Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1727년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ad Schillanum.

mihi utendum est , nihil suppeditat, quod

dignum sit, ut Tuos subiret oculos. Ut tamen videas voluntatem mihi non defuisse, pauculos, qui mihi inter legendum orti sunt, scrupulos annotabo : p. II. dubitavi, an Oecumenicorum conciliorum autoritas nimia statuatur, & scientiae aeque' tur: & nescio quantum Lerinenta Commonitorio debeamus. p. 18. Ab obligatione legis nos liberatos Theologi non concedent, quamvis sensus intentus a vero non abeat, aliis vero verbis enunciari selitus. p. 2s. χειροτονία appellatur ritus consacrationis Apostolicus ; qui χειμεσίας nomine venit: ista enim est potius electio ministrorum suffragiorum loco manuum exten

sione facta. p. 33. τα επιγεια φρονουντες ex

Phil. 3. in sensiu contrario videtur usurpari M. Sed vel haec sussiciant, nec levibus illis meis observatiunculis otio Tuo aut pati tia abuti velim. Vale & divina gratia res Tuas, imo publicas age optime. Scrib. Francos ad Moenum et . Jan. 1683. cujus reliqua etiam DEUS DOMINUS tem. poris & aeternitatis ita Tibi transigi jubeat, ne qua sine novo coelesti beneficio Tibi dies abeat, sed quotidie cum sole novo nova Spiritus gratia , virtus & benedictio

oriatur,

272쪽

s6r Speneri Epistola

oriatur , cum occidente nova gratiarum de acceptis actio sursum ascendat. Ita

Nobili f. T. Excessi

Ad preces & obsequia addictissimus

A Triumphatore mortiS

IESU omnia passionum

eius merita Sc resurrectionis fructus l

Gr Mobili me, Magnifice,

Meellantistime, Domine, Fautor . , es Amiee desideratissime.

T TTramque vestram accepisse non nego, moram vero condonatum iri occupationibus confido. omnis ista hyems, quantum vacabat a necessariis officii negotiis, impendenda erat operi meo Theologico , cui Brevingius ansam dederat. Ita ut

273쪽

ut semel iterumque septimanas integras, exceptis diebus , quibus in publico coetu, muneris publici gratia, comparendum fuit, extra aedes meas agerem, utpote qui domi absque interpellatione Vix unam alteramve horam transigere possum. Ita literas etiam, quantum licebat, seposui, donec expedita essent, quae nundinae instantes requirerent absolvi. Nec tamen plane voti mei comis pos factus sum, cum enim una typographi- ., ca osticina non sussiceret , reliquae autem suas operas differre nollent, nec isti su currere, nisi his absolutis, liber meus non

nisii hodie , digressis jam bibliopolis pluri

bus , in lucem prodiit. Continet ille δ. priora capita, novem autem sequentia, ast neutiquam paris prolixitatis, in alteram paristem rejicere fuit necesse. Rogo DEUM, ut benedictionem suam impertiri velit, ut quod in ipsius nomine susceptum aliquem fructum ferat ad confirmationem & deferu

ia . .

sionem veritatis. . Exemplum hic mitto, quod boni consuli rogo, una cum aliis quibusdam nostris μελετήμασι. Quod de libertate religionis agit absque ullo nomine prodire volui. Si enim Pontificiis autor innotescat , omnis vis ejus periit, &quem exinde opto fructus. Unde etiam

274쪽

364 speneri Epipola

inter nostros credo quod praestet me latere. Ad res Tuas convertor , quas iterum duis hias conquerere. Ut solatiiSanimum conis firmem, me non eges, res Tuas soli Do. MINO commendare & in illius volunta, te acquiescere assuetus. Scias vero me

etiam Tui coram DOMINO meminisse& hunc pie invocare , qui Te gloriae suae instrumentum diu servet & in quo ipsi

servias abunde suppeditet. Quid vero nunquid aliorsum vocanti morem gerere non renuis Si B. Strauchii, procanceu Iarii quondam Giessensis, stationem adhuc vacuam non dedignare, res mihi in expedito videtur. Stipendium equidem adeo amplum non assignatur , uti Strauchius ille lautius Ienae reliquit, quam Giessae invenit : Statio tamen viro erudito perhonorifica , autoritas non contemnenda, α ob aliquam directionem rerum academi- Carum, occasio egregia , de publicis commodis optime merendi, animum , huic soli fini intentum , commovere possent. Inprimis vita inter literas & literatos tranquillior portus aliquis videri potest diu fluctibus aulicis iactato. Et quam gauderem ego, Te nobis propiorem vivere. Quaeso quid ea de re videatur, nulla in

275쪽

terposita mora perscribe : cum enim de

ea mihi his diebus locutus sit Proseor aliquis juris , qui Te praesidem ordinis suicumprimis expetit, uterque cum desiderio expectamus, quid respondeas. Si enim obsequendi sit voluntas , negotium brevi expeditum iri ille autumat, inclinante in Te aula , sed Tui obtinendi non multa spe. DEO interim hoc quoque pie committam , ut de Te statuat, pro gratioso

suo consilio. Helvigii, quam misisti , epistolam accepi , sed non nisi fugitivo

oculo percurri. Chymiae omnis ignarus quae dicantur in isto argumento non intelligo , nec tamen aspernor. Historiam de nobili spectro superiori mense jam legeram Ratisponae impressam, sed circumstantiis variantem , inprimis cum talis adderetur exitus, foeminam , quod obsequi

moniali nollet, ab hac fractis brachiis de

cruribus colloque contorto enectam. Ex vestra autem relatione superesse eam,

nec dum a spectro liberatam intellexi. Quid de talibus sentiam . fateor, me ha sitare , & credere , quod nos plura lateant , & non omnia adeo certa sint in ista materia , uti quidem plerumque habentur. Piae, quae praedicatur, matronae Nn 3 potet

276쪽

366 Spetieri Epistola

potentem dexteram DOMINI adprecor tutricem , & ne qua tentatione opprimatur , quae Vires ipsius excederet. Exiis tum totius rei etiam cum desiderio aveo cognoscere. Causam fidei nostrae cum Quackeris , quos vocant, multo studio tractati & disceptari, in votis meis jamdiu fuit. De hoc vero persuasus adis modum sum , quod longe dissicilius istud argumentum sit, quam reliquae contrOVersiae, quae nobis cum Papaeis , aut Resormatis , vel Socinianis intercedunt. Sane opus est Theologis, non eruditione solum instructis, sed viva Spiritus S. Virtute, & qui veras divinas in cordibus fidelium operationes experti, has a commmentitiis fanaticorum inspirationibus db gnoscere noverint. Hac ergo virtute ex alto indui eos, qui pro veritate pugnare debent, coelestem Patrem rogo. Peri. Culum quod Ecclesiae nostrae a Thinensis episcopi consiliis impendere timui, DEI gratia majori ex parte discussum spero, postquam moniti electoralibus Saxonicis literis alii Principes seorsim ipsorum causam age- Te recusarunt. Cum enim singulos appellans & Theologos etiam singulos exquirenS

facile aliquos in partes trahere & schismati

277쪽

ad Sutherum.

occasionem suppeditare potuisset, spem sibi praecisam ultro agnoscet, ubi intelliget, non nisi communicato Consilio& ita totius Ecclesiae suffragiis auditis secum agendum. DEUS porro suum gregem ab omni seductione & periculosis hujusmodi molimi nibus custodiat. E Babylone eductos nulla unquam conditione in eandem rem, grare atque ita beneficium divinum asperanari decet, sed potius illius insultus patienter ferre , & coeleste judicium, quod expletam peccatorum mensuram sequetur, 'expectare. Vale in DOMINO , decus no strum , & quod facis me amare perge. Scrib. Francos ad Moem ψ. Apr. I 68 .

Qui istas, ut arbitror, offeret Meltonius, concionatoris Aulici Darmstallini filius est : si qua in parte studia ipsius consilio juvare noveris, de promptit dine vestra ipsum securum esse jussi.

Ad preces & ossicia addictissimus

278쪽

A JESU Crucifixo

Quicquid ille cruce sua nobis promeruitimis Nobilissime, Amplissime,

Excellentissime, Domine H amice Honoratissme ae in DO MINODilest me.

SCio me scribere mei amanti, atque adeo ad veniam proclivi, nec tarditatis meae: quod nunc etiam responsum ad epistolam superiori anno scriptam , quam alia nupersecuta, debeo, prolixa excusatione egere. Nosti ore & scriptis mihi loquentium fre- quentiam & numerum, nosti Distractiones varias, sed nosti etiam, nec ex literarum demum multitudine colligere necesse hahes , meum in Te animum. Qui ergo rarius loquor Tibi, frequentius loquor de Teiis, quibuscum sum, inprimis vero DEO, Cui Te donorumque concessorum largissimum semper usum commendo. Benedictus. st ille, qui hactenus Te servavit incolumem& publicis commodis strenue invigilam

279쪽

ad Schilterum. Sis

tem , suaeque gratiae quotidianis documentis heat, dum vides non in vanum Te laborare , sed laborum Tuorum atque St diorum in justitiae administratione & iuventutis ad bonas literas manudactione luculentos extare fructus. Idem porro quoque Te suo regat Spiritu, &in ea Te struet

tempora, quibus laetus eorum comple menta videas & sentias, quorum promissis suprema veritas suos jam non uno seculo refocillavit. Me quod concernit, quid scribam parum habeo, nec enim quos muneris mei prosectus ostendere quaerentibus

Valeam singulares suppetunt. Interim de hoc DEO ago gratias , quod animum eri git ea fiducia , non pota vanos esse labores in ipsius timore & plane ipse jubente susceptos & peractos, sed crestere aliquam

segetem , nobis incrementa ejus nec obvstrvantibus et ad quod plurimum contribuunt piorum Fratrum fideli corde suci vota : in quibus Tibi quoque multum d beo , gratiasque ago decentes pro iis, quaedi nuper meo bono nuncupasti ; & eorum alias etiam fidem facis. Si tamen hoc interroges , nihilne omnino divinae benedictionis , dum hic ago , commonstrare V leam , id cape. Videri ex ministris EG

280쪽

clesiae quorundam animos commotos , ut

credant, alio in pascendis animabus studio sibi opus esse , quam diu assueverant: tum etiam quaedam dogmata & ipsis & gregia hus scitu necessaria esse , de quibus non adeo cogitaverant, & quorum tamen. in negotio sanctificationis usius maximus est. Incalescunt etiam in academiis studiosis-rum quamplurimorum animi intensiori sacrarum literarum , quae sane satis diu ipsis Theologiae consecraneis ignotiores quam par erat mansere , saltem negligentiore tractatae sunt amore. Incipiunt vero magis persentiscere, quod illarum cognitio longe majoris aestimanda sit, quam quaecunque aliae sacrae etiam eruditionis partes ; unde eum inter Doctores non fuissent, qui ipsorum desideriis plane hac in re satisfac rent, ipsi sibi consuluere, & Lipsiae tres jam coetus colvere eorum , qui uno illi fini congregari solent multo suo cum profectu: quorum illi, qui primus fuit, nunc etiam praesentiam suam plerumque commodat Excellentissimus Alberti, atque adeo reliquis calcar addit. Exemplum horum secuti sunt mittebergenses , & nuper collegium ejusmodi , uti loqui amant,

docti di pii magistri instituerant, quale

SEARCH

MENU NAVIGATION