장음표시 사용
101쪽
ctum vident, semper , vel pleriinque super Abducentem Musculum extrinsecus ire. Sed gravior multo ipsorum deceptio erit ad litteram L. quae cum eo in loco inscripta sit, ut nihil possit, nisi par, tem aut primi, aut sexti Musculi, hoc est Attollentis, vel obliqui Superioris indicare; primum nescire me, fateor , cur a Bidloo pro insertione quinti Musculi, seu Obliqui primi, hoc est Inserioris, qui in ea Figura I. nusquam apparet, ostendenda indicata sit; tum mutito magis nescio, vel cur eadem littera ita istic explicetur: se L. 377 se Quintus o lorum Musculus, seu Obliquorum primus, hic a lat is re Trochlearis & pone Attollentem depictus; se hoc enim fieri nullo pacto potest , vel cur ipsius descriptio subjiciatur, quasi vero alius esset atque is qui paulo ante ad litteram G. descriptus fuerat. Sed cum de tuo istis Explicationibus plura adderes, miror , cur de D. τω- Obliqui alterius Trochlea nihil addideris, nisi quod in osse majoris M'. oculi Anguli peri a sit. Video quidem, cur ad Ilit. Κ. Bidloi semientiam omittas, is Trochleare organum esse circularem musculum,
is docentis, cujus tendo nasi ossis integumento affixus est, & qui se Musculus a Trochleari perforatur; se sed cur ipse non addas, quid sit, & quomodo, ac qua de causa factum sit, non video, praesem tim cum Briggsus nihil aliud de eo tradiderit, nisi Obliquum Suasi periorem Musculum se Trochlea muniri ad strabismi periculum in k infantili aetate praecavendum; quae Chirurgis in fistula Iachrymalim curanda negotium aliquando incessit. ἡ Sed praecipuum quidem Trochleae usum longe alium esse, mox apparebit; de elus autem natura, struelitraque quid aliud istic a Tironibus existimetur , nisi fortasse quod tua illa verba indicant, ossis partem esse pertusam; vel si Cowpero magis credant, se exiguam ei se CartiIaginem, mox is docenti, eandemque ossi affixam; in esse tamen semiannularis in- Analom. nar ansulae, quemadmodum ille, & Bartholinus videmur delineare,is.. i. fortasse credent. Est vero exigua quidem cartilago, sed in brevisi, Tabul. s. mi canaliculi formam, ut pluries vidi, convoluta, atque orbitae per ing membranas affixa, quanquam in Viro quodam nihil prorsus cartiI ginis, sed canaliculum quasi tendineum inveni. Memini etiam, temdinem obliqui Superioris Musculi, non modo per trochleam trajectum, sed oblongae etiam vaginae inclusum vidisse, ex substantia i ter ligamentum, & membranam media constructae, & circa tenduris insertionem late cum oculi bulbo connexae. Verum hac de re,& de Rectorum Oculi Musculorum, ac praesertim Deprimentis insemtione ad usque Palpebras per Conjunctivam Membranam ex parte producta, quam nostris cum Audi roribus aliquando vidimus, & ad palpebrarum motum oculi motui obsequentem, ex. gr. ad inferioris
102쪽
palpebrae, dum oculus deprimitur, ne illa visui obstet, descensum
iuvandum pertinere credidimus , cum alias plures addiderimus o servationes, tunc fisrtasse certius aliquid scribemus. Caeterum citrde Trochlea , & Musculis oculi plura in istis Explicationibus notaverimus , iὸ eausae fuit, quod tu Lectorem ad has ipsas , & pr ximas Explicationes nominatim remiseris, ut in quibus is Musculi hi is a se omnes plenius describerentur, quoad suas origines ac insertiones; is imo etiam quoad fibrarum suarum decursum . .
ae eadem causa facit , ut Lectorum utilitati inservientes de
proxima quoque Conperi Explicatione plura adnotemus. Et ' primum quamvis ipsam Figuram Coisperi paulo esse longi
rem quam par sit, recte animadverterit Cl. Heisterus; plurimum ta- pii M. men utilis est, praesertim cum superioribus Bidloi Figuris comparata: Compen. quas cum dixeris oculorum Musculos in naturali situ exhibere; miror, δε- φ 'cur hanc Co peri dicas oculorum Musculos in situ suo prope naturati rursus proponere . Haud equidem id mirarer , si ipse Cois perus db xisset; verum ipse se Exhibet, inquit, totum Oculum, una cum Ori- ω gine, progressu, & insertione ejus musculorum , ex orbita extra-- ctum. ἡ Mitto reliqua , ut terioris momenti , in quibus productam a te versionem ab anglico illius autographo discrepare video , illud unum, quod gravius est , noto. Versio ista litteram C ita explicat e se Portio inferioris externi Anguli ossis Orbitae , unde Mucse cuius obliquus inferior exoritur; se quasi vero Cori perus ignorasset, oriri hunc Musiculum ; ut verbis paulo supra a te scriptis utaris in inferiori parte orbitat, non procul ab angulo interno . in Uerum ipse ne angulo quidem in istius litterae explicatione nominavit. ει Portio, inquit, inserioris, & oppositae partis externi marginis oc- sis Orbitae, unde Musculus obliquus inferior exoritur. ,, Nimirum D. M. hoc voluit, quod & in Figurae delineatione potissmum spectavit, ut attenderemus, quemadmodum Musculus obliquus Superior, adtro- , - chleam usque extrorsum procurrens, per ipsam quae in hunc praeseritim finem condita est , ita reflectitur, ut introrsum, oculo se se in 'ferturus procedat, sic & Obliquum Inseriorem ab ipso orbitae exterano margine orientem , ut se se oculo inserat , necessario introrsum pergere . Caeteriim observatio haec Coisperi , ut vera , & praeclarast, nova tamen non est ; quando Eustachius id ipsum , ut ego an L Tab. add.
madverti , luculenter delineavit. Illud Coisperi proprium est , ex chac observatione, & reliquis Obliquorum Musculorum conditionibus s.
103쪽
novos , eosque egregios ipsorum Usus eruisse , qui cum ad eorum Historiam absolvendam necessarii sint,& in eodem in quo ista Figu- Myot. e.8. ra proponitur, libro e ponantur ; permirum est , te illam quae eo. rum praesertim Usuum causa picta est, describentem, ipsos omisisse. Sed qui eam paulo attentius consideraverit , iacile intelliget , Obliquos Musculos, ut contrario serme ac Recti , progressu insertum se eunt, ita his serme esse antagonistas, ideoque non modo prohibere,
ne quando oculus nimis introrsum ab Rectis trahatur, verum etiam magnam, quotiescunque oculum extrorsum trahi expedit, utilitatem praebere . Atque; ut nunc hos, aliosque usus seponamus; ex eadem
Figura etiam intelliget, neque id quod in superiorum Figurarum Explicatione positum est: Musculum obliquum Inferiorem eundem feνδcum Trochleari terminum sequi, neque id quod in proximae 9. Enplicatione ponitur, verum esse: Oculi Musculorum is ommum temis dinem in modum membranae, is quae anteriorem videlicet ipsius oculi partem obducit, expandi. Porro ; ut de nonnullis ex reliquis etiam tum Explicationibus , tum Figuris perpauca notemus; 377. quod in I i. Explicatione de Adnata Membrana dicitur, e poserim re oculi globι parte detracia; id neque fieri potest , cum ea membrana in anteriore tantum illius globi parte inveniatur, neque Bid lotimidem prorsus voluisse, comperio. Quod autem in rη. & 13. Expli-378 cationibus scribitur : Retinam ad inferiorem Cosaltim humorιs marisonem extendi; haec certe neque cis usque , neque magis deorsum, quam aut sursum, aut ad latera, extenditur. Denique ab I9. ad usque acl. Figurae prope omnes humanae magnitudinis modum exce
AD meam denique Figuram venio, quae etsi, alieno jam prorsus
loco, in extremum Tabulae angulum resecta, atque adeo contorta est, ut propter adjectam Animadversionem potius , quam alia de causa exhibita esse videatur ; ea tamen quae nullus alius ex tot
Iconismis sive in his tribus, sive in caeteris omnibus Theatri Tabulis occurrentibus planissime ostendit, ut si illam unam omisisses, nec qua Tarsi magnitudine sint, & figura s quanquam haec in eorum alterou tuo Scalptore vitiata est 3 nec quo glandularum aggeries in tarsis iisdem consitae, numero, ordine,& dimensionum, figuraeque modo disponantur , tui scire Lectores potuissent . Alia muto quae qualia snt , ex appostar Animadversionis examine intclligi poterit ; quamquam haud satis scio , an non illae etiam de quibus modo dicebam, glai
104쪽
glandulae ab Animadversionis Auctore perstringantur . Nam se omiL 379 se sis, inquit, praecipue lineis illis , striisque per palpebram utramis que interius protensis, quas Author aggeries vocat minutissimarum se glandularum sebacearum secundum deseriptionem suam - g. ra. , D quasque ideo oculorum Galaxias dicerem ; siquidem 61 striae illae se caelorum albicantes , ut minutissimorum astrorum aggeries perhum bentur . . Quod ad me attinet, propositae descriptionis non poenitet, ex quo praesertim apud Virum Gravissimum Boerhaavium harelegi: si Ne autem collisu assiduo ni flantes palpebrae excorientur, in Institur. M limbo utriusque, glandulae granulosae, subflavae, humorem quasi ex is adipe & cera missis conficientes , hoc ipso margines inungentes, ,, adsunt. ἡ Sed sive ipsum poenitet eorum quae, istiusmodi palpebrarum glandulas probans, in alia Animadversione scripsit, atque ys. ideo in ilia, non mihi modo, aut Cl. Valsalvae, aliisque Anatomucis, verum sibi etiam ipsi adversatur; sive id tantum novi affert, ut eas lineas oculorum Galaxias nuncupet eadem nimirum ratione qua alibi sanguifera vasa rei ticam sanguinis appellavit; quae ipse omittit,& nos omittamus; ocyo autem notabilia , quae in nostra delineatione advertenda obsignare, ut ipse ait, tenetur, attendamus. Quod antequam facimus, illud est etiam atque etiam animadvertendum , ad eas potissimum res monstrandas quas ipse omittere se , dicit , nos eam Figuram proposuisse: quod & illarum magis perspicua delinea. tio, & Figurae titulus satis indicant , per quam , , demonstrari , diari ximus , Palpebras . a posteriore , sive interiore parte aspectas, H Glandulasque earundem .se Haec primum, atque adeo potiissimum; Caetera quae addidimus is Caruncula praeterea , punctaque lacry- malia , meatusque quibus haec ad nasum pertingunti ri ne Iconismorum numerum tunc augeremus , quasi ejusdem Figurae appendi. Ces, ea ratione qua in ejusmodi Figura licuit, & qua instituto tunc suscepto, ut alibi diximus, dumtaxat satisfieret, adiecta sunt. Haec vero potissimum arguenda sibi sumit Auctor Animadversionis , minime attendens, in una ejusmodi Figura necessario extra suam sedem amota eadem pingi debuisse tum aliis de causis, tum quia si Carunacula ex. gr. retrorsum revoluta non fuisset, quae a nobis in .anterio.
re hujus facie descripta erant, ostendi certe non potuissent. Quicunque igitur haec omnia, ut par est, attenderit , & Palpebris e sua sede depositis, atque ita ut a nobis pictum est, collocatis, Carunculam retrorsum conversam in eodem positu servare voluerit, tum ea quae delineavimus, omnino vera, tum octo ista quae nobis objiciuntur, nullius ponderis esse, comperiet. Nam Q Primum est,
is quod puncta lachrymalia ad latera majoris anguli locari immedia.. Digiti co by Corale
105쪽
is te non debent, ut fit in Authoris figura ; siquidem ab eb versus
se oculi medietatem adhuc notabiliter distant. se At caruncula in eum quem diximus, positum retracta , ea pars interioris palpebrarum membranae quae inter illum ipsarum angulum, & basim carunculae intercedit, ita disponitur, ut cum ea membranae pars, atque adeo extremus angulus prae eo loco, in quo puncta lacrymalia insculpta sunt, humilius subsidant , spatium angulum inter, atque ea puncta interjectum, ut ex obliquo visum, sive ut Pictores nostri loquuntur, in scortio, brevius apparere necesse sit , cum interim eadem illa membranae pars tota e regione conspiciatur . Et sane ei parti Figurae nostrae Scalpror, non tuus quidem, sed meus ejusmodi tractus, atque adumbrationem addidit , ut nemo, praesertim qui de Figuris delineandis unquam cogitaverit, majorem omnino quim quae picta est, longitudinem ibi non possit intelligere . Atenim, sortasse dices, in Iconismis Anatomicis natura potius, quam pictura legibus ecse inserviendum. Id ego quoque confiteor; sed hoc tamen addo, nec semper id licere , nec semper esse necestarium. Nam & Auctor Animadversionis illud est fassus, cum Partes nonnullas ab ipso
in Figura quadam pietas, se nonnisi compendiose italic8 in scor-- cis videri posse, se scripsit; & quod ego sic ostendi, neminem
trahere in errorem poterat , cum in obvio quocunque homine quantum illud spatium esset, videre omnibus, sine anatome, eadem ratione liceret qua punm lacrymalia perspicienda esse, monum ram . Eodemque modo cum inspicere in naturali sua sede lacrymalem carunculam, docuistem ; haudquaquam necessarium credidi issi ipsum peculiari Figura ostendere; & propterea carunculam, ut m hi opus alioqui erat, in eum quem dixi , locum, positumque retractam exhibui. Quo facto cum ea pars membranae de qua ante du bim est, inter carunculae basim,& angulum videndam se praebeat; illam Auctor Animadversionis, ceu punctorum lacrymalium, vel pintius Meatuum in quos haec producuntur, alienum omnino a vero
eoaluum reprehendit; Secundum, inquit, quod eorum coalitus, ut in Hura describitur, ante earuncula siluationem alienus a vero omnim
de es: quod quidem judicium in ejus Figuras quibus vel Levatores illos Vesicae Musculos, atque alia ejusdemmodi, vela ne hinc longius abeamus; Majoris Ductus Lacrymalis pelviforme, ac pene horizontale orificium ostendit , longe aequius quam in nostram hanc, cadens, nunquam, ut opinor, tulisset, si antequam ad hanc reprehendendam accederet, palpebras, & carunculam eodem positu quo nos delineavimus, statutas, ut par erat, inspexisset. Jam vero Te num quod in eadem Figura notat, videamus. Est autem , is quod
106쪽
is earuncula non jacet ultra desinentiam anguli, multo minus longe se ab h5c angulo, ut in figura depingitur, dum integram revera in se angulo sedem obtinet suam. λ Nempe eadem oberrat chorda ueestque ex iis quae ad superiora reposita sunt, longe manifestum, hie etiam quod in retrorsum convertenda caruncula de industria sec. mus, id tanquam per inscitiam admissum, reprehendi.
HIe dicet sortasse aliquis : si quod data. opera secisti , id a tofieri , monuisses ; neque ille reprehendere , neque item Vir alter Cl. scribere potuisset et tuam istam Figuram is propter minus is concinnam carunculae lac malis interpositionem non satis accura-- tam sibi esse visam ἱ is cum liberum , imo exoptatum omnibus Anatomicis & sit, & semper fuerit, Partes extra suam sedem depositas, in eo potissimum situ delineare qui ad res plures una Figura ostendendas commodior es let, dummodo extra naturalem sedem ne
uis forte deciperetur illas dispositas esse, admoneret . Ego veroiquis haec dicat, di aequum hominem esse , fatebor , & pro ejus aequitate sententiam inter me, atque illos serre, libenter patiar, ubi Explicatione quam meo Iconismo subjeci , ad litteram f perlecta, ea verba legerit: in Porro oblongum illud tubercilium, quod interis Meatum utrumque proponitur , Caruncilla Lacrymalis dicta est, is retrorsum, atque exιrorsum reVoluta, iis tuberculis minimis instra-λ ta, unde tenuissimi, brevesque prominent pili , de quibus n. I a. ri & aa. se Num potui clarius id quod monendum erat , monere ecium plenius insuper causas indicare, cirr sic retrorsum conversam carunculam pinxerime videlicet ut ea tubercula, iique pili apparerent quos nihilominus tuus Scalptor, qui & carunculae ipsius a me pictam figuram vitiavit, sere omisit, & Animadversionis Auctor cum toto isto meae Explicationis monito adhuc ignorat . Imo ob hanc ipsam ignorationem αuartum notat, is quod in hac figura saccum illumis lachrymalem non observat, qui caeletam ex ductuum a punctisse lachrymalibus emergentium coalitu revera producitur; ,, nam si illam Explicationis meae partem legisset, facile animadvertisset, a caruncula ita ut saepius diximus, revoluta, operiri in Figura nostra magnam partem ejus loci in quo ipse saccum esse, perperam credidit. Sed de vera sacci exiguitate, ejusque propterea longitudine tum ab ipso aequo majori delineata, tum a nobis inter carunculam,di Majoris Ductus initium non prorsus omissa, in XXXIX. Animadversione dictum est. Pariter ex eadem, & proxima, & XLIII.
107쪽
Animadversione satis constat , quid de iis tribus quae deinceps no. rat , habendum se . ,, Quintum , inquit, quod productio canalisse Longitudinalis ex sacco versus nasum propagati fit per anguIum
se non sol cim rectum, sed & ad acutum vergentem, tantum abest, ,, ut per simplicem canalis curvitatem exhiberi debeat, ut a figura es exhibetur. Sextum, quod canalis hujusmodi lachrymalis longitu se dinalis per lineam perpendicularem non ducitur , qualis in figura describitur; sed inclinatur ab anteriori versus posterius capitis, us- ,, que ad ejus insertionem in lacunas nasi. Septimum, quod canalis si hujusmodi longitudinalis, cilindriacus non est, uti & in figura se comparet; sed in sui progressu, instar Uretherum, variis cavit a-- tis diametris compresenditur. ,, Scilicet ex memoratis Anima laversionibus clarius intelligi, & facilius colligi potest, quam ut hic iterare necessie sit, ex parte ipsum in hisce rebus falli; ut earum aliae ita ut contendit, delineandae non fuerint: ex parte has res ejusmodi esse, ut vel quia extra suam sedem depositae, vel quia none transverso, & a latere, sed e regione , & a tergo inspectae in FLgura nostra proponuntur , nemini omnium suaderi jam possit , vel necessarium fuisse , vel licuisse in ipsa ostendere quae vel noluimus, meritoque negleximus , vel in eo positu nullo prorsus modo apparere queunt. Octavum autem quod notat, videlicet is quod ejus in si di Ductus insertio in foveas nas ales angustior non est ultra ha- se bitam per totum ejus tractum amplitudinem, quod notabiliter peres figuram offertur ; imo per majorem longe cavitatis expansionem se celebratur; si ex iisdem, aliisque Animadversionibus liquet, num meum , an ipsius potius non levem errorem manifestet quem ut omnes qui Anatomen consulent , facile deprehendent, ita iidem agnoscent, nisi meum istum Iconisimum addidisses, Figuras illas quas
accurat Mas vocas, tuos Lectores decepturas fuisse. Nonum addit,
oblitus, ut videri potest, se octo proposuisse : quae res etsi ea reducit ad memoriam quae Tullius de Curione scribit qui non modo in
causis agendis tria eum proposuifex , aut quartum addebat, aut tentium quaerebat, - sed etiam νn scriptis id quod iure, magis admiratur Brutus obliviscebatur quid paulo ante posuifra; tamen iis naissis, quid demum Noster sve oblitus , sive consulto addiderit, videamus: se Puncta, inquit, lachrymalia, quae in figurae explicati se ne peculiari prominentiae insculpta promittuntur, ut de facto sunt, si interea in ichone insta dictas eminentias delineari. si Nimirum hic quoque hallucinatur; neque enim intelligit quod tamen si insculptos prope illa puncta, in nostro praesertim archetypo, certos quosdam tractus attendi siet, facillime intelligere debuisset album
108쪽
eum Iocum in quo ipsa puncta ostendimus, assurgere, ac prominerer &; quod magis mirandum est; cum illa, inquit, a nobis infra dictas eminentias delineari; aperte significat, se pro illis eminentiis, atque adeo punctorum eorum sedibus duos illos exiguos angulos ae
cipere qui haud procul in isto palpebrarum positu in ipsarum limbi
non interna, sed externa ora quodammodo apparent; quo in loco ea puncta esse non posse, inde arguere saltem debebat, quod si ibi inlculpta a me essent, in eadem cum ciliis, non vero in eadem cum glandularum tarsorum orificiis linea fuissent: quod quam absonum esset, ac naturali eorum punctorum sive sedi , sive ossicio re- Pugnans, tum obvii cujusque oculi, tum Figurae etiam Cl. Ruysthii quam in C III. Tabula n. a a. exhibes, vel una inspectio commorustrare satis potest. Denique ut ipse suam istam Animadversionem his verbis concludit: ,, Sed haec omnia evidentius demonstrantur peris nuperrime evulgatam Dissertationem Epistolicam, cui titulus, D
ἡ ctus Laur)males Novi; se ita nos, & multo quidem potiori jure, hanc nostram sic concludemus: Sed quae hic attigimus, evidentius
demonstrantur per nunc evulgatas superiorea Animadversiones, ex
quibus non modo quid de iisdem rebus , sed quid insuper de tota illa Dissertatione, & de iis Novis Ductibus si habendum, satis sim
NUnc ut intelligere omnes possint , qua mecum ratione actum sit, cuius omnibus Iconismis sine ulla prorsus , ut vel de ninuissimo ostendi, causa Animadversones appositae sunt, ecce Tabulam proximam CII. nullas alias Figuras complectentem, nisi aut de quarum Explicationibus plurimi , ut supra indicatum est , vehementer dubitant, aut de quibus tu ipse alibi dixisti:s modo - eredere fas es: sine ulla prorsus adjecta Animadversione exhibes. Verum in praesemetia nullam in has cadere Animadversionem, ponamus , atque in ea tantum re Lectorum utilitati consulamus , ut quam caute , ob magnam tuorum , opinor , Amanuensium incuriam , hac uti debeant
Tabula, sive ejus potius Explicationibus, non ignorent. Cum enim in his multa passim aliter scripta atque ab earum Auctoribus inumniam; et si video, plures ejusmodi mutationes majoris perspicuitatis causa esse factas ; tamen neque id , Lectore non admonito, faciem dum fuerat, & constat, haud paucis in locis non verba modo, sed res quoque, & sententias esse mutatas. In Figurae enim 6. in qua etiam Scalptor i ut alia nunc praeteream ; Has illud Sympatheticumo omisit;
109쪽
omisi ; in ejus igitur Figurae Explicatione cum Auctor quantum 379. ex Lipsiensibus, ex quibus re ista hausisse, profiteris, Actis Erudi
torum cognosco 3 ita scripsisset et C. Ductus novus e reti proveniens, so supraque D. D. D. nervum opticum flexus ; tu sic describis: si C. se Ductus novus e reti proveniens. D D D. Nervus Opticus flexus r ri& deinde cum ille set a. Divisio ejus in duos ductas; tu ita: se a. si Divisio hujusce Ductus in duos ramos , ,, quae quidem mutatio nullius, ut primum videtur momenti, paulo post Lectores turbat ad litteram H. ubi cum ex mutatione scribi debuisset is Ramus alter; secum Auctore scribitur Ductus alter , quasi vero non de illo altero ramo, sed de novo quopiam Ductu ageretur . Pariter in Figurae . Explicatione clim Auctor Ductus oculorum abducentes scribat C. Rete venosum in situ natur rii, una cum aliis D. D. D. vasis venosis e formare; quis hoc ultimum apud te intelligat, ista ipsa verba sic reis scribentem: se C. Rete venosum ab iis Ductibus abducentibus γ eL se formatum, in situ. DDD. Vasa alia venosa. - Ad haec, Explicationis Figurae 8. titulum omittis, ex quo uno licet intellige e , FLguram istam, non in vitulino, ut duae priores, sed in canino capite res exhibere: omittis pariter Explicationem litterae d. vas metranum38O. designantis: postremo scribis: M OO. Duo Ductus oculorum Abduis centes. Q. Eorum in unum vas coalitio. R. Sinus Venosus ex se Vasis venosis SSS. essormatus, in quem Ductus oculorum Aquo. se si incidunt ; se quasi vero omnes Aquos Ductus de quibus in Enplicatione dictum est, ut Adducentes etiam illi s, in eum Sinum in ciderent; cum Auctor de Abducentibus OO. dumtaxat, & disertὰ quidem, hoc docuerit; sc enim ille istam ipsam Explicationis paritem scripserat: O O. Duo dueras oculorum abducentes , qui in Q coalui , in R Dum venosum , ex SSS. ναμ venosis e Pormatum,
Nd satis jam exemplorum adduximus, ut Lectores, quam caute istis uti oporteat Explicationibus, intelligant. Quod si istas ulla
ratione immutare decebat ; ibi praesertim optassem, ut plura de tuo D. H ι adderes, ubi Figura Io. dicitur Humorem vitreum, in cellulas divi-zὐ- i. sem, vel ut tu rescribi , is in varias quasi cellulas divisum si ostem in s ,o. dere. Hujus enim humoris substantiam nihil esse aliud nisi hum rem quendam aqueum , tenuissimis, creberrimisque membranulis, s re ut intra uvarum acinos fieri videmus, interseptum, jam diu ex illius consistentiae modo, di ex aqua magis, magisque, dum magis,
110쪽
magisque discerpitur, prodeunte conjicimus quidem , ac secundum hanc conjecturam humoris vitrei cellulas & agnoscere, & appellit re consuevimus. Caeterum quod primum affirmavit Molanus: tuni- Anthrocam Hyaloidem se per substantiam humoris vitrei ditandi, cujus in P'gς ι μὰ terjectu concretus apparet, nec fluidus redditur, nisi frequenti s se ctione solutis filamentis , tum in aquam fluentem liquescit: ἡ &quod magis deinde asseveravit Scriptor alter: humoris vitrei ,, subis stantiam integre resultare ex multis capsulis diaphanis continentiari bus humorem maximὰ pellucidum: se & quod denique iste Auctor delineatione confirmatis humorem vitreum in cellulas divisum is ostendens; haec, inquam, qua via & ratione plane perspici, & an tomice demonstrari possint , neminem qui doceat, legi, etsi quo dam Iegisse memini qui ex iis quae per pressionem, coctionemque in vitreo sumore observantur, majus propositae conlecturae pondus assidant. Interea dum qui istius demonstrationis modum indicent, e pectamus, super Tabula etiam proxima CIII. unum, vel alterum 'monebimus. De Gliaribus Nervis qui in 9. aliisque Figuris exhibentur, dicunturque se luculenter in conspectum venire, postquam 38 se Arteriolae Tunicae Choroidear materia ceracea rubicunda sunt reri pletae; is permirum est addi: se hoc enim neglecto, uiplurimum se tantam habent convenientiam cum dictis Arteriolis , ut in desun-- ctis, in quibus raro oppletae, facile ab aliis sint neglecti . se Cert8 ego non modo memini, in eo quem primum ferme adhuc puer dis secui, oculo nervos istas luculenter vidisse,& mea manu delineasse, ut de quibus nihil ante legissem, vel audivissem; verum etiam paulo post ex Actis Eruditorum cognovisse a Moulino in quadrupedibus, & avibus ligamentorum nomine jam descriptos, & delineatos. Denique lectis Solertissimi Viri Pauli Mansreisii Observationibus , comperi, ab hoc Romae octo annis ante Moulinum in ipso humano oculo nomine Filamentorum, quae veluti nemea esse, dicit, pictos, descriptosque esse: quos, atque alios Anatomicos qui de his scripserunt, cum Viri Eruditissimi Actorum eorundem Scriptores in alio etiam Volumine diserte memoraverint, atque adeo cum tu quoque, Vir ornatissime, in Bibliotheca Anatomica eas Mansredii Observationes exhibueris; mirari satis non possum , cur ista nunc verba sine ulla haesitatione edas: eosdem nervos ; quos praeterea Nillisium
quoque, & Uieuisenium indicavisse, ex superiore LXXVI. An, madversione colligitur ; eosdem, inquam, facise ab aliis fuisse neglectos. Quod reliquum est, in Figura a a. ejusque Explicatione quid 383. desiderem, ex mea Palpebrarum Figura, & iis quae de lacrymalicaruncula saepius dixi, intelligi potest.