Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1727년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

get. Uude si recte utamur oblata in his quoque adversis gratia, reperiemuS, tantundem virtutis variae exercitio illa nobis prodesse, atque in secundis nobis optare poteramus. Nempe quum proprio inprumis experimento addiscitur, quam rerum humanarum fluxa fides, inconstans vicisitudo & spes illis nixa ambigua sit, magis magisque ab omni in illas fiducia & amore inordinato animus noster purgatur , divinae deinceps operationi recipiendae aptior : ex hac autem omne illud est, quo nostram scilicitatem aestimare decet. Nondum vero ex Tuis satis capio, omnino ad vitam pruvatam redieris, an oblatam a Serenissimo Fratre an hic Princeps Isennacensis in dignitatem susceperis, cujus certus fieri aveo. Vitam privatam Tibi non inviderem, cujus dulcedinem, cum, post tot fastidia, inter publicas curas & negotiorum, Omnem pene quietem animi saepius adimentium, str pitus, diu tanquam fluctibus jactati sentire semel coepere, non satis commendare u lent, uti exemplum in vicinia Generosus Sechendorsius praebere potest. Talenti v ro caelitus concrediti usum, eo tempore,

quo & animo & corpore Te adhuc valere Credo , publicis commodis subtrahi, aegre

262쪽

ferrem, nec hoc divinum consilium reor, quo Te destinatum sentio, non ut Tibi, sed ut proximo servias: quamvis enim nec privatae vitae deest , de isto bene merendi frequens occasio , mensuram tamen in Tecollatae gratiae ampliorem puto , quam ut privatus eam Omnem aliorum usibus imis pendere valeres. Quod hac causa scribo.

ne dubites, nisi jam factum est , aliunde oblata suscipere. Ego Tui, uti me decet, in precibus memor, Coelestem Patrem flagitabo, qui pro infinita sapientia sua ita de Te disiponat, uti nomini ipsius gloriosum& Tuae aliorumque saluti quam maxime futurum est proficuum. Ad reliqua epistolae argumenta paucis me expedire necesse. Votis piis & gratias repono amicas , & ut eadem Vobis eveniant. Chartarum libri Tui, ad me missarum , ultima istis char cleribus notatur H h h h h : si reliqua submittere velis gratum mihi donum futurum est, cui tamen, praeter istas pagellas, jam quod reponam non habeo. Phaenomenon igneum , tota Germania visum, me etiam afficit , qui alias non omnibus moveor.

Magnus est DOMINUS in omnibus operia hus suis& justa sunt ipsius judicia, quibuscunque indicibus ea denunciare , vel m, nistris

263쪽

ad Sebiturum. 333

nistris exsequi decrevit. Augurium missum ingenio me delectat, sed argumento terret. Quid rota & quid jus Laxenburgicum, ex Tua interpretatione cognoscere optarim. Mitiget utinam DOMINUS judicia sua &multa misericordia temperet, nobis vero gratiam largiatur , qua ipsius voluntatem sanctam semper adoremus, & ut una seminper fiat, toto corde oremus. Eidem Tu Commendatus Vale.

Excellentis Ludollam ex Τe, cum com Venero , salutabo. Catarrhus & tussis eum per plures septimanas domi te nuit, sed nunc puto melius habere. Literas D. obrechto inscriptas L. Κulpisius secum feret, qui cras Argent ratum ad capessendam professitonem juris proficiscitur.

264쪽

JESUM cum omni S gratiae suae & salutis thesauris lVir Magnifice , Nobili me,

cellentissime Domine Fautor N

Amice Honoratissime.

I unquam , certe nunc , post tam obsti- natam responsi moram , mali nominis nomen merui: Prima tarditatis causa, quae semper esse solet, distractio in varia, quae me nunquam meum pro arbitrio vel amucorum esse sinit, & aestatis pars, extra civitatem curandae valetudini exacta, reliquam etiam pluribus negotiis implevit, quae post aliquam absentiam reduces sere opprimere solet. Inde cum misisses operis Tui de lubertate Eccles German. priora, quicquid nempe e praelo prodierat, pro quo mun re ago gratias maximas , indecorum Vide batur , respondere epistolae, nisi ad ista Gmul responderem, adeoque cum cura perlustrandi prius nanciscerer otium , hoc vero quam non abundem , qui me norunt, norunt omnes di & si quod aliis occupati

265쪽

ad Sehisterum.

tibus subtraherem , novus labor, de quo mox , sibi vindicare videbatur. Λccessit demum, ut fieri solet, pudor , quod erubescerem, coram eo serius comparere, ad eujus epistolas in resipondendo promtum esse decuerat. Ita alia post aliam septim na emuxit, dum de literis scribendis deli- hero, & non una subinde causa calamum manu excussit, aut subduxit. Sed ea de Tuo in me affectu est persuasio , ut huic etiam tarditati meae, aut negligentiae haud dissicilem sperem veniam , quam rogantidi culpam fasso saltem non denegabis. Amtequam autem ad Tuas convertar , quod de novo labore dixeram explicandum d m. Aggressus est proximis nundinis meos de Iustificatione excusos sermones aliquis Bartholomeanae hac in urbe aedis Scholastiocus D. Brevingius , & libellum mihi oppo. situm Excellentissimis , qui in hac urbe erant, legatis inscripsit pariter & obtulit, quod miser in ea haereret opinione , se imram prostiavisse Lutheri sectam qui justimeationis doctrinam protrivisset. Porto cum homo sit, quem & judicium & eruditio &senssis animi exprimendi facultas pariter de ficiunt funde ex autore facile de libello ju dictum nullum imminebat veritati aut

266쪽

Speneri Epistola

Ecclesiae nostrae ex scripto periculum, nulla seductio: Visum tamen mihi est necessarium , ne offenderentur infirmi, arbitrati,& dici potuisse; &non potuisse refelli, tum ut divinae vocationi obsecundarem, respondere adversario. Nam ut verum fatear, qui hactenus solicite caveram, ne implic rer polemicis, hanc aggressionem , pecuintiari coelesti consilio factam , haud quaquam dubito, ut occasio subministraretur, non solum aliquas adhuc hinc inde in is trum animis superstites suspiciones dilue di, sed istam acropolin fidei nostrae, adve sus veritatis hostes , pro viribus , quas ex

alto suppeditabit DEUS, & ab hujus honiatate mihi, qui me amant, exorabunt, deis fendendi. Unde DOMINO gratias ago, qui cum me in hoc certamen trahi voluic set, hanc materiam disceptationis nostraestatuerit, quae meditatione diligenti non esset indigna. Hanc ob rem occasione utem dum reor, & non respondebo solum Br vingio, quod forte tantae Operae non esset, sed materias de oeconomia salutis, pro modo concessae gratiae, tractare diligenter constitui. Unde agendum mihi de imagia ne primaeva, peccato, hominis,

legis rigore, & servandi possibilitate aut

imae

267쪽

ad Staisterum.

impossibilitate, merito Christi, conversione, regeneratione, renovatione, fide &ejus virtute, operibus, eorum necessitate &fiducia in illa, certitudine salutis, baptismo, absolutione &c. atque adeo de illis rebus , in quibus cor Theologiae nostrae consistit,& quarum ad justificationis puritatem cois, gnitio necessaria est. Opus hoc non .destumavi solum, verum etiam divina iam orsus sum gratia, ast unde, quod perficiendo nocessarium est , otium nanciscar , Vix ciris cum spicio. Certe non alias horas, imo plerumque semihoras, quadrantes &c. impendere possum, quam quas furtim aliis, quae me premunt, subtrahere licet. --de, quicquid possum , tantisper ex mani-hus depono, & tamen in nundinas proximas nihil omnino promittere audeo. Nunc ad vestras ut accedam , semel iterumque desideratum a Te est, ut meam de pace

Ecclesiastica cujus spes a s66. in comitiis non omnino deposita, sed prorogata sit ,

sententiam exponerem. Fateor autem, non

semel me de illo argumento cogitaviso, & hac etiam causa ad responsum tardiorem esie factum. . Quantumcunque autem rem totam expendam, ne minimam quidem negotii hujus spem superesse video,

268쪽

338 Speneri Epistola

ut hac desperatione factum existimetra, quod ex eo tempore nunquam idem publice resumtum est consilium , sed ex manibus & animis depositum : postquam nimirum & Pontificii, maturius re expensa, i intellexerint, eausa universa ab Ecelesia semel decisa, politicis nihil amplius licere, aut religionis suae caput, autoritatem istius, abnegandum esse , di nostri pariter agnovere , uno illo Tridentino ictu , pomquam concilii autoxitas a parte adversa agnita est, omnem, quam concordiae ipsi etiam spem habuerant, esse praecisam. Cui ergo bono lin deliberationem iterum deducerent, quod omni successu cariturum facile praevidebant, alteri etiam peccare existimabant, si quocunque modo se iterum ingererent causae, ad Ecclesiasticos solos spectanti r Unde si etiam de illis non cogito , qui superstitiosius Romanae curiae adhaerent , a qua superstitione saltem Franciam magna ex parte liberabimus , ne ab his quidem quicquam expectare licet: quod

nune etiam oculis videmus t quam enim

animose potestatem Pontificis aggredi Rintra cancellos canonum redigere ausi sunt.

Rex & Clerus Gallicanus, non minori Z lo , quicquid a fide Romana abit, perse

269쪽

quuntur , & Ecclesiae, quam Catholicam vocant, in iis, quae semel statuit, autoritatem sanctam haberi volunt. Unde licet tot motibus res agitata sit, donec concilium Tridentinum in regno publicaretur , quod in Thuano pluries legisse memini, & ne nunc quidem reformationis, quos vocant, articulos plane suscipiant, libertati Ecclesiae suae praejudicare creditos , canonum tamen dogmaticorum valorem in dubium revocari non patiuntur , atque adeo, postquam Ecclesiae Catholicae, ut se jactant, consensu illi confirmati sunt, infallibiles omnino iudicant. His autem admissis, quae con .eordia , nisi ex nostra subjectione Z Ita difficilem omnino unionem etiam cum aliis , qui divortium fecere, existimo, Cum solis pene Romanis impossibilem di quum enim apud istos spem quantulamcunque adhuc relinquit principii, Scripturae non aliunde , vel ex hominum autoritate , sed ex seipsa & lumine spiritus explicandae, communio , eam omnino prosternit, ex parte Romanorum , principii ipsius dive sitas: ut nihil nobis quam preces supersint,& ut expectemus , quid DOMINVS tandem facturus sit, qui solus potest , quae vires omnium superant. Quicquid autem

270쪽

s6o Speneri Epistola

nos tentaremus , non solum non profuturum , sed gravi praejudicio & periculo causam veritatis subjecturum metuo. Unde etiam spero Te , Vir Excellentissime , in egregio, quod jam prodit, opere, ubi ad

caput de Unione ventum fuerit, circumspecte acturum , ne non dicam Theologorum aliquorum in Te concites iras, sed ne Ecclesiae nostrae, cui consultum serio vis, imprudens praejudicium crees , a qua luntate Te scio alienissimum , & Spiritum veritatis atque prudentiae , qui calamum moderetur Tuum, ex animo precor. POrro quod ipsum Tuum egregium opuS con- cernit, multum ille me delectat labor, cujus ut reliqua, quae non adeo multa superesse ex dispositione olim publicata, aqua tamen observavi Te plurimum abire,& in libros ac capita plura historiam dispescere, prospicio , feliciter prodeant, &mul um fructum ferant, DEUM pie precor, qui gratiam suam largiatur. Quod vero,

ut aliquas meas animadversiones mitterem, petiisti, fateor , in hoc argumento , m Tuis desideriis satisfacere non posse : nam cum otium meum non permittat, ut toti materiae immergar, & quibus uteris hist

rias ipse evolvam , lectio talis , qua nunc mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION