Ulrici Huberi ... Opera minora et rariora, juris publici et privati. Edidit suisque animadversionibus illustravit Abrahamus Wieling ... Tomus primus secundus

발행: 1746년

분량: 540페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DEDICATIO.

affectandi. Optabam ad Jubilari celebritatem aliquid ust conserre liceret, cumque nihil quam hoc studiosae juventutis adjuvandae specimen ad manus esset, eo quasi Xe

niolo defungi posie cupiebam. Sed isti quidem Festo

sine hac oblatione, sua constitit integritas & magnificentia. Cujus praecipua & excellentissima pars fuit, Principis & Procerum ille venerabilis, nec minus profecto blandus & amabilis adspectus. Illustrissimum Herem &si1prema Patriae juxta ac Academiae Collegia non per Legatos , sed ipsis Corporibus sitis literariae pompae non

modo interesse verum etiam praeesse videre, Me reserat, qua nulla notabilius argumentum ejus, quod in futurum pro literis studiorum sperare fas sit, praebere po-eerat nisi jam res ipsa certius & evidentius aliud exhiberet; C RAΜ videlicet Patrum Patriae & Academiae in augendis ornandisque Musarum sacris , etiam ultra Vicinorum exempla, claris Antistitibus & divinarum humanarumque rerum egregie intelligentibus. Adeo, ut quod praecipuum Jubraei munus euo debet, collapsa restituere, corrupta resormare, & ad proximae antiquitatis formam redigere, Docentium quidem respectu in Academia sepervacuum, aut minus saltem necessarium esse videatur. Sed esst alia Reipubl. nostrae pars literariae, ad vestram quoque Viri

Nobilissimi Cu Μ pertinens; parvus ille populus,

12쪽

DEDICATIO.

seges Ecclesiae atque Reipublicae, in scholis inserioribus, Patriae non ut decet habitus atque eductus ad spem, in quam natus & altus est. Nihil attinet dicere, quod Vobis, omnium optime constat Ampliis mi Imri, hanc esse praecipuam imminutae studiorum gloriae causim, quae festinationi crudisque juncta parentum Votis, juVentutem non nisi plebejae eruditionis capacem, & doctrinam sacrae civilisque disciplinae repentem humi, nec Autoribus suis noscendam exhibet. Causis tanti mali harum rerum gnari atque periti, quales in ipsis Scholis non desunt, haud minus in praeceptis quam in Praeceptoribus esse sitas

animadvertunt. Inculcantur tenellis aetatulis Scripta veterum aeUique recentioris, gravissimarum plena

rerum, & res aequantia dictis; e quibus nec ullus ad eos fructus, tempore non suo redundat, & quos deinde, quia pueros se Vexatos potius quam instit tos in illis esse meminerunt, odisie vel fauidire selent. Qui norunt iniri poste rationem, qua in scholis ante

quintum vel sextum decimum adolescentiae annum, notabilis trium linguarum prosa Vors-- , nec non historiae sacrae atque profanae scientia, praeter elementa

quaedam philosepniae, percipi ac in animis convalest re possit, hi non desperant, aliquando futurum, Viri spectatissimi, ut consilia pro tanto bono consequendo

' et a

13쪽

DEDICATIO.

h vobis ineantur, capiantur, valideque, ubi res jubeat, promOVeantur. Verum enim vero sive haec spesiti vestro, Domini, erga literas amore, Procerumque generositate sundata, sive pium & irritum mei studii votum esse videatur, ego ita existimabam, Ju hilaei novis simi significationem recordationemque non modo ad Academiam, sed etiam ad primae aetatis institutionem, Scholasque humiliores este reserendam. Quod, utcumque de successii existimabitis, vos equidem , Viri Nobilissimi, ut ab optimo prosectum animo, cui nulla quam discendi docendique major est voluptas , facile probabitis. Etiam spero praesentis libelli dedicationem, in quo me nihil sine laudis, quam bonae mentis studiique producendi juventam &dore inae quadam varietate Juris scientiam ornandi assectare, si quis atamanti non credat, res ipsa, ni fallor, abunde loquetur. Vobis denique, Nobilissimi

Viri, hoc obsequii reverentiaeque monumentum constituero, meaque studia commendata, Deumque rΟ-gatum volui, uti vos omnibus animi fortunaeque bonis augeat, auctosque, sicut eius, ita tueatur. Sic vovet,

Amplissimi Nobilissimique se Sri,

Vester omni obsequio θ' reverentia

14쪽

UI RICUS HUBER

AUDITORIBUS SUIS.

S. D. Abbbii hujus libri inscriptio , lectissimi Auditores,.

quam valide operam dare visus sum, nescio quod tamen ejus specimen in his paginis edere velle videor. Ego vero μ velim existimetis , non tam me Philosophum in hoc libro , quam studendi sive discendi magistrum agere vo-Iui 19 ; dum eam viam , qua me non improspere, ut es mea facultas , in veteribus legendis , artibusque percipiendis , pr gressum esse noram , O qvam me sepe σι ias studiosis adolescentibus privatim commendare memineram , hanc vobis aliquo im Agni exemplo publice praeirem. Date operam, fultis, ut quae super hae ratione laborandi vobiscum habeo communicanda, primo quidem; dein quare in philosophi1 Civili hujus methodispecimen maxime publicandum crediderim, benevole audiatis Cum Abrahamo de Grati Matheseos heic Professore non ita pridem doctissimo, a teneris, quod sunt , unguiculis, multum mihi amicitiae commercium, familiarisque consuetudo ct in scholis inferioribus supremisque sudiorum communicatio fuit, quod ad literas scilicet graecas ct latinas variamque is huma

niorem do Dinam attineret. Huic enim ille maximam vitae

Dis partem intentiore adiectu diligentiaque, eum in Mathesi esset, impenderat. Tradiderat sese in hujus pamns disciplinam Viro Clarisssimo Joachamo Borgessio, Eloquentiae ct rasoriiurum in Academia Groningarrai'rofessori dignis.' 3 simo

15쪽

si/no, eumque imitatus ad nos deinde Franeheram tractandi libros rationem sane quam notobilem atque fusipiciendam, aritulerat; cujus alios quoque se fatores au roresque laudabat,

inter alios i obiam Andreae, titerarum Graecarum in eademGroningensi Academia Professorem Clarissimum. Erant in

hae sententia Viri egregie cordati , scripta Veterum inaestimabili ct inex bausto esse referta 1ructu , quem qui non coιlegissset, eum pro vere docto haberi non posse ; duntaxat in artessua M-minem esse videri pe/fectum, nisi qui omnem ejus disciplinae, eui se dedidisset, vetustatem ita explorasset, ut ex his quae primi scientiae suae conditores tradidissent haud facile quicquam eum lateret. Intelligebant autem , non posse id Myequi sese , ne quicquam ipsos fugeret, nisi cuncta veterum scriptorum egregia , icta , sententias, phrasies, exempla, doctrinas in a curatos indices retulissent. Operae pretium est audire , heu Dei, quo pacto in illis Indicibus componoris diligent imi homines versati fuerint. Primo totum Auctorem, quem aggreserant , cum attentione Iumma legebant , notabilia quae vide bantur , ea lineis metiebantur, in iis autem verba Thematum

si e radicaba , quae sufe iam cujusque sententiae materiam arguerent , cra ius is pinguius disiinguebant , sepe quemadmodum res ferebat, unius dicti plures radices seu verba rapiatalia curio e denotantes. Broniam autem scripta Verreum sieris sacebant , ut nihil in eis praetereundum videretur , hine ita eveniebat , ut integros fere libros adnotarent, nec imperare sibi possent, ut quicquam pene relinquerent intactum. Delmis refertum lituris librum sua vel conducta manu describebant , singula videlicet excerpta , toties, quot in illis verba pinguioribus insignia lineis extabant. Unde flebat, ut absolutus index

ipso Autore suo longe major se spissior evaderet, ipsique inter Iese ct apud alios hoc posulatum tenerent, nullius valoris tuis

dicem

16쪽

Hoem et idni , qui non ipsis scriptore longior is copiositer esset.

Desci ipso in eum modum auctoque si .r o in chartis λιτογραογοις, id es, ab altera parte conscriptis, singula dicta sententia vesicindebant in totidem fragmenta tabellarum, quae secundum oris dinem literaεum initialium in tot saccos, vel loculos, quo unielementa siterarum secernebant. Iunc eadem fragmenta numero

in finita ordine laxicographico distos ita, chartis aliis illinebant , atque deinceps iterum, quia sic erant deformia nee satis tuto haerebant, describ nda locabant , ct compacta suis in bibliothe- eis seponebant, ut his quoties usus veniret, tanquam ad thesauros inexhaustos se reciperent , auroque gemmisque Veterum inde collectis sua scripta commentariosque locupletarent. Eo modo defuncti aliquo scriptore , ad alium renovato sudio feeonferebant , rasdemque occupationes denuo concatenabant , aliis quanto pluribus in excerptis suis componendis, usi laborum via cibus, quam qui vinum, plantando, putando , decerpendo, convehendo, exprimendo , convasando purgandoque; vel quilinum serendo , secando, putrefacienao , molliendo , pectendo,nendo, rotando, texendo lavandoque parant O conjiciunt. ser Gravius ita in animum induxerat suum, ita a Praeceptoribus auctoribusque suis erat persuasus , ubi omnes, saltem celebriores antiquitatis Auctores eo mono exhausisset atque digessisset, fore ut invidenda beatissimaque sudiorum conditione frueretur. Verum quis propositum hoc suum immenso labore neque modica constare videbat impen , id agebat, ut diligentiae sumptuumque Jocios inve iret , eaque de re pro necessitudine amicitiaque nostra sepe me interpellabat. Respondi, me conatus illos plusquam heroicos, invictamque animi constam tiam in immani taedio , quod in tot tantiisue facienssis indiciis bus inuse deberet , devorando ,Jummopere mirari; sed, ne dololaicerem . supere me ad conspectum nimis improbi laboris, in

17쪽

quo sustinendo, etsi nunquam otii plus aequo cupios fuissem,

attamen ipse mihi diJderem, nec adeo temere suscipiendum etiι- aeri , cui deinde, ne succumberem, metuendum foret. Ille vero sibi plurimum deberi exisιmare, quod tantι secreti initiorum me participem tacere τoluisset, nec satis mirariseposse . rictitabat amicis in aut em, me, non absurdi hominem ingenii , ut ipsi videbatur, nolle , cum lanie plueret , traditis inculcatis uti cochlearibus. Ego vero interdum id operae dabam , uti non tam verbis is rationibus , quam re ipsa mihi psique fidem facerem, posse rationem iniri , qua longe minori opera impendioque non mιnus is forte majus operae pretium conficeretur. Scriptores, quos ille totιes jubactos atque contritos in indices enormes congesserat, digent r legebam is ex iis meo more quaedam Excerpta, duplici potissimum modo, coia lenium ibam. Aut enim praecipua, quaeque meam ιn rem po-issimum facere judicarem describebam, inque certum ordinem vel juxta argumentorum capita vel secundum seriem literarum redacta , quandoque etiam , ita ut erant , in usus meos Iegregabam, vel juxta ipsos auctores collocata custodiebam ; nonnulla quoque in libros locorum cunctιs auctoribus communium redigebam. Alter excerpendi modus , in quo plus artis , addam ct utilitatis, inesse comperi, talis fuit. Si quem Audiorem, in succum sanguinemque . totum , quod unt, rediagere vellem, ex eo notatu digni a sic colligebam, ut omnia conjungerem unoque contextu atque sylo ita co ecterem, uin hii prope deesse videretur; Aτολε, tam , ipsis Auctorum verbis ubique cusoritis, neque de meo, nisi paucis simis alia quando particulis ad transitus versuum adjuvandos, adtem ratis. Si vultis , ut rem dicam , non erat haec alia quam bonos auctores contrahendi inque Compendium redigendi ratio;

quod es contemptui obnoxium ct quibusdam umibus speciosa

18쪽

praeserentibus exosum verbum . mihi tamen neutiquam paenι-

tendum is ineatissimae in tutionis plenum huc publice prae

me ferre non erubesco. Saepius accidit, ut ubi Gravius meus

scriptorem aliquem suo molesissimo sumptuosoque, O ego inter

alias occupationes meo brevi obvioque more absolvissemus, deinde super ejus operis argumento sermonibus inter nos contenderemus , ita evidenter animadverterem . per nimiam rerum dicto. rumque multitudinem, quae Viri diligentissimi adnotabant, per nimiam animi attentionem , quam ad imprimendas pinguiores lineas insignioribtis verbis adferebant, per multiplicem particularum excerptarum 'parationem secundum literas, sine ulla connexione rerum , fleri , ut totius argumenti umversaeque

consecutionis , in qud vis cujusque scripti consiseret , parum

meminissent. neque tanIum judicii , verum etiam memoriae confusio ex illis indicibus oriretur. Praeterquam quod reserat manifesa , vitae humanae spatia , quae tam immani corporis animique intentione contrahi minuique deberent c ut proh d Iors illis accirit 3 nequaquam fugientura componendis omnium Auctorum indicibus, quos illi parandos o congerendos, antequam in hoc mundo rivos stupendae eruditionis inde aeducerent , exsimabant. mae res autem inprimis in eorum ratione mihi displicebat , haec fuιt , quod dum toti erant in adnotandis eo scribendi que aliorum dictis, omne tempus occasionemque cogiagitandi se inveniendi res memorabiles amittebant, scripturasque suas infinitis allegationibus o recitationibus auctoritatum onerarent magis quam exornarent. Sed indices quid m ejus generis mittamus, in mia methodo, inprimis ilita contrahendi faciendique compendia videamus. ne haud multo minus inst-ctandum carpendumque reperiatur. Nam haec υ ποθεσις homianum , magnitudine doctrinaeque severitate supra vul rus excellentium celebratur, nihil esse vilius atque pernitiosus litera- . . Hum

19쪽

s. retiumque studus , quam instres tum redigendix pendia bonos libros eruditasque dis ipsinas. Emmvero de Compendiis Artium , quisus in privatis insitutionibus utiamur, copiose nuper, in Dialogo de ratione juris docendi atque discendi, disputavimus. uere ea species, quae in bonis Auctoribus contrahendis versatur, examinanda. se quemadmodum mea fert ratio , defendenda fuerit; nisi potius ita statuendum sit , quam in juventute rationem exo perquam utilem e cacemque, pro meo captu , expertus esse videar, hane ut hominibus nobilitate Musior vim venerandis improbatam, soloque contemptu dignam , omni conatu supprimendam esse naviter Dedis utandam ; misi contentus sim, videlicet, adire periculum qualemcunque donirinae opinionem apud homines gravitatem scientiamque professos amittendi ,sudiorumque meorum secreta ludibrio exponendi. Verum mea sic es opinio. Auditores Ornatissimi, non esse vobis aliud ari ri mei coasilium. quam stea quae didici qualiacumque vo cum familiariter pommunia centur a quod profecto, melius facere non possum, quam ed ratione, qud mihi ipsi a primis annis, quae ire viriar , haesisse

recordor; neque vreo id nunquam egi, ut doctior, diam mihi

eonscientia tenuitatis meae diiuret, isse videri vellem. 2uὰ- re igitur dissimulem, aut cur , quod mihi irae caeteris olim profuisse sentio , quodque jam saepe amicis astipuli que commendando praejudicase, agnoscere publiceque praeferre timeam' Non equidem de publieandis edendisque bonorum Auctorum

compendiis adhuc loquoν , nec omnibus hanc meam rationem,

ne privatim quidem sine discrimine probatam vob. Non his,' pii 'eomplexionem universae do Dinae suo loco relinquentes , id incontinenti uniceque satagunt, ut variar editiones scripturasque veterum librorum inter se conferant O judiciario inde infecturas notationesque concinnent nec iis sui hanesuae lectionis.

20쪽

Nimis fructum sibi proponunt , ut quam plurimas de verborum sqnifationibus, phrasiumque proprietatibus obser Dationes tot ligant; quod utrumque utilissimum institutum esse jam satis constat. Denique nec hanc ingrediar disputationem , qua, δε- parandae ne sint hae partes viaeque su1orum, ac utra alteri praemittenda praeferendaque sis, ambigi posse videtur. Ego nihil quam de vesris. Studiosi Puris, qui nunc stis aut futu-ttiri estis . commodorum rationibus disserere atque conjicere insitui; Vobis id inprimis consentaneum es, historias gentium , sent/ntias de moribus 9 de Republica philosophorum, totamque vetustae eruditimis varietatem cognoscere. Jam vero me aut omnia fallunt, aut omnigenae lectionis memoria desinit in compendiariam rerum dictorumque notabilium, quae legendo

andiendoque percurrimus, intelligentiam. missi meditando ruminandoque subacta deindescripto comprehensa, verbisque suorum Auctorum expressis consignataque fuerint, quae pressoresPatiorque projiciendi animoque res puIcherrimas imprimendi methodus excogitari possit, nou animadverto. Etiam vero judicium, quod in omni rerum humanarum doctrinaeque genere longe maximi scimus esse momenti, hoc modo acerrime vallis dissimeque exercetur is constabilitur. 21id etiam qui a se te. Lia perceptaque aliis tradere is inculcare cupiunt, si, quae meis moria intelle tu complectuntur, ea in compendium dictionis redigere , suisque auditoribus succincte ob oculos exhibere non

possint; ni quoque discipuli audita secum ipsi colligere ct con

tracta recolere animoque recondere queant, neutri unquam res

eodem latius explicare is ad usus applicare poteranir R de que si qui in eo praeceptores auditoresque gloriam ponunt, quod Compendiarii non sunt, eadem opera licet, ad docen, dum discendumque ineptos se sateantur. Ego quidem nihil

prius sudiosis, qui valide peremptor teque, ut ita loquar, di- . . a scere

SEARCH

MENU NAVIGATION