장음표시 사용
461쪽
flagitii eliis fraudisque Simoniacae . Aduersus hanc urbis ct Ecclesiae labem , quae sere una
deformabat etiam si quid antea purgatum elutumque seret, capescenda pugna erat, Strenueque aggressis Duumviri statim exturbauere Abbatem , quem Archiepiscopus, pecuniata , scuti fama fuit accepta , Celsiano Monasterio imposuisset. Et cum aljUS mox, pactione mencede que pari su flectus esset in eius locum, qui deiectus fuerat, hunc quoque arreptum, ab ea
praefectura remouerunt. Atque animosus deinde caetera ex siequendo , leges Pontificia authoritate tulere duas; Vnam, qua matri moenia illa sacrilega Cleri, alteram , qua mercimonia tetra damnabantur; in casque leges, EcArchiepiscopum ipsiam, Squosdam e primoribus Ecclesiae iurare coegerunt. Cuius Sacramenti, sue, quia inuitiaurauerant, sue ab
libidine S leuitate auaritiaque insta ade6 nul. la fides fuit, ut mox in authores ipsos legum earum hostilia cuncta fierent ab ijsdem , qui
iurauerant Herembaldus ob potentiam S. armatos, quos circa se habebat , minus op portunus iniuriae furorique huic suerat . In ermem Arialdum non tamen Violare ausi, per
filios , clientesque suos, irruptione in Canonicae aedes facta , cum sorae ipse abesset, cuncta ibi diripuere. Clericos duos , quorum ille opera praecipue Vtebatur Archiepiseopus Guido in vincula coniecit . Inde ira mota
462쪽
Heremtaldo, hos quidem carcere eis acto eximit in libertatem, Archiepiscopum vero promulgato in ipsum anathemate illigat diris. Concitat ipse pUulum atrocitate rei, docetque impositam esse Ciuitati notam hoc ipi, quod duo seditiosi homines damnare publica sacra, profanare Metropolitam ausi fuerint. Conugrueratque opportune ad irritandos animos,
ut per eos forte dies Arialdus in concione diceret ; quae ieiunia solenni supplicationum triduo seruantur , nulla Ecclesiae lege , sed laudabili instituto, piaque consiletudine tantum esse sancita. Id Archiepiscopus ad haeresim trahebat. Ob eam rem strepitu, tumultuque populari ciuitas tota permistetur. Pene opprimitur in Templo Maximo Arialdus . Herembaldus aegre propulsat Vim , evadunt Vterque tamen; & eo quidem motae seditionis die, ad S. Sepulchri Aedem, quae tunc Ba silica Rozonis dicebatur, praesidio magis amicorum,quam religione loci incolumes mansere: postea nusquam consistere potuerunt. Nam promulgato per Archiepiscopum anathemate in omnes, quicunque fauerent ei adessentve in
re ulla, quodque reacacius , ct infestius fuit, distributis , ostentatissi e pecuniis, digressi paulatim uniuersi, desolatos, ct nudatos Vtrumque praesidio reliquerunt. Promiserant aliqui pretio accepto Arialdi necem : ct siue maneret in urbe, siue rura adiret, parati per e cussores
463쪽
cessores in eum suere Quod cum plem omnia insidiarum cerneret Heremtiridas, assumpto
clam Collega cum equitibus paucis am, imgam eo consilio , Ut Romam proficisteretur. ubi certa perfugis ipes, Vbi auxiIta in hostem; ac silentio noctis c apsi Placentiam usque uenere . Ibi comprehensi ab Archiepiseopi emissariis, deinde dia isti, retro Ticinum, inde ad Legnanum agri Mediolanensis pleni tre
pidationis, ac fugae per errores, ct invia pleraque delati, nCn amplius suturi Vna, digrediuntur. Sed tradiderat Herenabaldus Arialdum presbytero cuidam, flensque socium proditori futuro commendarat, rapiente scilicet Deo seruum suum ad Martyris coronam, de qua re narrabo sicuti perstripta traditaque est . Archiepiscopi fratris filia erat oliua nomine supra foeminam atrox, immixta temporum eorum turbis , ct cupidine ardens per
aequa per iniqua patruo gratificandi. Circa Verbanum lacum opes, ct praesdia mulieri, Aronaeque habitabat , illinc ex longinquo iam inde ab ipse motarum rerum initijs secuta Arialdum, dederatque mandata interficiendi eius Huic foeminae presbyter ille prindidit hospitem, qui circumductus aliquandiu quacunque Voluerat ipsa, demum in Insulatia patrandae neci destinatam asporeatur. Dubbrauere aliquandiu quibus mandatum pria *erat; cumque manua admouere tentassent, suspenderat
464쪽
suspenderat semel iterumque timor letum .' Id ipsum Oliva suspicata submiserat alios, de
quorum prompto ad scelera animo dubitare non posset, quin illico exsequerentur . Hi posteaquam stiperuenere haesitantibus , increpita cunctatione segnitieque eorum, saeuitiam
ipsi siuam depromunt; ct ad crudelia facta ,
Verborum quoque contumelias addunt; ac primum omnium eludentes interrogauere, censeret ne legitimum Archiepiscopum esse Guidonem. id enimuerbabnuere ille; tantoque atrocior impudentia carnificum circumscinde re , lacerare, serire, sternere humi, nullam absque vulnere sinere corporis partem, nullum inferre sine conuitio vulnus, conuitiis ipsis rabiem, impetumque Vulnerandi ciere. Adebmancipia illa dominae nutus, imperiumq; accenderat : adeb muliebrem animum seriae occuparant. Quasi meditata, ct descripta in singulos ictus probra statam attulissent, ita laniando membra partesque singulas insultabant ex pro brabantque frueretur nunc , ct digna factis fraemia haberet. Honor auribus habitus sit. Cum verenda ipsa detergerent, atque abscin derent, cauillum addidere hunc ; viueret iam caste quantum vellet: Nihil obstare virtuti , quam desiderasset in Clero; cuius laudator ad populum fuisset. Inter hos cruciatus, ct crv. ciatibus foediora ludibria clim expirasset Arial dus, nulla Vnquam edita voce, quae degene-e a rem
465쪽
rem animum argueret, carnifices ipsos admi ratione constantiae consederat. dc stolida illa pectora Verterat ad poenitentiam, quae non
nullis eorum etiam in posterum s lutarjssuisse sertur. Corpus deinde ipsius, sim potius par
tes , ct laniamenta corporis , late,ae magis quam sepulturae modo, qua commodum, Nil adduntur, atque defodiuntur. Sic oliua mamdarat. Sed lux, uti serunt, diuina , spledo que inusitatus prodidit caespitem, quo reliquiae tegebantur. Cumque auerte adi eius indici) causa , aliae subinde, ct aliae latcbrae quaestae essent, ac saepius mutata cadaueri sedes, caelestis illa flamma veluti translata simul indiuidua comes ibat. Sane ego salis habeam si quae probabilia sint, ea ciuiles a mi pro Ve,ris accjpiant; ista, quae ad ostentationem sce nae gaudentis miraculis, vel conficta, vel in maius aucta Videri possunt, Vtcunque aestin a-ta erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Postquam nulla occultando corporitatis fida custodia reperiebaturis, Olivam tradunt Verentem, ne qua ad noue rei fama concitatio populi fieret, deflailraretque patratae necis inuidia patruus Arctat episcopus vini secum , demergi iussisse Uerbani undis , qui . summa altitudo lacus conuulsa meur a Martyris adnexo saxo, cuius pondere ad ima traherentur . Aquilam cum magno clangore cir
cum uolitantem, di inustato strepitu alarum
466쪽
repetentem eosdem saepe gyros, suspicionem primo praebuisse, dein concursu pastorum ad eam rem facto, cum starent illuc obuersi omnes, integra specie corpus Arialdi stupernatasse. fluitasse aliquandiu, postremd in litus eiectum
absque cicatrice , vel deformitate vlla , manente etiam vigore oculorum , qualem eum
agrestes illi peragrantem rura concionibus vi distent. Hunc exitum Arialdus habuit, vir si in alia tempora incidisset, magnum in Ecclesia Mediolanens nomen , magnamque famam ad posteros sibi facturus . Sed quia insensum habuerat Gindonem , proximosque ejus , Stotam Arctopiscopi domum, quia insui ei non facile alia nostrae Urbis aetas turbidior incu riosiorue suit ; inde factum credo est, Veci memoriam viri potentia inimicorum pen obrueret, ct inter Ecclesiae ritus , ac monumenta, ea ipsa quantulacunque conseruata est memoria debito honore fraudaretur. Ac nisi Rudreas quidam Monachus aequalis eorum temporum , quae Viderae ipse perscripsisset. fama, quae apud multos anceps ct dubia fuit, nulla fere extaret. Caeterum, via de Arialdi nece rumor primo varius, fama dein certa manavit. versa in misericordiam ira est , apud Corum animos , qui certamne partium , qui Guidonis instinctu saevierant. Amici, nuto, resque eius , quos Vltima illa procella non mutauerat, haud aliter moti sunt, quam sicuti
467쪽
parente interfecto proles generossi aliqua concitaretur . Hi saltem recuperare corpus parane duce Herembaldo, qui reparatis interea Viribus, authoritateque resumpta, arma rursuς, ct
speciem dignationis pristinae retinebat. Mittitur ab eo Andreas Monachus idem ille qui haec ipsa litteris consignauit, Vt de cadauere explorata per se cun9a , ct certa referret. Refert iste sublatum fuisse ex eo loco , Utiquemadmodum demonstraui, lacu ab imo di. uinitus repente constitisset. Sustulerant autem asportauerantque sacrum pignus ijdem illicamnifices, familiaresque, Olivae iussu ipsius Veren iis scilicet, ne crimen, ct inuidia facinoris augeretur , si post decimum ab nece mensem stantum enim temporis exierat) non solum inuio Iatum solita tabe cadauer, etiam absque caertera omni iniuria populus adspexisset. Equidem plura scribo de hac re quae etiam credo. Monachus tamen ipse scriptor'Vitae , Martyrijque huius affirmat, cum Oliva corpuS exanime Arialdi ad obruendam miraculi famam Per canes , operasque suas haud minore in contumeliam saeuitia lacerasset, quam quantis in mortem ictibus antea laniarant, integrum rursus, nitidum qi defluxisse placida illuvie medio amni, dum Herembaldus diuino monitu pro gressus ad Ticini ripam intentis in flumen oculis , caelestis promissi fidem exspectaret. yenerat armatorum inanu subacturus mulie
468쪽
rem, cum vox humana maior audita est; de serre vltro Ticini undas, id quod per arma peteretur. Postquana in conspectu fuit, enatauitque sua siponte in ripam, sustulere venerabundi Sacerdotes, atque sicuti erat in candida toga, fabricato ad id apte surculo impositum cum pompa, ct iuniinibus in Urbem deportauere effusa omne multitudine ad speetaculum quacunque ducebatur. Et multos veteres morbos transiens ille depulerat . Ut quique meruerant, sue poposcerant eam opem. Situs est in Aedicula D. Nazarq, quae ad D. Celsi suit, nominique , di memoriae eius honos habitus est, donec satietas humano more, deinde net