장음표시 사용
432쪽
DE RE G E NT IS CARER AEmorte nunciata in Urbem Chronista Vrbis lib. III. Dec. III. Ac refert.: C E s s ΙΤ hoc anno Madriti in Regia Alphonsus Carera in Supremo Italico Consilio Regens. Rumorque primo incertus, deinde constans fama de obitu eius dissipata per Urbem est ad UII. Idus Februarii cum Patres in Senatu essent .
Ibi litterae redditae Senatori consanguineo alumnoque eius. Mox ct caeteri, cum e Cu.ria egrederentur , siue posteaquam rediere domos , de ea re nuntios litterasve acceperunt : & ante meridiem plena Urbs tristissimi rumoris suit. Non enim quasi Magistratuum, Regiorumve Consiliariorum Optimus atque sapientissimus tantummodo decessisset, sed quasi accepta publica clades, & quasi florentissima aliqua prouinciarum amissa esset ita domos singulas, Ciuitatemque totam strenue percurrens fama, tanti Viri mortem, damnaque inde accepta vulgarat. Per sera , per templa, per aulam, in conuenticulis , coetibusque uniuersis apud Tribunalia, per com
pila, per vias, desiderii moestitiaeque publicae facies fuit. Nec principes modo urbis, . quos ciuilium utilitatum, S cura boni communis attingit, sed hic etlam aliud agens po-a et pulus,
433쪽
pulus, ct commodis tantummodo suis intenta plebes, eo die, ac deinde per continuos aliquot dies creberrime loquebantur id malum . Decessisse Patrem Patriae huius, Verum aestimatorem cuiusque meritorum atque virtutum, incorruptum animo, manuque etiam author,tate validum apud aures , animumque Regis ob cognitam per tot experimenta prudentiam, ct fidem: aliaque eiusmodi conquerebantur . Et, cum passim audirentur eae Voces , altius tamen animis moerebant , prout cuique sensus intellectusve damni. Quodque rarum in tanta humanae necessitatis consuetudine , tantoque semper inuidentium, & quotidie morientium numero . nemo audita morte Regentis , aut statim oblitus est , aut laetatus est. Adco magnitudo Viri huius, aequitas, ct beneficentia in omnes, superauerat commune malum inuidiam: adeoque haerebat animis memoria ,
quod Prouinciam, Urbemque hanc belli necessistatibus afflictam, ceu patriam suam alteram refouendam ille tuendamque suscepisset. Quippe testificando prolixe, ac benigne apud Regem de nobilitate, & fide meritisque Terrae hujus , obtinere studebat, ct sere obtinueratiam, Vt, dc onera, quae iam essent imposta mitigarentur, ct mitius in posterum imponorentur si qua iniungenda serent. Unde &muneri huic, quo super temporum Varietates, decora simul illustrium virorum, α eorum,
434쪽
e . patriam hanc merita custodimus . atque exequimur conuenire arbitror inclusum ext re quali simulacrum, ct imaginem quamdam vitae animiq; eius. Venerat Carera Mediolanum in flore pene aetatis Magistratus Extraordinarii Praesta. quae Senatoria dignitas est . Gesseratque id munus maiore potestate , ct arbitrio rerum omnium , quam scuti caeteris ea cura permitti consiueuit. Ita Regi placitum.
Miserat namque eum extra ordinem , non
tam Quaesturae ipsius causa, quam Ut cognito per eam occasionem, rerum Italicarum Statu reuocaretur deinde in Regiam futurus ibi pariticeps, atque minister arcanorum sicuti euenit. Factus in Supremo Consilio Italico Regens , non eam tantummodo curam integre, sancteque si,stinuit . sed ob sapientiae animique .celsitudincm ad omnia semper adhibitus est, quae in tanto Imperio consultanda, prouidenda agendaque essent. Non bella, non foedera, non opera Vlla pacis absque consilio ipsius administrata . Nihil magnae rei siusceptum siue tentatum, quin sententia Regentis priua- tim etiam exquireretur. Sanir liberior habebaturi, quam apud Regum aures expediret
tutumue esset. Ferturque aliquando in Mntum NU:sa seueritas, s rigor eius , ut modo specie horaru a
ligaretur modo manere iuberetur extra Autim : Man-
sitque non semel tam prope ab exule, quam postea statim ab ut inter Privatos intimos-
435쪽
que Regis haberetur . Quippe dimissus reuocabatum, aucta post offensionem admirationei Uiri , ct subeunte semper desiderio libertatis eiusdem , quae antea displicuisset. Nec ille
Vnquam, nota praepotentum Aulicorum arte temperamentoque politico instituerat sibi reperta nonnullis itinera inter deforme obsciquium, Sabruptam contumaciam : sed quae aequissima forent, ct tutissima Imperio , haec depromere, atque exequi: Vel si non admitterentur , quaerere Vltro latitandi causas , ct vltro abstinere Aula . Coelibem Vitae sormam elegit. Meminique dictum fuisse hoc :agitauisse Regem, ut hunc sibi Cardinalem
exposceret inter eos , quos Catholico Imperio, honorique S tutelae eius dare con. sueuit Apostolica sedes . Ea constans in Ur- .he fama fuit, nulla ipsius cogitatione rei eius, nullaue ambitione, sed quia tantummodo dignus erat. Litterae fuere ei, ct sapientiae studia praesertim illa, queis iura legesque comi tinentur, tanta prosunditate, tantaque memoria rerum omnium, Ut crediderint prudentes
antistitesque scientiae eius potuisse ipsum sitomarte condere ius ciuile novum, si qua temporum, aut hominum iniuria monumenta illa intercidissent. Sed ct omnia veteris memoriae monumenta comprehensa animo tenebat :i omnes hoste recentioris aeui, atque aetatis
mediae historicos attente peruolutarat. Imperil,
436쪽
perii, causas controuersasque principum, iura; finesque prouinciarum, α quicquid ciuili primuisu , excogitatum, repertum, cautumque est nemo melius percalluisse creditus suileim l usque in eo genere commentandi, dc scri ibendi labor ei . magnaqueisiubtilitas . Stylii quoque delectus aderat : ct qui veterum
quiue nostrorum , grauius limatiusve sent, hos ct in manibus habebat, ct laudandoicommendandoque essicere volebat, ut in ho Dore haberentur . Nusquam bonis artibus in
Catholica Regia largius faciliusve, quam hoc
Regente praemia obtigerunt. Vt Magistra- tutia, hon0resiue alios quis adipisceretur, non commendatione vel ambitu opus erat. Innotuisse satis. Probus animus, ct ingenis dotessatis iplae, per se prensiabant. Sunt hodie in Urbe Senatores, aliique , qui latu I. ct Regia munera, neque petentes, neq; sperantes de manu sere ipsius accepere , quia meriti erant. Decessit Anno LX aetatis, septimo die postquam decubuerat. Febris maligna fuit. Incusauere medici labores nimios , ct anxia curarum . Amici proximique dixere proprie tormenta Glicitudinesque mentis , quod proditionibus, α rebellione Prouinciarum angeretur. Formam habitumque eius sine monstrant simulacra multis in Urbe locis, prout quique vel Benefici' affecti, vel admirati nomen , ct famam , tum contemplari ipsi lineamenta haec tum
437쪽
tum contemplanda alijs offerre , atque exhi. here studuerunt. Sed lineamenta elusinodi . pictosque vultus abstumet Vetustas, quae ma mora etiam exedit. Nostra haec pictura sor. tasse perennior erit. Statura cum decoro princera suit: gracile corpus : pallidum os : todirida maciest; abditi intromum:oculi, tomum simul quiddam, S mite tuentes , qualis acies esse contemplantium selet. Reliquit solatium unicum Urbi Senatorem Ioannem Arias ab materna stirpe comnexum Domui suae , duplicique Matrimonio, ct suscepta hic ii prole Civem Patriae l . .
cuius hodie studia , ct animum, magnitudinemque sapientiae, ceu Regentem: ipsum intuemur.
438쪽
addoda ad Uros Hist. Eccl. d. Ex Bibliothecae Ambrosianae manuscripto.
tantae varietates implicant, &authorum , ct rerum, Ut pene
pudeat huius historici negotii,
squidem clarorum virorum memoria intra breuis aeui spatium confundi ita ct corrumpi, dum Vindicatur, potest . Apud alios , pro concitore seditionum S satellite turbarum habitus iste suit, unde postea caedes S populi concursius in ipsium: alij versa in contrarium ea nota, sanctis hominem adnumerare non dubitauerunt , Martirensque appellauere. Media inter hos sententia fuit, quae nec inserit celo Arialdum, nec tu pi fama dehonestat; sed tertia quadam Via rotinet inter egregios conatus, ct ancipitenta exitum , dubiosque sermones hominum , qui spectatores vitae illius , aut certe proximi temporibus suere . Natus erat Arialdus ex illustri Alciatorum stirpe : parentum nomina perierunt: Cus agum loco nomen est, qui VLrum edidit, obscurus antea pagus haud procul a Canturio Mediolanensis agri municipio, post Arialdum ipsum aliquandiu eo nobilior. Miracula quoque natalibus addunt. Matrem,
439쪽
cum uterum serim, instaretque puerperis tempus, vidisse cubiculum inusitato repente lumine compleri : inde claritatem vicini partus haud obscuro praesagio auguratam. Secutum postea aliud magnae suturae Virtutis, ct sanctimoniae presagium. Cum enim Matrem Siorores per iocum ac lasciuiam, in aequalium coetu terentes tempus vidisset, sertur puer increpando saepius blandimenta Uitiorum, author fuisse, quod Virgines, quod ingenuas, quod matronam deceret. integre pudiceque uendi, domumque ita disciplina S modestia composis isse priscum ad morem. Haec primrudimenta ruialdi, specimenque magnae indolis retulere, qui nomen eius a sinistra sema vin dicare studuerunt quod mihi quoque facien dum reor, quando honestius clementiusque est augere bonis exemplis Ecclesiam, S ret, nere publica decora , quam premere ea dc abolere veluti per inuidiam. Ita natus igitur, ita spectatus , prima statim aetate Arialdus ,
posteaquam exculto quantum tempora patio tantur, litteris, ac disciplinis animo, prodire in publicum, Saliquid inter homines agere cooperat, mouerat eam apud optimum' quemque de se expectationem, ut quasi datum aduersius Ecclesiae mala diuino munere iuuenem inmorentur . Inciderat Arialdus in ea tempora, quandoquidem nullum aliud in praeterita mala remedium est, ct pug re semper, ct pigere Populum
440쪽
Populum , Ecclesiamque Mediolanensem opo tebit . Non alia solutior nominis Clerique
Ambrosani aetas fuit, siue inter certamina partium S publica arma, communesque com ruptelas, partem etiam hanc licentia incesserat, sue plurimum semper licentiae est , ubi maxime abundant opes, ct auertunt propria pericula eos, quos penes, ossicium I cura coemcendi . Archiepiscopus erat Guido Uelates de quo in superioribus libris memorasse me existimo, nusquam ille quidem plane oblitus muneris vigiliaeque pastoralis; caeterum inter temporum eorum turbas, ct factiones, atque familiae stae alternantem trima S laeta fortunam, saepius intentiusque memor priuata,rum rerum , quam Vt laxamenti vel otii satis ad tollendat labes, ct castiganda hominum peccata haberet. Ita, in diuite S magna, &luxui semper parata urbe , alia ex aliis vitia nata erant, haud aliter quam sicuti aegra diutino morbo corpora, morbos subinde nouos
sibi gignunt. Erant impliciti scortis Clerici praediuites, ct in connubiorum morem, iustis palam uxoribus, ac sua quisque prole publice contaminati: Rari ad templa ct aras: in aleam comessationesque effusi : venando peragrare saltus: factionibus dissidiisque trahi, ct trahere, secum diuisam in partes Cluitatem . Ac ne sumptus in ista deesset, grassari soenebri per - auaritiam impudentia , luxuriaeque labem, b a contrario