장음표시 사용
31쪽
r Ga ORGII HORNII Seombusta. Bis ab Imperio proscripta, Civilibus inter Reinaldum & Edoardum bellis jactata. Et dum per sexaginta annos& amplius, Egmontios asserit, singulaesere Noviomasensium familiae, singula leguntur amisisse eapita.Cunctis gravior miseriis Hispanica,quae sexennium duravit, servitus suit, & quod seeutum pro libertate bellum, non ulli gravius urbi, quam huic, in eonfiniis insensarum gentium positae, incubuit. s. Atque hi casus eivitatem bello
asperrimam reddidere. Quod annales patrii testantur, &victoriae, vel magnis, parva saepe manu, Regibus extortae. Eaque ut perennaret disciplina, saluberrimis cautum legibus, ut quisque civium integram conporis sui armaturam possiadeat. Ac quoties pro patria pugnandum fuit, arma, viros, pecuniam, promtissimo quisque civium suppeditavit studio,
memores illius quod Cerealis , contra Cl. , Civilem Batavum bellum gerens, suggerit: Neque quies gentium sine ammis, neque arma sinestipendiis, neque
sipendia sino tributis haberi queunt.
32쪽
I. Nier quatuor Ducatus Getriae Te- Itrarchias , prima ordine NEo ΜΑ- G ENS Is , praeter ipsam metropolin Neo- magum, insignes insuperTielam ac Bomia meliam, cum suis insulis, urbes habet.
De quibus jam , pro instituto nostro,
agendum est.., 2. BOMMELENs Is insula, Mosam
inter ac Vahalim, haud spernenda magnitudine sita , complures pagos vicosque, & ipsam, caput ejuS, BOMMELIAM, completiitur. Unde , quod positura, ad sustinendum hostem , ingenio loci, munitissima esset, singularem ordines curam semper adhibuerunt, ut propugn/culis undique firmissimis cingeretur. Qualia sunt , Santandreanum , ab Andrea Cardinali Austrio structum , &Vorenum sive Nassavium , quod Mauritio Auriaco originem suam debet. Quibus toto bello j victa Bommelia stetit. Quae olim, ad distinctionem alterius, etiam Solibommelia dicta. 3. Origo urbis, ut plerarumque , incerta, & admodum antiqua est. Urbis nomen ac privilegia. cum muris, Ottoni
33쪽
GEORGII HORNI Ini Nassavio qui septimus Comitum, debet. De ratione facti, alias dictum. Quod
cum fieret, Annus CII CC XXI x. fiuit. Nune id notasse sufficiat, aliud, non verbo tantum , verum etiam re, urbem, aliud Civitatem esse. Illa muros ae aedificia, haec cives ac Rempublicam complectitur. Quod discrimen cum Carthaginienses, tertio bello Punico, non callerent , in magnam incidere calamit tem. Placuerat Senatui Romano urbem tantum removere, civitati nihil adimere. Igitur Legatis Punicis responsum robsides eum classibus traderent, remitatio privilegiis nihil ademtum iri: Quod
Carthaginienses etiam de urbe acceperunt , quibus responsum: Civitatem non esse alligatam loco, nec coneludi muris vel aedificiis. Male interpretatos Carthaginienses de urbe, quod promissum esset de Civitate. Ita excedere jussi, & urbs capta soloque aequata fuit. Hine.illud Pompeji: Ressublica non eonsistit in parietibus. Ibi Roma es, ubi Senatus. Et Athenienses in bello contM Xerxem, civitatem suam in naves, qui illi, quos oraculum Delphicum designarat, muri lignei erant, transtulerunt. . Circa A. Ch. IIccccxc Ix. Otho
III. Imp. Ecclesiae Trajectenus cum alia
34쪽
DIssERT. HISTOR. POLIT. I multa, tum villam , ut eo tempore dicebatur , Bommeliam, cum jure cudendaemonetae, vectigalibus aliisque ad eam pertinentibus, donavit, si Hedae & tabuistis quas profert credimus. Nam multa Episcopi monumenta priscorum Impp. pro asserendo jure in provincias urbesque, commenti sunt. In quo ipsis Pontifex Romanus pranuit, qui pro suo in It liam jure, tabulas donationis , quas Coninstantinus Magnus Silvestro Papae dederit, profert. Quibus nihil sutilius, nihil mendacius est. Unde illud Legati Veneti in Pontificem dicterium. Eo enim quaerente, quo titulo Respubl. sibi mare
Adriaticum assereret: Eodem inquiebat, quo tua Sanctatas Romam. In*iriantuν rasula donationis Conflantini, ct ab atarem parte occurret jus nostrum in mare Adriaticum. Brabantici juris suisse certius est, qui Duces, eam cum oppido insulam, Getriae Comitibus in seudum dederunt. Quo etiam titulo Iohannes Bra hantiae Dux, flagrante Limburgensi bello, ea Minaldum I. GeIriae Comitem spoliavit. In cujus tamen ditione nouo diu mansit. Qua occasione observandum, loca in extimis regnorum vel Provinciarum limitibus sita, exorto inter vicinos
bello, perpetuis jactari tempestatibus, ac mili-
35쪽
18 GEon o et I HORNII militum injuriae, miserandum in modum, exposita esse. Sic in Anglia, magna Northumbriae pars, qua Scotiam respicit, vacua & inculta jacet, qui ager Contentiosus dicitur, ob frequentes ibi adversarum gentium pugnas vastitatesque. Unde etiam limitaneae Provinciae mino-xibus tributis & vectigalibus onerantur. . s. Αc clades quidem haec urbs, praeeaeteris , multoties magnas gravesque sensit, toties obsessa, capta, recepta, direpta .. Nam A. CI CCCXIx a Burens &Anheleindynastis capta, direpta, cominbusta suit. Quod in ultionem Minaldi I. Com. a filio Minaldo II. captum, sece runt. Quippe ingentia Principum scelera frequenter innocuo subditorum languine expiantur, secundum illud: Dui quid delirant Reges , plectuntur Achivi. Eadem calamitas non semel postea huic urbi inflicta, a mneeluo Duce Brabantiae Anno CIa CCC Lx III. iterumque
triennio post, & sexennio contigit, cum eam Iohannes Blosii Comes, qui se Ducem Getriae serebat, expugnasset. Nihil Reipubl. damnosius , quam si de vero &legitimo successore ambigatur. Hinc enim bella plusquam civilia & gentium
clades oriuntur. Quod tum temporis
Gelaia, extincto sine prole Edoardo Du
36쪽
ee , ac nostro seculo gravissime Russia, tum tres ad Rhenum Ducatus Huliacum, Clivia, Montes, senserunt, ae hodie Regnum Poloniae miserandis cladibus experitur. Hinc danda singularis opera, ut certi quid de suceessore, ante excessum
Principis, publice statuatur, ne tantorum Rempubl. malorum Oceanus, eo velut obice amoto, inundet.
r s. Successerunt tempora, quibus justitiae, contra summam vim &mani&stam iniquitatem , pugnandum erat. Id est, Caroliti Αdolphi filius, Arnaldi nepos, circumventus & fraudatus, jus suum Tepetebat. At interim grassabatur Philippus Maximiliani Imp. filius tantis succinctus viribus. Quid Bommetienses EIR Gelros derebat, pro patria pugnant,& Alberti Saxonis vim sustinent. Enim
vero miranda in Belgis virtus, non reformidare potentissimos Principes, inania nomina, quoties de virtute agitur. . Quantum ex omni antiquitate colligi mus , nulla tanto ardore , & felicius pugnavit Provincia, contra potentissimos Principes quam Getria, pro libertate: contra vim , fraudem oppressiones: Secontra Tyrannidem, ut uno omnia complectar verbo.
. Si ullius belli eausa injusta fuit; iu
37쪽
LO GEORGII HORNIIIa erat,quam Austriaci, praetextu trans a-tionis Arnaldinae, in Getriam praetendebant. Et tamen Magnus ille Maximilianm Imp. eumque iecuti filius Philip pud atque nepos Carolud, cognomine V. dominandi studio, cuncta jura per vim, terrorem, ac Majestatem, subverterunt. Getri non cedunt: nec Bommelia, primum belli illius praemium, unquam ces.sit. Testis obsidio, quam sub Rudolpho
Antiatdino tulerunt illius urbis cives.
8. Habet etiam Bommelia gloriam obsidionis Hispanicae eo tempore , quo Leidensium urbs a Tyrannis illis obsietasa. Favit utrimque D Eus , tantae iniquitatis Hispanicae utior. Persessi aggeres&Leidam exeidio liberarunt, &BOm-meliam periculo. - s, Multa de hae urbe dieenda superessent e sed una in Principes fides m. mnium instar erit. Philippus Austrius. certe titulo tenus in hanc Provinciam, Tyrannus, reliquas urbes Carolo Eg-mondano eripit, sibique subjicit. Quid
Bommelia 3 Verba Pontani sunt: SOLIBOMMELIENfEs , qui tum circiter tri me em obsidionem toleraverant , agreadmodum adduci potuerunt jugum Philippi accipere. Verum ipso quoque hoc. idem
38쪽
idem suadente, imo precibus ct fere LA
CHRIMIS adhortante Carolo Duce, vel invitos accepisse reperis. Non aliud in Historiis simile exemplum , quam Rupellensium , cum Edoardo III. Angliae Regi a Iohanne Galliae Rege dedere tur. De quo Frossardus. Io. Inter Anseaticas quoque urbes Bommelia nomen suum profitetur ae locum obtinet. De cujus foederis inter urbes initi occasione , commodis, aliisque ad Ansana spectantibus,suo tempore age
r. I Ltima Europae insularum Thule. V At non TILA interGetricas urbes insulasque; singulare Vahalis Bataviaeque ornamentum. De cujus antiquitate, idoneus testis, Suebertus Gemblacensis, superest. Qui Deia urbis jam ad A. Ch. cce chr. id est sub Valentiniano III.
meminit. Ita enim, non vero ut corrupti eodiees habent, Gela , legendum. Quo tempore Attila Hunnorum Rex &tot serae nationes, Imperio Romano finem in Oecidente imposuerunt.
39쪽
11 GEORGII HORNII Francus Germanum primum , Belgam
Sternebat, Menumqueferox Aleman- ne bibebas. 2. Ita ex Imperii ruderibus nascens
TiLA , sub Francorum Regibus, Te 'rbantia Comitatus aliquandiu caput fuit. Qui late a Lecca Linsaque ad veterem usque Mosam sparsis ditionibus, Tilam, Bommeliam, Heusdam, Arculeam, Alienaensem , Vianensem , Culenbux-gensem & Buranam regionem compIectebatur. Postea in tot divisus particulas, varios Dominos, sed potimina sui parte, Gelros habuit.
3. Incrementa urbis ab A. CIocce Iv. notiora sunt. Tum enim flagrante Brabantos inter ae Gelros bello, muris eam cives cinxerunt. Causa facti; quod incursionibus adversarum partium CX-
positi , multa bello aspera indignaque hactenus pertulissent. Eaque curasequentibus annis, inter perpetua bella crevit; donee tandem ad inexpugnabile deducta robur, quemlibet hostem facile susti nere posset. Accessere etiam alia aedifieiorum ornamenta, telonii domus sub Rei-naldo II l. fastigium turris, sub Guille, mo I. ac sub eodem resectae aedes Walpurgis ac Martini. Cujus etiam turrig
40쪽
DIgsERT. ΗIsTOR. POLIT . ' Σ3imperante Arnaldo I. e se damentis deianuo educta& ad eam, qua hodie spectatur , molem , se liciter perducta fuit. Gloriosum id urbibus , si novarum accessione aedium, quaeque alia decori sunt, magis magisque illustrentur. Unum intra moenia vitium hoc observatur , quod angustiores plateae minus eam perflabilem ventis faciant: unde aer arctior, ac minus salubris. Quod incommodum ne magna quidem olim Roma , hodie Alealtera, Londinum & aliae urbes , evita. re potuerunt. Quae autem de novo excitantur oppida, dimensis platearum decenti latitudine ordinibus, huic vitio mederi student. Nihil enim magis Reipubl.
eonducit, quam aere quam saluberrimo frui. . Vieistudines easusque urbis hujus varii mirandique suerunt. Α Francis ad Epistopos Traiectinos , ab his , seudi nomine , ad Brabantos, a Brabantis ad Gelros, venisse constat. Ac eum ab aliquot jam seeulis crebra inter Brabantos, Seiros, Ultrajectinos, bella essent, hareurbs modo harum, modo illarum partium, non inconstantia, sed necessitate, suit. Donec tandem sub Reinaldo II.
Galliarum Rex Philippus Valesius litem ita finiret: Vt rati Brabantica, qua in