장음표시 사용
291쪽
oblectamenti loco habuit, aliasque iubi de excoluit artes , nec ad unius duntaxat
rei scientiam voluit alligari. Illustri tandem Scholae Tubingensi quae Principes C mites, Barones, Equites Reipublicae prata parare solet negotiis , a Friderico Ducemurtembergico Ephori titulo praefectus in-ciutam juventutem omnigenae eruditionis supellectile instruere studuit, & exquisitis sapientiae prudentiaeque praeceptis ; Mellifluo cumprimis suadae insignis flumine non solum illustre illud viridarium , sed orbem literatum pene universum irrigavit, atque magni nominis gloriam notissima illaCONsULTATIONE est consecutus, qua universa Europaei Nominis Regna ad Lydium veluti lapidem justamque bilancem cum pulcherrima Germanici Imperii victoria exigere allaboravit. Magno cum pia su orbis Politicus , hoc opus excepit, in- quo quicquid Europa fere universa Augustum, nobile, splendidum sublimeque; &quicquid e contra foedum, inglorium, de-Pravatumque habet, id omne velut in claro speculo verissime repraesentatur. Alterae quoque Consultationes pariter ac orationes
in illustri habitae Collegis , de cura Principis erga Religionem, de praerogativa interoo 3 mili-
292쪽
milites & Iiteratos, de optimo parandarum
opum modo ac partarum usu , aliaeque commentationes egregiae, mirifice Lansiani nominis auxere splendorem , virumque optimum bonis commendaVere omnibus.
Pro singulari virtute sua summae comitati sociata suffecit, singulis, & quantum integro Dei honore licebat, hominum quorumvis amori & favori studuit. Modestiam etiam tanti viri haud ignotam esse patiun . tur tot honorum recusationes ; Certatim ab imperatoribus Electoribus, & Principi-hus Lansius expetitus, nunquam insolesce-hat, nec splendidiores admittebat functiones , Virtute meruisse contentus fastigium, minime ambivisse deprehensius. Nec sine insigni mentis demissione Caesareae gratiae documentum excepit, ipsamque auream Ferdinandi III. imaginem sibi ultro submissam est intuitus. Collegerat enim Lansius magna copia antiquissimorum temporum numismata, atque hunc thesaurum cum historiarum certitudinem eo haud parum
juvari posse vidisset) magis magisque adam xit. Quapropter S. C. Majestas ad Aulam
suam Nostrum cum numaria invitavit supellectile, sed cur id minus fieri posset ed cta, satis habuit transmissum antiquitatis vi-- disie
293쪽
disse ac perlustrasse thesaurum. Verum cum summus tandem Imperator in Coelestem Aulam octuagenarium vocaret, hilari is fronte beatae aeternitatis excepit pro- dromum & ad felicem emigrationem sese totum composuit; Non es sajebat frequentissime) mortale quod opto; Id quod feliciΩsime est consecutus, postquam mortalitatis leges anno Christi millesimo sexcentesimo . quinquagesimo septimo explevisset.
Quidam orientali in Franconia Vir Vetustus & Iuvenis.
Musa filii Z diram ein sellicitudo qui
Addu si estis dura bona corda dolore t Cis P quia Divini rumpuntur flaminavita
294쪽
Confiummata miri. Non , Mors licet omnia solvat,
LANSIUS inmisit fato, sed passuma
Hunc fine fine canis. Momenti tempore Magnus Se dedis aternam vates, es mina Terra
Dum tandit, splendet Nomen perfide LANSI
tae LAMI legitis corpus; sed clara per orbem Fama prael; Comitem mens Deitatis agit.
Sepulchro Patroni optimi dicavit
Qui etiam Lansii cineres oratione eleganisti ex decreto Sereniss Ducis mur-tembergaei decoravit.
295쪽
Ejusdem Elogium J. B. Schuppii.
CI Viris quibusdam praestantibus tam longa vita suppeditasset, quam magnum & adsuma quaeque idoneum ingenium contigit, pauci profecto illis viris gloria praestitisset.
Non raro autem est Observatum iis , qui bus singulare natura ingenium tribuerit, ν mortem ejusdem augendi ostendendique spatium ademisse, & praeclara eorum c namina 4 eluti semina enecasse. E qu rum numero nostra aetate extitit Joh. Balth. Schuppius, in quo Giessae anno AE. C. I 6O7. nato) jam inde ferme ab incunabulis ea ad maximarum disciplinarum studia indoles ac materies eluxit, ut Ioh. Eberhardus Parens, Senator Giessensis filium hunc elegerit, quem eruditissimorum hominum artibu , omnique eleganti doctrinae totum addiceret , qua cum aequales omnes sine contruis Versia superaret , & tanquam alter Heta
296쪽
. mogenes ἐν παισι γερ- inter pueros sinex
existeret, nec philomathiae ipsius patria amplius sufficeret, de fructuoso quodam itinere suscipiendo cogitavit, eoque feliciter iperacto , & plerisque nobilioribus Ge maniae, Daniae & Belgii Academiis pera. gratis in patriam rediit, mox ad publicam Historiarum & Eloquentiae admotus prosesi
sionem. Quamvis autem hanc quam nactus erat spartam , egregie Ornaret, nec qui
quam ad excolendum Eloquentiae studium
pertinens praetermitteret, tantum tamen
aberat, ut Theologiam interim neglexerit, ut supremis postea in ea honoribus Orn tus, simul etiam Equestris ordinis Teut :nici Pastor electus fuerit. Hoc in munere cum aeque praeclare se gessisset, nec piet te tantum ecclesiastica , verum revocatione etiam Consiliorum Politicorum ad veri
timanismi regulas Principi suo valde
profuisset, haud abs re ab eo fuit delectus. qui anno aevi hujus quadragesimo septimo ad saluberrimum illum Conventum M ais steriensem & nabrugensem mitteretur, mox Ob res praeclare gestas praeo s Ecclesimses paris appellatus. Cum autem hiennio post Proceres Hamburgenses Virum qua Terent , mi vacua Melesiae S.Iaeoti Cassi dra
297쪽
dra tanquam Pastori committeretur, dignus ille prae caeteris habitus fuit, qui ad tam arduum simul & spectabile munus sustupiendum honorifica vocatione accersieretur.
Neque successu hoc caruit consilium. Annuit enim huic vocationi Schuppius, non divitiarum quidem cupiditate, a qua ut inprimis sacerdotes decet, semper fuit alienissimus , sed cupidine talento sibi a Deo commisso plus lucrandi in magna &populosa civitate, quae propter opulentiam luxu, & propter luxum innumeris inde nascentibus scateret vitiis. Haec cum p culiari quadam ratione reprehendisset, genioque nonnihil indulgens suo, Iocosa muscuisset seriis , nec minus genere dicendi scribendique Theologis hactenus inusitato usus fuisset, multorum evitare non
tuit odia & offensiones , variaeque fortunae aleam Hamburgi subire coactus est, cujus labetum & Architectum lieet ipsummet Schuppium fuisse quidam existiment, . e quod infesto scopulosoque affectuum & c gitationum suarum pelago sese committere maluerit, quam aliorum Iocum dare consiliis, proptereaque in Syrtes scopulosoque illum devenisse, adeoque navem suam
298쪽
Schuppiani fautores , non solum ab omni culpa eum liberare , verum publico etiam programmate, Hamburgi post obitum ejus in lucem edito asserere non dubitarunt, umbem illam Schuppio fuisse Theatrum aerumna rum , palaestram tentationum , ornam pers
otiose , cotem constantia, Scholam patiemtia , vivumque Commentarium aurei issius libri Seneca ; Cur bonis miris mala accidant,
cum fit providentia. Testati insuper sunt Schuppium phaleratas vulgi ineptias, bona mentis soliditate fuissie supergressum, & nuda
sine suco fallaciisque adamasse virtutem ac veritatem, & vel cum damno crepundiorum sortunae esse bonum maluisse, quam tam
tummodo videri. Ab eo sane tempore, quo multos cum illo Hamburgi sermones miscui, firmissime credidi, eum singui rem suam dicendi scribendique rationem ad optimum finem scopumque ordinasse, utrum vero satis feliciter eundem sit as cuius , aliis relinquo dijudicandum. Recte quidem sapienterque contra Stoicos aperipateticorum schola defenditur, non inutiliter a natura datum esse homini a dorem quendam animi & alacritatem, qua ad res arduas ac dissiciles fortiter suscipiendas persequendasque impellatur, sed non
299쪽
minus egregie dictum est , hanc incitati nem animi magno regendam esse studio, neque committendum, ut quamcunque illa velit in partem nos abstrahat atque compellat, denique in omni re videndum esse, quod egregie ex veteris Sapientis dicto Terentianus Sosia, id arbitrr, inquit, apprime in vita esse utile, ut ne quid nimis. Quem si noster etiam magistrum habere voluisset, graviores non raro evasisset tempestates , imo longior forsitan ipsi vita ad perficienda alia egregia molimina , & pr movenda varia Sacrae & Literariae rei commoda suppeditasset. Tam gravibus vero jactatus procellis, rerumque humanarum nausea taedioque affectus, paulatim in lentum incidit morbum , quo indies magis magisque ingravescente anno seculi hujus sexagesimo primo vix quinquagenario major vitam piissime finivit.
Magnus in hoc tenui vivit quasi Schunius aerectui plenum Sancto Numine pectus habet. Dotibus ingenii major, quam pingat Apelles, Maximus Hamburgo Praesel in urbe cluet.
300쪽
UΤ Ηar anno Creidio, χαλ- πον quem M .heic arti is radius ab oblivione vindicare adlaboravit quendam, nec cum p stremum , quidem inter Augustanos Au- sanae γνομίως ita perhibita Confessionis Praecones jure meritoque locum deberi, nemo adeo facile nisi qui veritatis ingenuos Vindices debito honore defraudare cogitaverit inficias ibit, eum tanti, de Ecclesia Christi meritissimi symachi, non vulgati commatis merita pridem luculentis eum encomtis insignierint: φοφορεῖν & nobis piis pii viri manibus hinc tessellamque urnae molliter cubantis immittere , in praesentiarum non abs re visam,quo testatior ejusce memoria orbi sedeat. Feliciorem hancce sobolem felix mater felicissime enixa est, bono orbis christiani, in specie Augustani, ipsismet nonis
a Hoe inserere voluisse videtur SpiZelius eum eius leone Augustanorum doctrina, meritis,scriptisque α Heis illastrium Imaginibus Sc Elogiis. vid. Meel-rum L c. P. ua,