi CA V. QUADRAGES. AN. MDLXXXIV. 23
Redeo ad vos, dilectissimi, & repeto : O peccata , ubi ρο- susis eum ' Quis est hic status, in quo se se sponte ac libere
posuit homo λ Si quis eum in tam miseram conditionem detrudere voluisset, aegerrime ferre, obsistere, mortem potius, licet saevissimam , debuisset oppetere , quam pati , ut in tantam
captivitatem adduceretur , atque in tam dirum carcerem conjeciatus, tot miseriis cumularetur: Sed heul quia non aliorum malitia , sed propria voluntas in haec mala illum dejicit, obrui Gque: nec tamen de remedio suscipiendo, quod eidem tam abunde proponitur , cogitat ; & ne minimum quidem adjicit curae, ut te se in libertatem vendicet. Non modo ad medicinam non currit, sed veluti phreneticus in Medicum plerumque probra jactat & jurgia , eumque contumeliose a se repellit; Christi sana suinem vulneribus suis non tantum minime admovet, sed etiam spernit pedibusque conculcat. o peccator, o peccator, si comporeis oculis videre posses , in quo statu verseris , quam longe a te ipso fugeres atque horrerest Sed audiamus quoque Dei Filium, peccatori dicentem non solum: aspice, ubi posuerunt te peccata tua; sed etiam , in quem me statum adegerunt. Ubi ubi , filii , peccata Vestra posuerunt eum Z In Cruce, clavis, spinis, flagellis, in opprobriis, contumeliis, morte, inter iniquissimos & infames latrones. Stimire me fecisis , clamat, in iniquitatibus vepris ca). Huc illum peccata nostra adduXerunt.
Tamdem sublato lapide , & gratiis aeterno Patri actis pro
ingenti miraculo mox edendo , clamat Dominus: Larare veni
foras. Et flatim prodiit b . Penetrat illa Christi vox viscera
terre , & animam ab inferis , a sepultura corpus , a morte Lazarum revocat ad vitam. O magnam vim vocis Divinari Haec ipsa vox in extremo Iudicii die mortuos omnes ad vitam suscitabit, colliget cineres sparsos, ossa omnia in unum adducet , S reviviscere jubebit , animasque corporibus uniet , clamante Angelo: Surgite mortui, & venite ad judicium. Haec ipsa vox est, quae animas resurgere facit a morte peccati, quae major est resurrectio , quam corporum ; longe enim difficilius est , illas, quam haec , vivificare , cum magis distet peccatum a gratia, quam mors a Uita. Haec vox utriusque resurrectionis & spiritualis, & corporalis est causa, quas idemmet Dominus voci suae rim. IV. E attri-
40쪽
Habita in Basilica Majori Mediolani Feriis V post Dominicam V. Uuadragesima
In 1 Mus, dilectissimi filii, seria sexta praeteritae hebdomadae Librum illum Isaiae clausum ; vidimus itidem illum Egechielis, scriptum intus , & soris , prius quidem clausum , postea vero expansum, & tot mysticis doctrinis undique resertum. Quis iam ardentissimo se desiderio commoveri non sentiat inspiciendi, quid in hujusmodi libris contineatur λ Iam diximus LLainum nostrum Iesum Christum , & hunc quemdam Librum imo et hunc ipsum se vidisse testatur Ioannes Evangelista in preclarissimo Revelationum suarum Scripto, inquiens : Et vidi in dextera sedentis supra ibi Mum, librum scriptum intus is foris, sinatum sigillis septem. Et υidi
Angelum fortem pr.edicantein voce magna e suis est dignus aperire librum, ω solvere signacula ejus p D nemo poterat neque in Coelo , neque in te ra, neque subtus teream aperire librum, neque respicere illum. Et ego fobam multum, quoniam nemo dignus tmentus es aperire librum , nee videre eum. Et unus de Senioribus dixit mibi : Ne severis : ecce vicit Leo de
TribuJuda, radia David, aperire librum, oe solvere septem signacula ejus Q. Consolemur ergo et nos, filii , exultemus & gaudeamus , quoniam apertus est Liber & exaratus ; soluta signacula illa, quibus tenebatur obsignatus , & nobis datum est nosse m seria Regni Dei b , & ea videre , quae multi Reges & Prophetae summo
desiderio videre optaverunt, nec tamen , ut Viderent, assequi Tom. IV. Eo P