장음표시 사용
551쪽
iurisdictionem suam non modo collegis a , verum etiam privatis bὶ mandare potuisse t An vero ulli mortalium in mentem veniat . magistratibus de honoribus suis pacisci, vel transferre illos pcituisIe t Privatus sane manebat ille praetoris mandatarius . tantumque abest, ut ideo praetor famis sit , ut , si vel maxime antea esset praetor, qui alienam iurisdictionem exsequebatur, non tamen pro suo imperio ageret . sed pro eo, cuius mandatu ius dicebat e . Idem de tutela obseruandum. De illa pacisci nemo poterat, eius vero gestionem vel administrationem ei licebat alii, siue contutori, siue extraneo mandare, sed ita, ut hic
ideo non fieret tutor , sed omnia nomine eius , cuius mandatu gerebat . gereret. Vnde nec mandatarius , qui tutor non erat, sed mandans tutelae actione erat conueniencius , ceu Omnes , quas pro sua sententia viri docti adducunt, leges perspicue
probant. a J L. I. D. de ossis. eius , cui man b J L. vh. f. I. D. eod. Di. es iurisdia . s e J Dict. L. s. D. eod.
f. XXV. Sed tametsi fingerem , fas fuisse tutoribus de ipsa iam sus
cepta tutela pacisci, inde tamen non consequeretur, Ut quemquam ex his omnibus tutorem pactilium dici posse fateamuria Prima , quam adduxi, lex diserte ponit , plures a testatore datos esse tutores, et non electum ex iis unum, qui gereret. Fuere ergo omnes illi tutores testamentarii, et ne ii quidem , cui reliqui tutelam, puta eius administrationem , decreuerunt , id munus ob pactum cum contutoribus primum consequebantur , sed administrationem tantum. De contutore enim , non de extraneo . loqui ΙCtum , ex reliquis testimoniis satis adparet. In altera lege extraneo mandatur gestio, sed tantum abest, ut is tutor fiat pactilius, ut ne tutor quidem sit, sed tutoris procurator , quia Use non tamquam tutor gessisse videtur, qui per alium gessit. Id quod et de tertio loco dicendum , nec non de quarto, vhi diserte negatur, cum tutorem fieri , cui gestio mandatur , sed eum eessisse credi tutelam adseueratur, qui alii gerendum mandauit. vlpianus in quarto textu aperte loquitur de tutoribus , quos pater testamento dederat. Monet enim , si is non adiecerit, Ut unus gerat, tunc vel voluntate contutorum , Vel prae-- tore
552쪽
tore ita decernente, uni gestum committi. Num vero, qui iam ex testamento tutor est , ideo pactilius sit, si illi festus committitur ' Postrema constitutio , Wsos tutores res adminiserationis disse se , refert. Tutores ergo fuerunt, antequam res illa, administrationis , interueniente pacto , diuiderent. Qui iam antea tutores fuerunt, tales non demum fiunt per Pactum e ac proin-no non sunt tutores pactitii.
Et haec sunt, quae de tutela pactitia disserenda putaui: quae ex humaniore iuris prudentia , ipsisque Veterum scriptorum monimentis passim illustrare lictasset, nisi argumentorum et syllogismorum argutiae, quibus mihi noua iuris prudentia obtrudiatur . logicam exigere visae essent analysin. Ne ergo mirare syllogismos passim inspersos, quibus ornamentis alias in hoc scribendi genere doctores uti vix solent. Iuvenalis a olim eo se saeculo natum esse credebat , quo difficile esset D ram non
scribere : alioque loco b lepide canit:
Si natura negat, faeit indignatio versum. Qualemcumque potes, quales ego, vel Clauimus. Sed mihi certe , eo saeculo nato , quo omnia demonstrationibus, syllogismis , ac soritibus perstrepunt, dissicile etiam fuit . non scribere syllogismos. Quos Vero natura, ingenium , pristinaque scribendi ratio mihi negant , facit indignatio syllogismos sQualescumque potest, quales ego, vel Duarenus.
553쪽
Vamuis ita comparatum sit hominum fere omnium ingenium se ut magnopere delectentur prodigiis , eaque quotidie et ubique veIuti aucupentur e tanta tamen plurimorum oculis caligo offusa est, ut ea , quae maxime stupenda, et prodigiis simillima sunt , vel non videant, vel indigna attentione sua arbitrentur. Nimirum , si quid in hac rerum natura contingit , quod a pluribus annis a nemine obse uatum est , si minax in caelo fulget cometa , si noua quaedam stella aliquamdiu resplendet, si plures vel soles vel lunae pallida luce mortalium oculos fallunt: id vero tamquam mirabile ac prodigiosum omnium aduertit atque adficit animos , quin et futuri sollicitos homunes ad varias promendas diuinationes excitat, ut alii canant bella, horrida bella . alii miserandam luem hominibus, animalibus, arboribus, fatisque minentur, alii ipsum decretorium illum diem adesse deierent. quo interibit hoc uniuersum , totaque discors
mehina diuus turbabis foedera mundi a .
At ea omnia, quae quotidie oculis obuersantur , quamlum uis mirabilia , vel ipsa frequentia euilescunt, et vix digna paullo adcuratiore contamplatione existimantur. Nescio, sa J Lucax. Pharsia. Lib.Lυ. 7'. seq
554쪽
poGRAPHICA ADMIRANDUM EST. III
Nescio, an illa ingenii humani labes luculentiore exemplo demonstrari a quoquam pollit, quam arte sita incomparabili , cuius origines ac felicissimos progressus nodierno die recolimus, et festo ritu publice celebramus. Quotus quisque enim est, qui in illa chalcographica arte contemplanda admirandaque haereat ρ Quotus quisque in ea subi admirandum quid ac prodigiosum deprehendere v1detur ' Quotus quisque ad praestigiatorum acetabula non multo magis , quam ad typothetarum celeritatem . obstupescit ' Et tamen , ii recte ponamus calculum, nulla umquam ars reperta est a mortalibus, quae et admiratione, dc prodigii nomine dignior videatur, ungraphica, in qua, si usquam alias, το Θεῖον istud , quod in artibus quaeritur , tamquam ita extersiismo quodam speculo relucet. Qui Sibγllae foliis aliquid tribuunt, id praecipue mirantur . fatidicam istam mulierem huius artis inuentionem, imminentemque ab illa antichristo ruinam, tamquam vatem cecinisse. Eo enim pertinere putant versum
Miserum inde tempus , quia linum perdet eum equem viri quidam doctissimi de charta, ex lino minutatim contuso consecta, in qua libri excudi solent, interpretantur , et praedici existimant, is his demum armis lineis, id est, libris impressis confossumis periturum esse antichristum , nullo antea tormentorum genere ex-- pugnabilem U . Enimuero , ut iam de oraculorum istorum fide nihil dicamus : quid est, quaeso, quod nos versum illum de arte typ graphica potius, quam simplici arte scriptoria accipere cogat Vt ergo non immoremur huic vaticinio , alia sunt in ea arte , quae non mi reris tantum , sed et stupeas. Deus O. M. ita hominem condidit , ut eum non modo facultate illa inaestimabili, quam rationem adpellamus , sed et sensibus, quibus
ea , quae eXtra eum contingunt , percipiat, exornarit. Harum porro
sentiendi facultatum fines ita regere plaeuit sapientissimo Numini, ut nulla harum alterius vicem obiret , nulla alterius officio fungatur , sed suo quaeque decore contenta , se ab alterius lanctione religiose
555쪽
i 18 VII. DE EO , QUOD IN ARTE
abstineat. Sic omnia extra se posita videt Oculus, deque eorum qua litate , situ, figura, colore adcurat illime iudicat : at nihil ille audit, nihil olfacit, nullius rei gustu, duritie, mollitieue adscitur, quemadmodum nec auribus videmus . nec tactu olfacimus vel audimus, nee nares aurium oculorumque ministerio umquam funguntur. Quamobrem si hominem produceret natura , ita a Deo estormatum , Vt . oculis
licet orbus, omnia tamen visibilia auditu, alioue sensu callide discerneret, quales aliquando exstitisse , magni auctores memoriae prodiderunt ca) : quis non istum stuperet , totamque illam naturae sollertiam, qua oculorum iacturam tam mirifice pensavit, prodigiis accensendam esse fateretur ρ Et id tamen quotidie contingere, sine omni stupore atque admiratione animaduertimus. Quotiescumque enim suis animi sui lententiam litteris in charta exprimit , quoties vel epiuOla absenti quid signifieat, vel libro scripto disciplinam interpretatur. vel aliquid , quod scire posterorum interest , in acta monimentave publica refert: toties ea re essicit, quod omni prodigio videtur mirabilius, ut, quod auribus percipiendum erat, id oculis vel nostris, vel alienis cernamus : quin et posteri velut coram positas hominum iam pridem
mortuorum non modo verba, verum etiam cogitationes contemplentur. Quis vero id neget prodigio simile esse , videndo percipere alterius sermonem, contemplarique cogitationes , etiam defuncto cogitante superstites ρ Id sane tam mirabile ae stupendum visum est viris doctissimis, ut scribendi artem non aliunde, quam ab ipso Deo immortali profici sci potui Ise crederent. Vt enim iam non dicam de veteribus. qui litterarum ori sinem ad Hermetem Uit μόγwον b J , id est, ut Iustinus Martyr seJ interpretatur, ad Deum ter maximum reserunt , n minem ignorare credo, filisse nostra memoria virum magna doctrinae
laude insignem , qui ipsum Deum primum scripturae specimen in tabulis legum decalogi edidiste , hominesque adeo scribendi artem docuisse, existimarit. In quam profecto sententiam ille eo potissimum argumento adductus est, quod maius atque admirabilius illi videretur hoc inuentum, quam ut ab humano ingenio proficisci potuerit. Si itaque tantum prodistii inest ipsi seribendi arti, ut in ea Θειόν τι manifesto sibi deprehendere videantur viri doctissimi r quid dicamus de diuina illa arte, quae artem illam incomparabilem aci mmmam ,
556쪽
quae sperari potuit, persectionem perduxit Z Scribitur hic, sed sine e lamo : seribitur non uni aut alteri, sed omnibus : quumque alias scribendo magno ac aerumnoso labore non nisi unum exemplar perficiamus : typotheta una eademque Opera, ac intra multo minus temporis spatium , aliquot eorum millia , nulla litura , nulla litterarum diuertitate deformia, nec, c quod in plerisque scripturis contingit ), lectu difficilia , sed elegantissima , perspicua , sibique per omnia similia,
absoluit. Praeterea quum raro quis recte atque adcurate scribat, quod non intelligit: talia quotidie scribunt typothetae, Latina, Graeca, Hebraica, Syriaca, Arabica, Indica, quin et mathematicorum subtilissimos libellos ita quotidie exprimunt, ut ea omnia ab hominibus omnium linguarum artiumque callentissimis , magno adhibito iudicio . scripta excusaque esse crederes. Denique in scribendo si quando aberrauit manu ου . aut aliquid superfluum , omissum , traiectumue esse adparet : non aliter procedit emendatio, quam ut lituram inducas aliis, alia scalpello eradas, alia vel lineis superscribas , vel adiicias margini. Quae omnia et deformiorem reddunt scripturam, et lectu tanto dissiciliorem, quanto magis oculis modo huc, modo illuc, diu agandum est ad verba disie ita, tamquam dispersa Hippolyti membra colligenda. .Horum nihil in libellis, qur praelo exeunt, euenit, dum typothetis fortuna adiungat hominem doctum ac diligentem , qui emendandi operam suscipiat. Hic enim si recte fungatur officio, omnes naeuos facile tollent artifices, et ita tollent superflua, ita omissa supplebunt, ita denique traiecta suo ordini integritatique restituent, ut nullum pristini emroris exilet vestigium. Iam eat quis , perfricet frontem, et haec Omnia digna admiratione, digna prodigii nomine esse, neget. Sane siquis ante aliquot saecula praedixisset, excogitatum iri artem , qua freti pauci homines ea, quae vix mille homines plurimis annis calamo exscriberent, intra toti)em menses decies millies, et multo quidem nitidius atque emendatius , sine calamo sint descripturi: non minus profecto incredibile id visum esset hominibus. quam si quis in fatis esse dixisset, ut aliquando plures uno sole vices temporum regerent , Vel ut maria sine nauibus transivit terentur. Postquam vero id re ipsa euenisse
animaduertimus , id non adeo prodigiosum videtur plerisque, nec qui Gruam fere est , qui in diuino isto inuento magnum quid aut admirabilebi deprehendere videatur. At si nihil omnino esset aliud, quod, artem hanc admirabilem ficyaene stupendam esse , demonilrct, ves admirabiles illi atque uberrimi
557쪽
fructus , quos inde cepit ecclesia ac res publica litteraria , id abunde demonstrarent. De utilitate, quam Geloiae typographia attulit , iam alios tam copiose ae erudite huius diei festi occasione disserentes audiuimus, ut ocium nobis factura videamus. Nec de tuerunt, qui de rei publicae litterariae incrementis , quae arti typographicae debet , tanta cura dixerunt scripseruntque , ut si quid addere coner, videri pollem Iliada post Homerum scripturus. Quare pauca tantum , quae calamum sua sponte subeunt, ne plane ἀσυμβολοι discedam, addere iuvabit. Primo mirata est antiquitas splenὸidissimas veterum quorumdam regum bibliothecas, quas ciuium bono immensis, ac plane regiis impensis instruxisse dicuntur. Et fuere sane in his diffusis limae Ptolemaei Philadelphi Alexandrina, Attali Pergamena , et imperatorum B dantina. Prima enim, si Iosepho a) credimus, ducenta; si Senecae b , quadringenta ; sin Gellio se , septingenta voluminum millia pluteis suis complexa est. Alteram ad ducenta librorum millia excreuisse , tradit Plutarchus M. In tertia centum et viginti millia Cedrenus se numerauit , sed σπλ. βιβλία, libros singulares , uti ait Plutarchus, i 4 est , ut singuli libelli , etiam minimi, quorum plures hodie uno volumine comprehendimus, .in censum venirent. Solebant enim veteres singulos unius operis libros singularibus membranis vel chartis inseri re , easque ita conglutinare , ut Unum volumen ligno circumuolutum constituerent. De vetere librorum sacrorum diuisione ex instituto enit Richardus Simon f , ipsique , qui supersunt, veteris testamenti codices manu scripti satis ostendunt, Iudaeos raro, vel numquam uniuersum sacrorum librorum compus uno volumine comprehendisse. Id vero et in aliis auctoribus grandioribus factum, quorum vel singuli libri, vel breuiorum librorum tetrades, enneades, vel decades seorsim scribebantur, ceu exemplis operum Platonis ,
Plotini, Livii, aliorumque potest demonstrari. Iis vero positis , facile decima pars immenso illi librorum numero decedet, vi in Alexandrina libri circiter septuagies mille, in Perramena vicies mille , in Ddantina duodecies mille fuerint. Quae quidem multitudo tam mediocris est, ut primam hodie haud paucas bibliothecas publicas , posteriores et priuatas quasdam non modo attingere , sed et lii perare videamus. Quod ergo olim vix potentissimi reges immensis sumtibus adsequebantur, id hodie
a Antiquia. Iudaie. Lib. XII. cap. 1. b) De tranquiliis. anim. cap. s.
558쪽
TYPO GR AP HIC A ADMIRANDUM EST. rat
et mediocris fortunae principes et res publieae, immo et priuati paullo opulentiores, facile ansequuntur solo typographiae beneficio, quae adcosngulorum librorum numerum amplificauit ut et maxima opera , quae olim aliquot aureorum millibus ventistitit, hodie tolerabili pretio vel in tabernis librariis prostent, vel auctionis lege possint comparari. Si il queosymanduas, rex Aegypti, bibliothecae a se institutae recte prae scriput: rTXHΣ TPEION, medira animi officina a) : quam admiraridam itu pendamque dicemus artem typographicam , cui tot fere Quot eruditorum musea numeriantur , debemus 'Alterum, quod hic non duximus praetereundum, est praestantissi
morum operum aeternitas , ex eo demum tempore . quo ars 3lla vi
guit , arcessenda. Quot eminentissimorum ingeniorum montimenta olilia Vel tota, vel maximam partem interciderint, nemo, nisi rea litterariae niuersae plane ignarus, ignorat. Quanto pretio hodie redimerem ab tot opera vererun ecisure docilarum, quorum Hieronymus seruauit memia riam , tot Volumina veterum Iciorma, ex quibus Pandectas decerpsit 1 ri bonianus , tot denique philosophorum diatribas, quas Diogenes Laeritus recensuit Z Quantum thesaurum nobis accessi ne diceremus , t cubi int gra reperirentur Polubii, Diodori Sieuli. Dionysii Halicarnassenns, Di
nis Cassii, Nicolai Damaseeni, Sallustii item , Ciceronis , Livii, & Cor
nelii Taciti opera, quibus ob praestantiam aeternitas vel maxime dcbebatur Z At ea spes iam pridem euanuit. Quum enim nec sufficeret tot monachorum industria omnibus veterum voluminibus describendis, nec eo pollerent iudicii acumine, vi optima quaevis ac praestantissima selige rent: seri profecto non potuit . quin saepe in rebus minimi momenti, quin aliquando in nugis et quisquiliis occupati, meliora negligererit ,
Eaque vel muribus et tineis escam relinquerent, vel relegarent ad pisper et tus . atque adeo illa misere perire Uterentur. Perierunt ergo Optima quaevis, atque ita perierunt, ut vix tractae quaedalii tabulae com mune istud naufragium euaserint, quin vi quaedam eorum exst: tisse hodie ignoraremus , nisi eorum memoriam veteres nobisi seruus lent. I .Imiatale orbi litterario diluuium in pbsterunt vix metuendum videtur, posta quam incomparabilem illam artem postremis saeculis concessit Deus. Est enim illa veluti altera iris , gratiae signum . quod posteris denunciM, Deum orbem litterarium non iterum perditurum. Quidquid tracolarum, lectuque dignum est, in tam inulta exemplaria a Vpograpitis disi inditur, ut nullum illi facile periculum tuteritus immineat. Et .si sorte tale 'Hemeerii Opuce. DIL 1 III. Q opus
559쪽
isa VII. DE EO QUOD IN ARTE TYPOGRAPH. ne
opus semel iterumque exosum in tabernis librariis dispareat: non do sunt, qui nouas, easque multo nitidiores curent editiones, illudque o bi litterario restituant. Si quid typis impressum plane evanescit , illud fere eius generis est , ut nullius pretii habeatur, & magis intorsit rei publicae litterariae , illud vel numquam exstat isse, vel interiisse pro pediem. Quod itaque nec aes, nec marmora , nec caelo minantes columnae ac colossi praestare potuerunt : id typothetae praestant ingeni xum monimentis, puta aeternitatem. Qui quid bene ac erudite scripsit, nactusque est diligentem, qui illud typis exscribat, typographum , is demum multo certiore spe, quam olim Horatius c a sibi operique suo promittit immortalitatem, et iure quodam suo canit: Exegi mouiments m aere perennius, Regalliιe stu nomidum altius rQuod non imoer edax , non aquilo impotens risit diruere , aut inuumerabilis Annorum series , et fuga te orum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabis Libitinam ; usque ego risera Crescam laude recens. Sed non licet iam indulgere calamo, neque tantum mihi iam ocii est, Vt omnia, quae de diuinae artis praefantia , isque, quae in ilia a miranda sunt, in chartam coniicere pollim. Quare portum respicio . virisque ornatissimis , qui apud nos hanc artem cum laude faciunt , ipsique arti tertium hunc annum saecularem laetus laetitiis omnihus gratulor. Faxit summum Numen, ut perpetuo floreant eorum osticinae , t et typorum nitor, emendationisque cura noua quotidie tantaque capiat incrementa, ut exacto quarto saeculo , nepotes pronepotesque nostri aliquando Belgicam ac Gallicanam elegantiam in Germanorum , et Halensium in primis, typograelitis mirentur. Seruet Deus ecclesiam , seruet litteras , iisque sempiternum in urbe nostra domicilium constituat. Seruet bibliopolia et typographias , praecipuum illud Iitterarum praesidium t Faveat porro muneribus luis , totque , quibus nos cumulauit, bonis addat perpetuitatem l
560쪽
VIRO MAGNIFICO, ILLUSTRI, ATQUE EXCELLENTISSIMO
ut oculos tuos , sine rubore, ferat libellus , quem iam pridem auctitorum meorum aestinaueram usibus, et extemporali paene opera in chartam conieceram e fretus tamen humanitate tua, atque inere-