장음표시 사용
281쪽
etiam Jenae frequentari comperi. Mihi vero hoc persuasimimum est, tum demum de Scholis & Ecelestiis nostris bene agi, si
sacer ordo omnem sapientiam suam ex solis divinis oraculis haurire discat, studiisque reliquis ex eo tribuatur honos , prout quodvis ad illa pandenda propius facit. Coepi etiam Serenissimo Electore non abnuente superiori anno ipso ineunte cateis cheticum examen domi meae tantum ut periculum facerem quae hominum cupirido esset aut ardor ad discenda veritatis &pietatis fundamenta. Hic vero brevi tempore longe maximus apparuit, & spem n stram superavit, adeo ut exercitium illud ex omni aetate , sexu , ordine tot homines invisere seleant, quot aedium non omnino angustarum spatium capit. Apparuit exemisplo hoc, non esse quod de auditoribus conis queramur , omnino salutis suae cunctos incurios eme , verum si sint qui fideliter instruere velint, adfluere multitudinem insignem. Non nego , conatu hoc me multorum me in me provocasse odia & i vidiam quod me in alienam messem stanquam non omnium esset, quovis modo aliorum succurrere ignorantiae, di docendi munere non una methodo fungi falcem immitis
282쪽
immittere , & functionis meae dignitati quasi ulla major esse posset , quam fieri gratiae divinae apud plures instrumentum aliquid contemti hoc officio derogare, amhitrentur. Ast talia ferre jam diu divina grati assuetus non passus sum iniquis me
ab instituto avocari. Unde conticescere videntur anseres isti, saltem minus frequentes eorum ad me perferantur Voces.
Spero etiam brevi fore , ut in publicum locum mihi exercitium transferre liceat rinprimis postquam in nupera dicta provin- ciali Synodo rem deliberari Serenissimus noster voluit, quod Protosynedrii a pluribus annis consultatio fuerat, ut videlicet catechetica examina singulis Dominicis habenda in universa ditione Saxonica inir ducerentur , quod Ecclesiasticae ordinati
nes iam superiori jusserant seculo , & haud dubie instituerant, sed quod videtur sequentium temporum calamitates salutarem, is ordinem denuo sustulerunt. Laudarunt quoque ordines Electoris salutare consilium, , , atque ita communi consensu autoritas Ca- techesi addita, nec aliud jam reliquum est, quam ut executioni deliberata dentur, ad
quod coelestis Pater prudentiam, illisque qui operam suam navare debent, necessa
283쪽
riam ad labores hos προθυμίαν largiatur, ex quo pendet, quantum ex instituto ex se salutari post hac sperandum sit. Haec fere sunt , quae meas spes adhuc sustentant. quod enim de morum aulicorum emenis datione sperem , parum superest. Ast ferenda , quae nequeunt mutari, illisque impendenda majori sedulitate Opera , quorum aliquis fructus prudenter speraturi Imo , vel nullo apparente , agamus quod nostrum est , DEOque quod omni modo suum commendemus. Ut ad vestra reo deam, cum non audiverim quicquam repositum demonstrationi Tuae , qua sensum veteris Ecclesiae de solutione vinculi conaiugalis ante oculos posuisti, hanc victo. riam existimo , de qua Tibi gratuler, &frequentes alias apprecer. Plurimum etiam laudo vitae institutum Tuae , quod mihi
significasti , Te videlicet vivers Tibi, &nemini nimium reddi familiarem ; hanc plane mihi quoque, cum huc venirem, vitae regulam praefixi, & juxta eam incedo. Meministi me Francosum etiam congressui plurium hominum rarius interis fuisse , hic vero scias me omnino abstinere, & domi meae negotiorum meorum satagere: unde qui peregrinus huc veni, . ' si etiam
284쪽
si etiam diutius hic superviverem , peregrinus semper futurus sum , nec id quidem invitus. Quod praeter necessitatem, dum videlicet veritatis professioni pericu
Ium non creatur, praeientem stationem cum alia commutare hactenuS nolueris, omnino etiam probO', qui nec amo mutationum non necessariam frequentiam,
nec laudo eos, qui loca deserunt, in quihus DEO plurimum serviendi adhuc occaasio est quod suae securitati consulere malint, usum sui pqblicum iis relinquere , qui ipsis indigent. Servet Te DOMINVS Argentinae Tuae imo nostrae diutissime , aut sit omnino ad tempus aliter de optima civitate disposiverit, ut sine conscientiae vulnere ibi commorari amplius
non posses , locum receptus ostendat, votis Tuis atque amicorum congruum. Otatomannici imperii in has angustias redactio certe fidem nostram superasset, si quis ante annos pauculos illam nobis fa .cere tentasset: unde haud dubie singularia consilia divinae sapientiae esse oportet, quae in apricum brevi proditura. Sed quid praesagit illa nunc Romanae curiae &Franciae collisio Quid Quietismi intra
non multum temporis tanta incrementa s
285쪽
ut aegre gliscens ignis opprimatur Quid Inquisitionis licentia , cum ipsum Pontificem , ei tanquam O desicalcio loquentes, de illo errore , cujus suspectus factus sit, examinarent Sunt sane hae scintillae, quae aliquo flatu desuper excitatae incendium faciant, tam facile non restinguendum. i. Sed constant suae providentiae, suorum decretorum , & sapientissimae temporum ομονομας rationeS illi, qui universia mode ratur, & ex cujus voluntate ipsa quoque desideria nostra lubenti suspendemus antimos Faciat ille quod sibi collubitum est,& certe faciet rectissime, nec quod sapiemtiae atque bonitatis elogion semper dum seculum hoc fuit servavit, sub eius extrema ullo modo perdet. Rusdem gratiae pie commendatus vale perpetim. Scrib.
Ad preces & officia addictissimus
286쪽
s 6 veneri Epistola a Sohilterum.
Illustrissimus Promnigius Comes, qui Sorae in Lusatia inferiori habitat, nuper rogavit, ut prospicerem de paedagogo filiis ipsius praeficiendo , quorum tamen maximus natu adhuc prima elementa literarum disicit. Requirit hominem pium & Latinitatis , nec non Francicae linguae gnarum. Mavult etiam Theologum, sed non dedisnatur juris studio innutritum, modo seculi vanitate non insectum. Conditio linguae Gallicae impedit, quominus facile hic inveniam , quem commendem. vestra autem in urbe eorum copiam esse non ambigo. Unde rem mihi faceres gratissimam, si edoceres, essetne apud vos qui stationem istam capessere vellet. Theologus ibi homileticum exercitium si quaerit habere potest , & cum aliis conversationem, nam &Superintendens ibi est & alii Ecclesiastici; nec deforet spes promotionis. Qui politica studia tractat, nec ille quidem omni eorum exercitio excideret, cum Cancella- 'rius & Consiliarii ibi habitent. Unde sorte non omnino poenitenda conditio fuerit. Expecto vero vel ex Te vel alterius, quo
uti voles, indicio quae nobis spes sit.
287쪽
tu inter Provincias Europae, saepius recusa Tubingae in . M 8. novissime a. 161 s. in 8. in Anglicum etiam sermonem jussu Regis conversa a Londini.
orationum prodiit ibid. 8. I 6sq. in
qua continentur Consultationes Tres:
ca Hoc inter reliquias MSStorum Bibliothecae Spi- gelianae cum aliis in posterum a me vulgandis,inventum. forva
288쪽
P De cura Prineipis erga Religionem ;LI. De praerogativa inter milites ae Lite
m. D: optimo parandaΥum opum modo. γpartarum usu. Orationes V. singulareS qu
I. De utilitate V jucunditate Historiarum. II Laudatio Funebris niderici Magnanimi Dueis Mirtembe iei. In Alaeutio Votima ad Principes inim
T. Laudatio funebris do. GEORGII
e an B Auctor inserere voluit Corpori viarum se-tri, seu theatro literatorum universali, vid. Meeliub
289쪽
XII. Pro illustri Collegis , cum Princeps Ebe ardus D. M. in Athenaeum
XIIL Laudatis sun. Titi Mistembergis XIV. Laudatio sun. Iob. Harpretati, Icti.
De Rerum Naturalium Principiis Dissertatio Authore Lansio anno ID6.5-hineae prodiit, ut se altera de praedia rabilibus ibid. habita.
Haeciarum hoc Academiae Tubingensis
imo Germaniae universiae decus & namentum , amoenissima artium & 1it rarum humaniorum studia a Iuris Civilis scientia scui per multos annos strenue invigilavcrat adductum in sui amorem ab straxerunt, neque satis illi fuit, interdum a revolvendis Iurisconsultorum libris in quorum tractatione Voluptatis minimum, Iaboris vero plurimum esse solet, defesso, quasi colligendi sui gratia in humanissima illa studia, tanquam in hortos , omni
florum herbarumque varietate excultos s se conferre; verum ea amoenitate pulchritu
dineque percepta, ibidem habitare, quie-Op a scere,
290쪽
scere, ac refertam deliciis honestissimis vitam agere decrevit. Sed & rarissimum longaevae vivacitatis seculo nostro exemplum praebuit: Nam post servatorem Orbis natium sesquimillesimo septuagesimo septimo anno fuit natus in oppido superioris Austriae cui nomen Bergis, Patremque Leonardum Lansium supremum loci vicinorumque judicem ac Praesectum habuit, qui cum selicem nec inglorium Patriae contra perduel- . les catervas egisset vindicem, filius propemodum literarum studia cum armorum usu permutavit, animumque ad militiam contra Muhamedanos applicuit, fato tumen casuque singulari Lansius ad Musias, quarum decus destinabatur, fuit regressus. Quas cum ardentius esset complexus admirabiles adeo in iis progressus fecit, ut brevi tempore ad editissima sapientiae ac vim tutis templa sit elevatus, siquidem teste non nemine) nihil praeclara haec indoles reliquit intactum, nihil in tota Philosophia& omni Philologia transmisit insalutatum;
Rerum & Linguarum cognitionem, quantacunque vitae suae instituto necessaria foret & decora, individuo nexu conjunxit,
ac inter severiora Civilis doctrinae & Iuris- prudentiae studia semper humaniores literas