Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

11 VIII. EPISTOLAE DEDI CATORIA E.

eundam fortassis futuram. Verum ea excusatione mihi aDd te non opus, est, vir illustrissime , qui non soles in his rebus alienis creulis uti, nec ad aliorum. sententiam iudicium tuum attemperare, sed ipse, quid distent aera lupinis , mira ingenii sagacitate disquirere consueuisti. Itaque et hoc vel maxime me impulit , ut librum hunc tibi coniser ri decernerem, quoniam alterius Bullius memineram , qui de eo et ascuratius posset, et aequius vellet iudicare. Suscipe ergo tenue munusculum , vir illustrissime, ea humanitate, qua alia, quae a me profecta sunt, olim solebas, tibique persuade , me vota pro salute tua quotidie concipere, Deumque O. Μ. precari , ut diutissime te seruet incolumem, iuris prudentiae decus, iustitiae statorem, ciuium suorum oraculum , et tutinimum bonorum omnium , in quibus aliqua non ali ni a litteris animi signifieatio est . praesidium. Ita vale, vir illustrissia me, et nec in posterum me gratia tua indignum iudica. Halae mι istari Z idus Septemb. CIDI DCCXXXV.

582쪽

. Φ. . . . . . . . . . . . . . ae

CHRISTOPHORO FRIDERI CO

MIraberis procul dubio, vir illustrissime atque excellentissime , me hominem , ne oculis quidem tuis familiarem, id sibi sumere, ut minereii Opust. Θύα. IIIL T libello,

583쪽

libello, si ex tua dignitate spectetur, perexiguo, sin ex viribus meis;

vix mediocri, illustrissimum nomen tuum , tamquam Vnicum ac praecipuum Ornamentum praefigere mecum constituam. Et tantum sane

abest , ut ego , id tibi mirum videri, mirer , ut, si hoc impune feram , id mihi vel maxime videretur mirandum. Enimuero si hanc epistolam meam ea, quae illustrissimae genti tuae propria est, humanitate perlegere volueris r argumentis quibusdam haud leuibus spero me enecturum , ne damnes hoc consilium meum, sed iustissimas mihi illius ratio- . nes fuisse , ipse , pro aequitate tua, ultro fatearis. Permultae nimirum solent esse caustae, propter quas ii, qui quid rerum suarum scriniis suis elabi patiuntur, summorum atque illustrium virorum patrocinium expetunt, ac proinde iisdem ingenii sui monimenta veluti consecranda existimant. At si recte ponas calculum . nescio an omnes ad duas potissimum reserre possis, quarum altera honesta ac laudabilis , altera indigna honestorum ingenuorumque hominum persona esse videtur. Quemadmodum enim olim Alexander Μagnus eorum , qui se colorent , duo esse genera dicebat, aliosque φιλέ σ1-ς. alsos φιλα Noe et adpellare solebat e ita et eorum aliqui , qui libris suis magnorum vi- Torum nomina praescribunt, horum fortunam ; aliqui ipsos viros, e Tumque virtutem colere ac suspicere videntur. In his vero, vir illustrissime, et ego, mihi crede, nomen meum profiteor, qui nulla vel honorum ambitione, vel alia inhonestiore cupiditate , sed sola Sesexendormani nominis veneratione, tuisque meritis adductus . libellum tibi inscribo , nihilque aliud expeto , quam ut exstare patiaris hoc qu Iecumque Φι--νδοσίου animi monimentum. Equidem quoad longitasme potest mens mea respicere spacium praeteriti temporis, et pueristiae memoriam recordari ultimam, etiam tum , vix puer, tanta gentis tuae venerationς imbui coepi , ut maiore non potuissem , et me pos . ea facto adultiore, tanta ad illam facta est accessio, ut nec de litteris, nee de re publica , nec de ecclesia cogitare umquam possem , qui in Sechendormorum merita, sine exemplo maxima, animo nieo adsidue obuersarentur. Memini , me puerum saepe admirari masculam illam ac flexanimem Visi Ludovici si horrim i eloquentiam , qua et Optimos principes ad legenda maiorum vestigia, et ciues ad obsequium et fidem grauiter inflammabat. quotiescumque in publico ordinum prouincialium principatus Altenbursici concilio verba publice, exigente id muneris ratione, faciebat . idque me verae eloquentiae iam tum amantissimuruadeo adserit , ut mita nouum Germanorum Periclem , qui oratione

584쪽

v III. EPISTOLAE DEDICATOR ΙΑΕ. is

sua totam prouinciam moueret, et facile in quamcumque partem adduceret , audire, ac coram intueri viderer. Quemadmodum igitur iam illo tempore me, harum rerum vix intelligentem , in admirationem rapiebat venerandi senis. oratior ita multo magis suspicere ac flu-pere coepi viri incomparabilis ingenium, quum ea essem aetate, qua de illo quodam modo iudicare, fluctusque uberrimos ex aeternis eius operibus capere possem. Sive enim historiam sacram atque ecclesiasticam, qua iuuenis magnopere delectabar , lustrarem , siue in unu uersam rei publicae atque ecclesiae recte gubernandae rationem . ad quam stuatum omne atque industriam meam illo tempore confere-ham , inquirerem, siue denique diuinae veritatis , quam a maioribus quasi per manus traditam accepimus, .praesidia, quorum sane neminem oportet esse incuriosum, cui beata illa aeternitas curae est, indagarem: ubique regnare vidi Sechendomum, ut in illo Germaniae nostrae et Eusebium aliquem, et Solonem, et Athenagoram vel Lactantium quemdam reluixiste existimarem. Quid dicam de illustri hoc bonae mentis domicilio, in qua iam docendi munere iussu atque auspiciis regis p

tentissimi sensor i Sane Ruum huc primum me conlarrem ἐν tam re cens erat eximiorum illustrissimi illius viri meritorum in academiam nostram memoria. ut nullus esset virorum doctissimorum, qui tum eamdem Spartam mecum ornabant, quin Sechendoctum primum acad

miae cancellarium , eiusque bene de illa merendi stoclium quotidianis sermonibus celebraret, eumque laudibus incorruptissimis in caelum se ret , eius denique incredibile desiderium multis post annis omni occasione ostenderet. Qua re quanta de nouo iniecta mihi sit Seche dormani nominis veneratio , facile intelligent, qui merinorunt, quamuis ab illa virtutis ακμὴ remotissimum , maximi tamen semper facere ingenia illustria, in quibus natura , essicere quid possit , videtur experta. Accedit, quod postea, eodem tempore , quo Franco furti iuxta Viadrum docendi munere fungebar , ab augustissimo imperatore ad palatium regium legatus mitteretur vir sagi togaeque artibus excelle tissimus , P ridericus Henricus, S. R. I. Comer de Sechendous, isque me. quamuis de facie ignotum, sua gratia non indignum existimaret, nec quidquam omitteret eorum , quae tunc ad dignitatem meam tuenclam pertinere videbantur. Cuius quidem insignis voluntatis am

umenta producere possem non leuia, nisi verendum mihi essiet , nee iis obiter dicendo , de tanti viri laudibus aliquid detrivisse potius.

quam eas pro dignitate exornasse videar. Haec vero sunt , vir ill Hrissme, quae me , alioquin verecundissimum . impulerunt, ut nomen

Sechendorssii. id est, tuum, ipsi libelli mei atrio praescriberem. Ne Τ a M.

585쪽

mo enim est eorum, qui virtutem tuam inspexeruist propius, quin admirabilem prudentiam tuam, ac in rebus gerendis promtitudinem , et, quae genti vestrae fere propria est , humanitatem , perpetuumque --nas litteras iuuandi studium mirifice laudet ae adnuretur. Nemo , qui non praeclaras ingenii dotes . quas boni omnes in Vito Ludovico et Frederico Henrico venerantur, in te quoque enitescere fateatur. Nemo denique, qui, dum Sectendormos Germaniae nostrae, tamquam in eius decus atque ornamentum natos, gratulatur, tui quoque nota honorificam faciat mentionem, qui et potentissimi regis nostri , et celsissimi principis tui, animos ita tibi sola virtute et uti devinxisti, ut uterque te in oculis ferat, hic etiam splendidissimis muneribus te exornarit , dignumque existimarit, quem summae rerum in palatio ac pro uinetis suis praeficeret. Quod sane tantorum principum testimonium omnibus etiam ornatissimis aliorum laudibus ac praeconiis longe ei se anteponendum, nemo non intelligit. Quae quum ita sint, non sine Verecundia quadam, et alacri tamen animo, hoc dedicandi officio defungor, quo et pietati meae, qua Sechendormanum nomen a puero colui, satis facto , et tibi eam venerationem testatam facio, qua te iam pridem, absens licet et ignotus , sum prosequutus. Est cnim ita natura comparatum, ut adrectus migret in calamum, nec impetrare a nobis possumus, ut non in eorum laudes excurrat stilus, quorum vi tutem animus, pro eo , ac decet veneratur. Equidem , quod ad me attinet , neminem me imbecillitatis suae sibi magis conscium esse arbitror , neque de scriptis meis magnopere laboro , quae nec rerum ube tate, nec verborum elegantia cum aliorum eiusdem generis operibus vlla ex parte comparanda esse, facile intelligo. Attamen vel hunc libellum meum ideo vellem apud posteros exstare, ut simul sempiternum exstet venerationis erga te meae monimentum. Id vero non tui caussa opto, quem una cum gente tua immortalem facile praest hit virtus, sed mei caussa, cuius vel maxime interest , posteros non ignorare , quanti mihi fuerit Sechendorisius , quantumque gestiuerim in eorum esse numero, qui eius merita ac virtutem pro eo, ac de cet , venerantur. Ceterum iam nihil superest, quam ut ex vetere sormula hune libellum tibi dem, dicem , dedicem , teque vehementer etiam atque etiam rogem, ut eum ea seonte eaque humanitate recupias, qua soles recipere omnes, in quibus est aliqua bonae mentis , animique a litteris elegantioribus non alieni significatio. Equidem ut an euoluendo illo asquot bonas horas perdas, nec a te petere sustineo,

586쪽

VIII. EPISTOLAE DEDICATORIAE. io

neque id me sperare patitur negotiorum , quibus quotidie distringeris,

moles; At crediderim tamen , te in libello tenui quaedam non omnino iniucunda reperturum. Versatur enim ille in veterum Germanorum moribus ac institutis , pro quibus et maiores tui iam inde ab antiquissimis temporibus,' tamquam pro aris et focis, contenderunt. Ani maduerteres , In eo ex ipsis antiquitatis Germanicae parietinis erui iura patria, quibus tam diu res Germanorum stetit, eorumque Vestigia, quae in ipsis Germanorum foris et hodie deprehendimus, non sine adparatu indagari. Denique non pauca vel non animaduersa ab aliis, vel perperam explicata, hic in luce meridiana posita esse obseruares, indeque colligeres mecum , non solo iuris Romani ambitu circumscribi ciuilem illam sapientiam , quam iuris prudentiam vocamus, sed eos demum facere Operae pretium , qui ius istud peregrinum in subsidium tantum a Germanis receptum esse cogitant, ac proinde cum illo et ius Germanicum ita coniungunt , ut pares sint in utriusque facultate. Enimuero quamuis, ut in rem praesentem venias, sperare nequeam et non dubito tamen, quin:aequo animo libello locum daturus in bi.-bliotheca tua, eiusque auctorem gratia tua haud indignum sis iud lea turus. Ego, quantum in me est , essicere conabor, ne me illa VP iquam indignum praestem , Deumque optimum maximum precabor , ut te

splendidissimamque gentem tuam , Omni felicitatis gener heet, et rebus humanis , utriusque rei publicae bono . diutissime. interesse' iu beat. Vale. vir illustrissime atque excellentissime, et 'auctori, tibi deuotissimo, faue. Halae Magdeburg. prid. Non. Sexti . CIOIOccxxxVI.

587쪽

xso VIII. EPISTOLAE DEDICATORIAE.

. . . . . . .

FRID E RICO, '

RELIQUARUMQUE PROVINCIARUM HEREDI,

SI in summo illo natalium splendore , eminentissimaque, quam Deo optimo maximo debes, foriuna , eo esses animo, ut te tibi solinatum esse existimares et erubescerem omnino, libellum tibi oblaturus. meque ipse temeritatis accusarem , qui purpuram tuam , non spIendidiore aliquo , sed litterario , munere venerari sustineam. At quum et adeuratissimae institutioni, et incomparabili potentissimi patris exemplo, et ipsius ingenii tui bonitati , id seras acceptum , ut iam in tenerrima hac aetate , in quantam spem adolescas, et quid a celsitudine tua non modo tot regna, sed et uniuersas Christianus orbis, exspectet, idem-tidem cogites: non vereor , ne tibi taedio futurus sit liber, qui, quid recta ratio , id est , eius auctor, Deus , cum ab aliis hominibus, tum maxime a bono principe, exigat, perspicue ostendit. Sunt hae illae leges , quibus religiose seruatis , maiores tui, rebus maximis pace belloque feliciter gestis, immortalem sibi gloriam pepererunt : illae regulae , ad quarum normam potentissimus pater tuus se totum componit et illud denique rus , cui et reges omnes, et potentissimi popuIi , quoties de bello , pace, foederibus disceptant, unice reguntur. Quaenam

588쪽

VIII. EPISTOLAE DEDICATORIAE. ist

vero digniora sint herede tot regnorum rudimenta, quam hoc iure imbui , eaque inde discere , quae , si quando augustum maiorum solium conscenderat , in usu sit habiturus t Patere itaque, celsissime prii ceps , ut splendidissimum nomen tuum in fronte libelli , qui de sempiterna illa ae immutabili iustitia agit, fulgeat, simulque exuet hoc deuotissimi gratissimique animi, quo potentissimo patri tuo me aeternum deuinctum fateor, monimentum. Ceterum a summo, quod omnia moderatur , Numine castis quotidie precibus contendam , ut regi . patriis que et auitis regnis et prouinciis, te seruet incolumem , teque ita adolestere iubeat, 'ut vere sis generis fumani delicium, et quemadmodum tu adhuc Pietatis , virtutis , iustitiaeque regulas ex potentissimi patris uniuersia vita petis ; ita posteri easdem aliquando ex tuis actionibus , tamquam persectissimo quodam exemplo , petant i Halae Magdeticet. idib. Ombr. CIIIoccxxx via.

IUNIORIS STIRPIS COΜΙΤΙΕT DOMINO RVTHENO, DOMINO CL A VIAE. GRAIT ZIAE, CRANICHFELDAE, SCHLEI ZAE, ET LOBENS TE INII, POTENTISS. DANIAE ET NORVAGIAE REGIS CUBICULARIO, COMITI AC DOMINO CL E M ENTI S SIMO.

Non credo, illustrissime S. R. I. eomes , te , qua es magnanimita

te , vel adspernaturum esse hunc libellum , vel hoc obseruantiae gratique animi monimentum indignum persona tua existimaturum. Alia enim . t edit. secund. Histor. I

589쪽

t D VIIII. EPISTOLAE DEDICATORIAE.

enim est indoles illustrissimae gentis tuae, quae iam a multis saeculis uniuersae Germaniae eximia pietatis , virtutis , prudentiaeque exempla praebuit, quam ut in , illo sanguine cretus, possis quidquam, quod ad

Ornandas litteras pertinere videatur , a te alienum putare. Alia, multoque maior clementia tua , quam ut me de litteris aliquando bene

mereri cupientem , illius participem esse nolis. Plures iam circumacti sunt anni, ex quo tibi una cum illustris limo fratre, et illustrii simo Linariae comite Halae studiis operam nauante, plenoque gradu ad praeclaram, qua iam emines, doctrinam, rerumque ciuilium intelligentiam enitenti, ego tum hospes innotescere , tuisque humanissimis sevi colloquiis coepi. Quamuis vero ab eo tempore te , et grauioribus magni regis negotiis admotum , et ipsi Germaniae nostrae ereptum iam pridem mei memoriam deposuisse crediderim : aliud tamen et litteris ad me humanissime scriptis, dum libello celsissimo Danicae iuuentutis principi consecrath viam ad palatium regium munire non dubitasti, re ipsa

testatus es, illumque clementissime exceptum esse, nunciasti. Quant pere litterae istae tuae me , nescio quid metuentem, recrearint, quantamque ex ista humanitate tua voluptatem ceperim, hic ipse libellus, qui iam multo , quam antea, auctior nitidiorque praelo exit, pro me

testimonium perhibeto. Eum enim tibi , comes S. R. I. illustrissime, tuoque nomini ex veteri formula do , dico, dedico , ut si qua his si terulis perpetuitas sperari Possit, perpetuum aliquod exstet venerationis

meae, gratique animi monimentum. Suscipe itaque explicata fronte litterarium hoc munusculum , quumque aliud a mei ordinis hominibus proficisci nequeat, persuade tibi, quaeso, tibi me simul me ipsum t tum consecrare, nullum abire passurum diem , quin vota cum pro te, tum pro uruuersa sente tua illustrissima, concipiat, quam ut Deus optumus maximus ad illum usque decretorium diem , qui hoc hauriet aeuum , saluam florentissimamque Germaniae nostrae seruare velit , s grantissimis precibus , quoad vivam, exoptabo. Vale, comes S. R. Lillustrissime , et res tuas feliciter gere. Haiae moebint. φss idib. Mart. anni Dion uui CIDIPCCxxxx.

INDEX

590쪽

RERUM ET VERBORUM

Quae

continentur.

Numeras III. tertiam, III

obtrectator, III. II 8. 229. Adoptionis θmbola in numis δε- scripta , Iii. 4I seq. Adorari dicuntur reges , III. Ia'. suid adoratio iuxta Gratium , ibid. et alios, II Adulatio a viarum potis, III. Iqq. Adulterum occidendi potestas antι-qua . III. s.

seqq. Me commendatur , 88. Antiquitatis cognitio in heris inte prete necessaria, III. 362. Antiquitates Romanae cui dicatae. Ili I. Iac. I 28. I i 8. Antonius Borbonius rex Naua rae , II l. 296.

SEARCH

MENU NAVIGATION