장음표시 사용
21쪽
16 Ho Mi Li A CU. S. CAROLI BORRO MEI Et quia, ut inquit Apostolus , in Dei Sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos De re credentes a ; ideo in Filio suo, quasi novo quodam Mundo supernaturali, apertus est alius Liber, in quo, nempe in actionibus & Passione , ac toto corporis habitu , sacrosanctae scilicet Humanitatis , videmus & legimus ejus immensam bonitatem, rectissimamque justitiam. Dixit igitur hic Deus semper benedictus de tenebris lumen splendescere , quando primum ex ignorantiae tenebris ad sacratissimae veritatis lumen nos vocavit; cum scilicet Unigenitus Dei Filius descendit in terras, illumisiare bis , qui in tenebris , oe in umbra momiis sedebunt b). Sed dixit hic ipse Deus omnipotens , praecipue quoque de tenebris lumen splendescere, cum ex intimis cordis sui penetralibus , aperto pectore tantus ad nos splendor erupit, quo mysteria recondita, quae prius latuerant, manifesta sunt reddita;& Sacramentum ut ait Apostolus) absconditum a seculis in Deo , ita dispensavit , in imotesceret Principibus , ω Potestatibus in calestibus per Ecclesiam , multiformis sapientia Dei, secundum pr. nitionem seculorum,
quam fecis in Cisso Jesu Domino nostro e). Vidit Isaias Librum quemdam, de quo ita scripsit: Et erit
vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti literas , dicent et Lege sum : ω respondebis: Nm possum, signarus es enim : Et dabitur liber nescienti iterus, diceturque ei : Lege : ω respondebis: Nescio literas d . Non hujus generis est Liber hic noster, Iesus Christus crucifixus; clausus minime est, nec obsignatus, imo multis foraminibus apertum & laceratum illius est corpus: quot
in eo vulnera, tot solia aperta; quot sanguineae guttae, tot Verba i quot livores ac Verbera , tot praeclarissimae notae. In
hujus typum, moriente ipso, velum etiam Templi scissum es a summo usque deorsum e ; tunc enim apertus est Liber, & arcana Scripturarum sunt revelata mysteria. Nec tantum scientibus litoras est commodus Liber hic ad intelligendum ; sed saepe rudes& idiotae, qui pii sunt magis ac simplices, in eo legentes pos sunt aptius erudiri. Non jam.amplius illi excusare se possunt, quod clausus & obsignatus sit liber; neque isti, quod literas nesciam. Quid enim est, videre parvulos pueros Doctrinae Christianae Scho-
24쪽
num3uid piniget illi scorpionem p Si ergo vos eum sitis mali, nostis bonis data dare filiis vestris r quanto magis Pater vester de Calo dabit spiritum
bonum petentibus se a 8 Si pater noster est, si marer & nutrix, numquid quae nobis porrigit possunt esse non bona 8 Quidquid
ergo nobis offertur, non hoc ipsum spectemus , sed de cujus manu proveniat, consideremus; & librum promptissime comedemus. Praeterquam quod & dans loquitur, & voce sua indicat, non esserccusandum quod offert, sed strenue & alacriter suscipiendum. Cum dixit : Comede volumen istud, ω vadens loquere ad Filios brael, videte carissimi , quid nobis Pastoribus praecipiat Dominus : ut comedamus in primis, tum ad vos loquamur. Sed benignissime D
mine , cum hoc tuae voluntatis esse aperte cognoscam , exequar
ego pro viribus, & ad populum hunc per totum anni decursum saepissime loquar de morte tua, & dolorum tuorum Libro . Attamen praesta, obsecro, ut ego prius eum comedam, & gustem , antequam loquar: ut digestum eis melius proponam, ac ipsi quoque degustent. Verum non quomodolibet, aut primis tantum ut dici solet labiis delibanda sunt haec sic rosancta mysteria; sed dicitur: Aperios tuum oe comeder ubi duo innuuntur; primo requiri a nobis ardentissimum desiderium, quo , sicuti parvas aviculas esurientes , os penitus dilatare videmus ad suscipiendum cibum ; sic et noscordis os, praecipiente Domino, aperiamus, ut ipse impleat illud b) : Secundo autem requiritur, ut os aperiendo, ei locum praeparemus in corde i nam sicut qui variis cibis repleto stomacho ad Regis accedunt convivium , lautissimas appositas epulas gustare & manducare non possunt , sic jejunos a profanis omnibus escis Liber hic nos esse requirit, & aperto ore ac vacuo stomacho ad eum devorandum accedere. Neque autem ingrata aut nullius causa proventus, nobis erit hujusmodi comestio; sed plurimum inde emolumentum capiemus. Primo enim haec Christi Domini Passionis meditatio animas nostras nutriet, unde dicit EZechiel, ω eibavit me: Secundo, non modo nutriet, sed ad satietatem etiam nutriet & implebit , ut ille ait: Venter tuus comedet, oe viscera tua implebuntur volumine iso.
Abeant nunc infelices Mundi sectatores, qui satiari se posse existimant siliquis porcorum , quas asseclis sitis Mundus proponit . An animo vestro excidit , prodisium illum filium , cum , patre Tom. IV. C ir reli-
25쪽
relicto , peregre prosectus uni civium adhaesisset, missum ab eo ad porcorum custodiam, desiderasse citurari de iis, quae sordidis animalibus sternebantur, cum illic fame periret a Z Non possunt, fratres, cibi isti levissimi, spirituales & immortales animas
nostras ulla umquam ratione satiare : neque enim convenientes, aut natura nostrae consormes sunt. Quis leonem foeno, aut equum
carnibus satiari posse crediderit ρ Profecto, nisi alii apponantur
cibi, uterque fame interibit. Detur scenum equo, dentur leoni
carnes. Non satiabitur umquam anima nostra sceno aut carnibus, sed hoc dumtaxat Libro in praesenti vita impleri possunt viscera nosra ; quo etiam plene satiabimur in Patria , cum apparuerit ghria Dei b). Non , o juvenes, libri profani & obscoeni, non vanae & curiosae scriptiones satiare poterunt intellectus vestros ;sed Liber tantum sacratissimae Christi Passionis. Illos discerpite, illos igni tradite , utpote morum corruptores , honestati vestrae insidiantes , libidinum incentores . Hunc legite , hunc habete
prae manibus, hunc comedite, qui mores Vestros componet, Vitam diriget, carnis incendia ac concupiscentiam restinguet. Nec amarum eum fore putetis : Erit enim in ore etesro super mel dulcis . Quid dulcius vino Z Ecce vinum in Crucis torculari calcatum, Christus e . Quid butyro & melle suavius 8 Ecce hic in Cruce
exprimitur, qui butyrum, oe mel tantum comedit d , ut suavitatis suae atque dulcedinis, ex ipsis etiam hisce cibis, nobis multitudinem aperiret. Sed quidnam tamdem liber continet 8 Ostende nobis , obsecro , Propheta Librum atque describe , ut demum gustemus, oe videamus, quam suavis sit Dominus e . Et vidi, ct ecce manus missa ad me , in qua erat laetolutus liber, ω expandit illum eorum me. Ecce liber , quem prius Isaias viderat obsignatum & clausum i jam est apertus & expansus. Quidni expansus, qui brachiis extensis , ante oculos nostros est positus Z qui in medio terrae, in alti montis cacumine, in conspicuo est omnibus transeuntibus 8 Hic ergo est Liber, qui serj-tus es tutus, oe forὶs. Neque vero hic ego jam quae intus, quae itidem foris peculiariter scripta sunt, vobis expono; hoc enim in sequentem Sermonem disserendum existimo. Sit satis, quod totus est scriptus, quia totus desiderabilis , totus salutaris, to
26쪽
FER I A VI. PosT Do M. IV. QV A DR. AN. MDLXXXIV. 2Itus doctrina , totus docens , omnem continens scientiam. Ο qtiam magna multitudo dulcedinis tuae Domine sa) in Libro hoc est
absconditat Quidquid ad bene beateque vivendum exigitur, ii creperitur descriptum . Huc omnia Christianae Doctrinae capita referuntur , huc omnia Apostolici Symboli dogmata ; nam hic dignoscitur ille fuisse Creator, qui ejus, quem creaverat, fuit Redemptor: Quae autem in Symbolo expressa ad Christum pertinent , quis non videt, in ipso hic adimpleri Z Quae demum ad Spiritum Sanctum , & ejus Sponsam Ecclesiam spectant , hujus Passionis sunt fructus & essectus : Sacramenta , sunt media eam nobis applicandi: Decalogi praecepta, sunt debita obedientiae &gratiarum ossicia pro tanto munere Passionis: Spes omnis &oratio nostra in hac una firmatur : Haec denique Crux, totius est Catechismi breve compendium, fuitque tota Pauli praedicatio ; inquit enim : Praedicamus cirisum Cruci um d Judaeis quidem scandalum , gentibus autem sultitiam , jsis autem vocatis Judaeis , atque Graecis Grylum Dei virtutem, oe Dei supienti b . Erat Paulus scientia non imperitus , ut de se ipso testatur e); sed quod multo majus est, raptus fuerat in tertium Coelum, ibique viderat & didicerat arcana mysteria, quae non licet homini loqui d . Et tamen hoc unum se tantum scire profitebatur, nempe Jesum Cisi tum, oe bune Crucifixum. O supereminentem scientiae hujus magnitudinem l O praestantissimum Librum i Quis jam comparandae scientiae cupidus hunc semper non legat , cum Omnibus hominum generibus sit adeo accommodatus In hoc rudes &simplices, quod leflant inveniunt ; in hoc provectiores in literis, quod profundius scrutentur habent ; in hoc etiam qui sapientissimi sunt , tam abdita mysteria reperient, quae nec poterunt intelligere. Lignum est vitae, ramos habens depres s & imos& altos, ex quibus & pusilli & proceri ac altiores colligere possint fructus, quos singulis mensibus e , hoc est omni tempore, jucundissimos profert 3 Aqua est Siloe, quae quibusdam usque ad talos, aliis usque ad genua pervenit, nonnumquam vero adeo eXundat, ut a nemine pertransiri possit f . Verum in Libro hoc, dilectissimi, scriptae sunt lamentationes, ct carmen , oe vae. Quis enim Christum altissimis vocibus non audiat,
27쪽
ra Ho Mi Lia CV. S. CAROLI BoRRO ME Iaudiat, inde ingratitudinem nostram nobis exprobrantem , ac querula voce clamantem : Huc me , miserrimi, peccatis vestris adegistis : & tamen tam parva a vobis exposco , nempe Ut me in memoriam reducatis; & consequi minime possum i Sunt etiam lamentationum cauis amplissimae nobis propositae , ut Dei Filio compatiamur , & horreamus scelera nostra. Scripta sunt carmina, quia omnis nostra exultatio, & gaudium omne a Christi Domini Cruce pendet, & in ea tantum nobis est gloriandum.
Sed postremo sunt vae illic descripta, scilicet: Vae vobis, Christiani, si tam vehementes stimulos non senseritis i Vae, si adeo duri fueritis, ut Agni immaculati sanguine non confringaminii Vae, si vestra culpa tantus sanguis inutiliter effusus fueriti Vae, si medicina hac tam salutari morbos vestros non depuleritis lVae denique vobis, si Libro huic diligentissime non studueritis lCaveamus , filii , ne in nos hoc vae dirigatur ; sed curemus,
quantum in nobis est, aperire os myirum, oe comedere volumen Vlud, ut ex eo compleantur viscera nosra , oe sat in ore nostro tamquam mel dulce. Amen. Disitiroo by Corale
28쪽
Habita in Ecclesia Metropolitana Mediolani Dominica V. Uuadragesima
Uo magis , dilectissimi filii , ad Passi t nem, & mortem Crucis Salvator noster cu pri Dominus Iesus accedebat, quam pro to-M 'ΛΚ v l lius Mundi salute subire proposuerat i
, , mi S eo magis omnes homines, ac suos pα-UR, i sertim Discipulos disponere satagebat ad
ineffabilia illa mortis suae , & resurrectionis credenda mysteria. Ideo hodies' ' grande illud & stupendum miraculum suscitati a morte Lagari quatriduani edidit, ad tollendum e Discipulorum cordibus scandalum Crucis, & ad fidem adstruendam gloriosae suae Resurrectionis ; ut qui Christum viderant, tam mirabiliter Lazarum ad vitam revocasse, non dubitarent , tantae esse virtutis , ut se ipsum etiam , quandocumque vellet, posset a morte ad vitam reducere. Quo etiam egregio facto, in fidem nos adduxit certissimam , futurae generalis mortuorum omnium Resurrectionis. Verum cum obstinati Iudaei, tanto spectato prodigio ad ejus Fidem converti omnes debuissent , & manentem in ipso Divinitatis Majestatem venerari atque agnoscere , obdurati sunt potius , & occasionem arripuerunt in Auctorem vitae , mortem acerbissimam inferendi . Hac de causa Sancta Mater Ecclesia , ritu nostro Ambrosiano , iisdem mediis , hoc est ejusdem sacra Evangelica historia, quam in Sanctissimo Missae Sacrificio proponit, ad haec eadem ventura sacrosancta mysteria nos
29쪽
2 Ho Mi Li A CVI. S. CAROLI BORRO MEI praeparare conatur, ut magis penetremus Salvatoris nostri infinitam potentiam , caritatem in nos immensam, ac promptissimam Voluntatem, qua properavit ad mortem. Plenum est hodiernum Evangelium plurimis instructionibus ad Christianam vitam ducendam aptissimis; ideo breviter illud considerare aggrediamur.
Erat autem quidam languens Lagarus a Belbania de Castello Mariae, i oe Murabie sororis ejus. Maria autem reat , qu.e unxit Dominum umguento , oe extersit pedes ejus capillis suis e cujus frater La arus infirm butur J a). Describit hic Sanctus Evangelista infirmum Laetarum, incipiens a sorore, ut per hanc illius cum ipsa cognati nem dignoscamus. Cum homines consueverint Majorum nomina Familiis dare , contrarium hic servat Spiritus Sancti Scriba;
l ut confundatur nempe hominum Vanitas, & vestra, o mulieres,
ambitio, qua gloriam vestram quaeritis a Mundi superbia ac pompis , a splendidis vestibus multaque supellectile , a magnavi pecuniarum , & plurimis copiosisque commerciis. Per haec cupiunt seculi homines nunc agnosci , & hisce se se titulis jactant . At non sic Magdalena sodie describitur , aut honoratura dilecto Christi Discipulo, qui Divinae Sapientiae fluenta e Dominici pectoris hauserat fontibus ; nec per eam tantum Lazarus manifestatur, sed per hoc potissimum , quod unxerit Dominum unguento , ei que pedes exterseris. Opera Christiana , filii, pietas in
Christum & pedes ejus hoc est pauperes eleemosynae , piae
exercitationes , Ecclesiarum & Xenodochiorum institutiones atque restaurationes , haec, inquam , esse debent testimonia Christianae veraeque nobilitatis. In his omnis gloria & honor Christi-
fidelium consistit; haec sunt, quae Deo placent, & nos illi gratos emciunt: neque enim aeternis solum praemiis ea remuneratur , sed nec terrenis patitur laudibus defraudari. Unde etiam de hac ipsa Maria Dominus loquens, ejusque pietatem in se miram commendans, cum Discipulos suos prius increpasset, qui de ea minus bene sentire videbantur, hoc etiam addidit: Amen dico vobis, ubicumque Praedicatum Derit hoc Evangelium in toto Mundo , dicetur, et quod Lec fecit in memoriam ejus b . stirunt ergo Martha , & Maria se res ad Dominum Jes . Noverant immensam illius benignitatem & caritatem, qua etiam in earum domo fuerat aliquando versatus , viderant eum saepius mirabilia operantem : plenae ergo incredibili fiducia ad eum m
30쪽
serunt, dicentes brevi, sed gravi oratione : Domine , ecce quem amrsint natur a . Pulchra quidem oratio , quae paucis Verbis multos & magnos affectus complectitur. In primis eum agnoscunt Dominum , & corde credunt, ac ore confitentur , secundo vero
soli ejusdem in se ipsas amori & caritati innixae, non de se is meritis , sed de illius benevolentia & dilectione confidunt ; humiles quidem , sed Deo adhaerentes , in quo qui sperant, non confunduntur in aeternum b . Pertractant cum Christo gravis. simum fratris negotium, sed persectissima ejusdem voluntati adhaesione : Fratris tantum infirmitatem ob oculos ponunt , quasi dicentes : Domine scimus , quia LaZarum amas: hic graviter languet, fac tu, quod tuus in eum suggeret amor. Non tempus praescribunt, non conditiones ullas adjiciunt; sed simpliciter& plene, in Christi Domini manibus se suamque causam confidentissime collocant. Haec vera ac solida est , filii , orandi ad Dominum methodus; hanc Regius Propheta David, quam Deo grata esset intelligens, in necessitatibus suis adhibebat, & nos exemplo suo e1 uti docebat, dicens: 'fundo in conspectu ejus orationem meam , oe tribulationem meam ante ipsum pronuncio se . Permittite, filii, ut ad libitum sanctissimae voluntatis suae de vobis disponat Dominus Deus I effundite tantum ante illum orationem vestram ; nolite conditiones apponere, aut tempus; ipsi enim cura est de vobis d ; & utinam ita vos ipsum diligeretis , ut ipse diligit animas vestrast Non illos imitemur, qui Divinam iram potius provocantes, quam illius misericordiam promerentes, pulcherrime ac sapientissime a Sanctissima Iudith verbis illis reprehensi fuerunt: Et qui sis vos, qui tentatis Dominum p Non 6i iste sermo, qui miscricordiam provocet , sed potius qui iram excitet , ω furorem accendat. Posiuistis vos tempus miserationis Domini, oe in arbitrium
et frum, diem consiluistis ei ce). O quantum potuit brevis illa Ezechiae oratio apud Dominum , qua simplicissime Deo ostendit, quae illi inimicus fuerat comminatust Miserat Rex Ah-riorum Erechiae Nuncios, qui dicerent : Non te seducat Deus tuus, in quo babes fiduciam : neque dicas : Non tradetur Ierusalem in manus
Regis Adbriorum f , & alia multa in Dei viventis contumeliam
subjungerent. Verum, cum accepisset Erecbias literas de manu NumT . IV. D ciorum,