장음표시 사용
4쪽
DYNASTA IN DOELTZlG. POTENTISSIMI REGIS RORUSSIR CONSILIARU I TIMI, UNIvERSITATIS HALLENSIS CANCELLARII . IURIS NATURE, ET GENTIUM, AC MATHEMATUM PROFESSORIS, PETROPOLIT NI PROFESSORIS HONORARII , ACADEMIAE REGIAE SCIENTIA RUM PARISINAE, SOCIETATUMQUE REGIARUM ERI. TANNICA ATQUE BORUSSICAE MEMBRI.
PRIORI MULTO AUCTIOR ET CORRECTIOR.
TYPIS DICNISII RAMANL1NI BIBMOPOLAE APUD S. THOMAM. SUPERIORUM PERMISSU,
Ae Prιvilegis Illus se. Excelletitiss. Senatus Veneti ad decennium.
6쪽
UAE in hoc quarto Elementorum Mathesecis universae Tomo continentur, ipse Titulus eiadem praefixus loquitur. Geographiam cum Hydrographia, Chronologiam oc Gnomonicam ad Mathesin recte referri, nemo dubitat. Etenim in Geographia ubivis reperire licet demonstiationes, ex principiis Mathe
maticis eodem modo contextas, quo in Geometria condun
tur , & quae intelligx nequeunt, nisi in Arithmetica dc Ge metria , Trigonometria utraque atque Astronomia fueris probe versatus . Non itaque offert nisi Mathematicam Globi nostri terraquei cognitionem, cujus usus inprimis, ut alios taceamus , in consciendis Globis Terreitribus dc Mappis Geographicis elucet et quorum constructio sine demonurationibus praemissis a priori non intelligitur , nec a priori patet is , quem habere possunt Sc quem nos demonstramus , usum. Hydrographia tota principiis Arithmeticis, Geometricis , Trigonometricis, Astronomicis Sc Opticis superstructa, ct Ars navigandi, quae in eadem docetur, tora quanta ab
7쪽
iisdem pendet, ut, qui de ea alios instruere voluerint, Arithmeticae , Geometriae , Trigonometriar utriusque Elementa cum principiis Astronomiae & Geographiae eos ante docere teneantur. Atque ea ratio est, cur Geographia eum Hydr graphia alium locum in Elementis nostris tenere non potuerit, nisi ab Astronomia, postquam id considii coepimus , ut nil tradatur, nisi quod ex anterioribus rigide demonstrari possit
Chronologia ex Astronomia tanquam rivulus ex fonte derivatur , ut ideo tempora in ustam civilem nemo ordinare possit, nisi Astronomus Habenda vero etiam in non ilis ratio
est eorum , quae in GeoDaphia de Tellure demonstrantur Jure igitur locum situm in Mathesi tuetur & a Geographsa proximum occupat. G monica deni ne ex principiis Altro nomicis, Geographicis de Chronologicis unice derivatur ocMathematicas admittit demonstrationes,. ac ideo post Chr nologiam in Mathesi locum sibi vindicat. Equidem non ignoro Veteres Geographiam , Chronologiam & Gnomonicam ab Astronomia non distinxis., sed ad eas spectantia in haa
tradidisse, nec nego , non invita methodo ,. Geographica , Chronologica Sc Gnomonicae Problemata suo quaeque loco ita Astronomiam inferri posse : nil tamen obstat , quo minus ea ab Astronomia separemus, limo ratio suadct, ut faciamus . Postquam enim dogmatum Geographicorum &. Chro nologicorum atqcie praxium Gnomonicae numerus fuit multiplicatus, & Astronomia per se rerum in ea pertrae and
rum admodum dives reperitur; nulla nos urget ratio, nedum necessitas ,. ut Lenorem addiscendotum mole in studio maxime diffuso oneremus, ac in studio per se difficili
attentionem ejus defatigemus ac conceptus in tricemus, non
immerito veriti ne scientiae nobilissimae efficiamus desert res, quos ipsa propria difficultas deterret. Quemadmodum.
8쪽
itaque ab optica directa haud improbando consilio ob solam materiarum ubertatem Perspectivam , Catoptricam Sc Dioptricam se unxerunt Recentiores, etsi Veteres omnia ad visus cognitionem Mathematicam pertinentia in Optica d cerent; ita majore jure Geographiam , Chronologiam , dc Gnomonicam tanquam diversas ab Astronomia aisciplinas spectare debemus. Sed nemini ea de re litem movebimus,n cui aliter visum fuerit. Erunt autem forsitan, qui mirabuntur, cur Pyrotechniam Sc Architecturam Militarem atque Civilem, praesertim cur Pyrotechniam Sc Civilem Architecturam in numerum Scientiarum Mathematicarum retulerimus . Non nego in Architectura Militari occurrere haud pauca, quae absque principiis Mathematicis intelliguntur . Qui tamen attenta mente Elementa nostra perlegit , haud difficulter animadvertet, ea esse principia, ab Arithmeticae, Geometriar & Trigonometriae perito sumenda, ut
iis satisfaciens muniendi Methodus inveniri possit : ubi vero Methodi muniendi explicandae , ibi quoque explicanda
veniunt principia , quae tanquam aliunde cognita supponi minime postulat. Quamvis itaque inter- Archites os Militares eminere possis, etiamsi Archimedes vel Apollonius non sis , nec inter Geometras Analystas recentiores pro divino habearis; absque aliqua tamen Arithmeticae, Geometriae ac Trigonometriae notitia nihil essicies. Non nego sumi posse, quae ex hisce Scientiis numero non adeo multa perspecta esse debent , quemadmodum dc vulgo faciunt , qui solam praxin curae cordique habent . Ecquis vero lure reprehendet, Architecturam Militarem tradi eo loco, ubi ex anterioribus non sine demonstratione sumuntur λ Sane Astronomus etiam principia Geometrica de solutiones Problematum Trigonometricorum, quorum ignorat demonstrationes, su-
9쪽
mere iisque in rem suam uti potest; non tamen ideo Astro nomia ex Mathesi proscribitur Parum vero refert, an multa , an pauca sumantur et sussicit esus, quod per assumta demonstratur, non acquiri Scientiam , ubi absque demonstratione sumuntur. Quoniam itaque nobis propositum est Architecturae Militaris scientiam instillare Elementorum nostr rum Lectoribus; eam quoque cum Arithmetica, Geometriae Ec Trigonometria arctissimo vinculo connecti necesse fuit In Pyrotechnia perpauca sunt , quae ex principiis Geometricis demonstrantur; plura, immo pleraque a Scientia Physica uberiorem expectant lucem , dc ipsa instar experimentorum in Phrsica experimentali locum tueri possunt. Enimvero in Praefatione eidem praemisia monui, quod plurimum, lucis affundat Architecturae Militari, vel hoc nomine eidem
praemittenda. Immo occurrunt in ea quae Opem Geometrarum Analystarum efflagitant, dc in quibus artem suam utiliter ac summa cum laude exerceant nonnisi ad sublimia
dc a communi cognitione remota contendentes. Horum igitur attentionem excitari a nobis quis reprehendet , qui adulteriora Lectorem nostrum praeparamus Sc qua sit eundum monstramus. Architectura denique Civilis , u ab Arithm rica practica dc paucis nonnullis, iisque vulgaribus Geometriae practicae Problematis discesseris, nihil habet, quod primcipiis Mathematicis nitatur, &, si qua sunt, quorum certa ab iis pendet cognitio , Geometrarum operam adhuc desbderant. Nec invitus largior, haec minime sussicere, cur iulam in numerum Scientiarum Mathematicarum referamus,
nisi concedere velimus quod tamen absonum merito judieatur ) Physicam omnem Mathesi esse inferendam, propterea quod ubivis Iocus sit cognitioni Naturae Mathematicae Rationem vero reddimus in Praefatione Scientiae utilissimae
10쪽
praemissa, cur hoc non obstante eam appendicis Instar Ele mentis nostris sub ungere visum fuerit. Quodsi quis institutum nostrum damnet, per nos hoc faciat : nobis sussicit &tisfecisse illorum desiderio, qui cum Matheseos studio Architenurae Civilis studium conjungere solant. In Elementis nostris Matheseos univeris non omnia scripsimus omnibus. id tamen nobis propositum fuit, ut satisfaceremus singulis. Seligat unusquisque, quae ad situm fuerint palatum . Unicum superest, de quo Lectorem moneri consultum duximus. Propositum nobis erat Tomo huic quarto Element rum Matheseos universae subiungere Commentationem de praecipuis Scriptis Mathematicis una cum Indice locupletis limo in omnes quatuor Tomos, qui Lexici instar esse posisit, quaedam etiam addere de studio Matheseos rite instituendo pro diverso discentium statua Enimvero cum in nimiam molem excrevisset Tomus quartus, nec commodus sit indicis ad ceteros una pertinentis usus , si huic jungatur . consilium mutare maluimus, separato a reliquis volumine ea tradituria Ceterum cum non dubitemus, Elementa n
stra Matheseos lia esse conscripta, ut pro multiplici disce tium scopo multo Sc laboris, dc temporis compendio solida eorum, quae nosse juvat, cognitio acquiri possit; nil
magis in votis habemus, quam ut ex lectione eorumdem, quotquot ad eandem accedunt, eos percipiant fructus, quos Lec ori attento atque assiduo absque vanitate spondemus f Marburgi Cattorum d. Io. Septembris A. a R. MDCCXXXVII.