Historia ceu verissima a calumnijs multorum vindicata, quae refert M. Vlpii Traiani Augusti animam precibus diui Gregorii pontificis Romani a Tartareis cruciatibus ereptam. Quod D. Hieronymus Stridonensis S.R.E. presbyter fuerit cardinalis tractatus

발행: 1583년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Diui Gregorij liberatus . a

Gregorius accepit hoc fuisse.Veniam Traiano do. Venia autem non dicitur proprie, nisi de culpa,&consequenter de poena, ergo salutem anima: Traiani Deus liberalistime impartitus est. Eximer praeterea hominem a tartareis cruciatibus, aut ad tempus, vel perpetuo fiebat. Si ad tempus,maius esset illi tormetum, retrudi iterum in barathrum& denuo torqueri, & ipsa etiam anxietas eandem miseriam repetendi, tormentum esset, quod continuo cruciaret. Si autem perpetua, eius requies erat, Vacare inquam a tormentis, quo loco erat

post diem iudicii reponendus in barathro, loco purgatorii, aut limbo Z In limbo quidem non esset, qui locus est deputatus infantibus duntaxat, qui originali peccato irretiti ex hac vita discesserunt. In loco purgatorio esse non posset, cum e cidio orbis superueniente, vacuus relinquendus credatur. In barathro autem quid facier, qui nullis sicut caeteri tormentis torquebitur. Praesertim

cum sententia iudicis serenda sit absoluta,ut illi in regnum, alii in ignem aeternum sint perducendi. Cum autem sine pς nitentia sint dona Dei,qui s mel tormentis exemit perpetuo sui mihi probabiliter videtur)credendus est exemisse. Cum autem nullus locus praeter istos tres commemoratos supersit, in quo illius animam collocemus,M summa Dei clementia, & liberalitate credendum est, vel

52쪽

Traianus ad preces vel illum tunc in coelo repositum, vel post aliquot

saecula, iuxta diuinam ordinationem reponendu .

de his autem satis. Ad aliam iam Dominici Soto theologi insignissimi instituti praedicatorum sententiam veniamus. Cuius sanctimonia & doctrina clarissima nostro sicculo extiterunLHic in quarto Sententiarum distinet. s. qu stio. 2I .articul. 2. cum historiam liberationis Traiania diuo Thoma receptam non audeat negare, durissimam sibi

creditu dicit: tum oratione divi Gregorij, de quare iam satisfecimus, tum quod aliquos damna torum ex inferno suscitari, qui postea in coelumis

sint evolaturi, videretur rationi praedestinationis aduersum: consequeretur enim quod aliqui pr.

destinati fui sient in inferno damnati, non simpliciter, sed sub conditione, nisi postea resuscitarentur. Nam verisimillimum esse, inquit, in obitu cuiusque sententiam absolute ferri, ite in ignem

aeternum, aut uitam aeternam, qualiter est in die iudicii ferenda. Eadem autem est de Traiani anima ambiguitas. Verum neque liberationem animae Traiani, neque reuocationem ad vitam infidelium & idololatrarum, Veritati obesse, quas tuemur,ex mente diui Thomς, tum in quaestionibus disputatis de veritate quaestio. 6. articul. 6. tum Sententiarum distinctio. 1 . quaestio. 2 .articul. 2. quaestio. Σ.ad 3.docebimus. Licet praedestinatio,

53쪽

Diui Gregorii liberatus. 2 Iinquit diuus Thomas, numquam mutetur, Or tiones tamen & alia opera buona valent ad consequendum praedestinationis effectum. Nam prς- destinationis effectus est salus humana,quq a Deo procedit, sicut a causa prima, sed eius postunt

se aliae cause proximae quasi instrumentales, quae fiant ordinatς a diuina pr destinatione ad salutem humanam, sicut instrumenta applicantur ab amtifice ad essectu artis explendum. Vnde sicut pra destinationis diuinae est effectus, quod iste saluetur, ita quod per orationes tales, vel merita talia fatuetur. Et hoc etiam Gregorius dicit in libr. I. dialogorum, quod ea, quae sineti viri orando ess-ciunt, ita praedestinata Hint, ut precibus obtineantur. Propter quod, ut dicit Boetius lib. 3.de con-sblatione philosephiae: preces, cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt. Atqui Traianus a

Deo, Ut causa prima in numerum erat electorum

adscriptus, sed causae proximae & instrumeta futura huius effectus,preces erant a diuo Gregorio pro ipsius liberatione effundend. α Illi autem,qni fuerunt miraculose suscitati, quorum plures constat idololatras & damnatos fui 1Ιe, non erant in insemno finaliter deputati, sed secundum praesentem iustitiam propriorum meritorum,secundum autem

superiores caussas, quibus p aeuidebantur ad Vitam reuocandi erat de eis aliter disponendum. Ita G Traianus

54쪽

. . Traianus ad preces Traianus quado ex hac vita migrauit in tartarunt fuit retrusus,fecundum praesentein iustitiam propriorum tunc meritorum, secundum autem superiorem causam, qua praeuidebatur orationibus divi Gregorii iuuandus, erat de illo aliter disponendum. Illud autem argumentum, quo Dominicus Solo videtur urgeri, quod Apolloli, ac de inceps alii euangeli, promulgatores , plures inter

gentes excitauerint mortuos, inter quos aliquot

sua gentilitate damnatos, ita subterfugit, non suscitaste, inquiens, forte , nisi illos qui inuincibili ignorantia Christianae Iegis laborantes, in lege

naturae seruari poterant, aut alios cathecumenoy, aut chri stianos, atque adeo in purgatorio existentes. Verum fallitur ea in re Soto,ut multis exem

plis inductis demonstrare possiimus Beatus enim Andreas Apostolus Philopatorem Sostrati filium, una cum triginta aliis octo infidelibus, mari sub mersos. & sustocatos , vitae restituit . Sanctus. Ioannes Euangelista Callimachum, quem serpens intra sepulchrum Drusianae extinxerat,cui stuprivmortuae volebat inferrα, qui vivae copiam habere haud potuerat,ad Vitam reuocauit r & ad bonam fugem reduxit: mortuus quippe fuerat hiati crumine impIicitus. Beatus Matthaeus Apostolus talium AEthiopiae regis infidelem OItuque tentum

idesorum, suscitauit. Philippus Apostolus pon

tificis

55쪽

Diui Gr*orii liberatus. tificis filium, qui ignem ministrabat sacrifici j, &duos tribunos infideles, qui mortui fuerant, suscitauit: ut habet Abdias Babiloniae episcopus lib. 3. apostolicae historiae q. 7. d. Io. Sanctus Apollina: ris martyr postea filia idololatram susci tauit Ruf- fi patriti l ex consulis, Rauennae praefecti a Beatae Agnes praefecti filium idololatra, iplamque vΟ- lentem opprimere,a diabolo suffocatum vitali aurae restituit. Deficeret tempus si reliqua exempla prosequereta Satis cit e multis aliquot commemorasse: quo fit, ut ea in re sententiam feramus p rum consentaneam definitioni Dominici Soto. Vt igitur principali argumeto solutionem adiungamus: ita nobis de ea restatuendum est. Communes leges Dei sunt, nullus sine baptismo latutem consequitur, sine fide impossibile est placere Deo. Semel locis tartareis deputatus, illos haud Vnqnam carceres potest effugere, quia in inferno nulla est redemptio: verum possunt aliquando expeculiari Dei gratia de priuilegio dispensari nam do, quo Sane us Thomas loquitur supra in quam

to , ob rationes aliquot Deo notas, nobis autem occultas, incomprehensibilia sunt enim iudicia Dei ,& in investigabiles .viae eius. Arcana enim Dei quis nouitZaut quis consiliarius eius fuit)Traianus itaque imperator, qui secundum communes leges perpetuae damnationi erat addicendus,

56쪽

. Traianus ad preces. idem peculiari gratia salutem ex benignitate, Sc liaberalitate diuina consecutus est, conciliantibus

eam sum agiis, & precibus divi Gregorii pro ipsius animae liberatione effusiis. Qui non erat in rartarum irrevocabiliter retrusus, sed ad tempus. quandiu pro ipso Gregorius oraret: de ita potuit tartareis cruciatibus eximi, qui non penitus, sed ad certum & pr finitum tepus illis esset torquendus. Et licet damnatis, qui in inferno cruciantur nihil ecclesiastica s uffragia prodeste Valeant, neque ullus possit eis opem ferre sed debeat in perpetuum meritas poenas luere, qui eas numquam persoluere ualeant, Veru hoc attinet ad leges communey, non quod secus possit per peculiare priuilegium contingere. Quod Sanctum Ioannem Damascenum in vehementem admirationem trahebat . id enim stupendum factum verbis prosequitur: vix pro rei dignitate congruentibus, Falconillae liberationem & Traiani inter sese conferens in hunc modum. Falconilla unius idololatriae,&nullius, praeter id criminis rea erat. Traianus vero multos etiam mar0 res no raro morti condemnauit. Mirabilis es domine,& mirabilia sunt op ra tua: misericordiam tuam ineffabilem recte glorificamus : undiquaque enim ad misericordiam propensus es. Sed gradum iam tandem reuoc mus, & vela cotrahamus ad tranquillumque portum

57쪽

Diui Gregorii liberatus. 2 7 tu nostra descendat oratio. Gregorius igitur pontificatus sui primo, aut secundo plurimum anno, qui incidit in Christianae salutis D X C I. suis precibus Traiano Caesari, cum iam ab eius obitu CCCCLXXIII. effluxissent, liberationem a Deo, & salutem impetrauit. iSi autem tanto miraculo , testimonium ferunt historiographi, si vuti sancti, si diuinae vates, si consentit, praeter pamcissimos, theologorum uniuersa schola, si attest tur diuus Ioannes Damascenus GrTorio aetate posterior : Si diuus Thomas Aquinas,quid est quod nos dubitemus t Historiae receptissimae, cur nos tenebras effundemus λ Si historia haec Romae in divi Gregorij aede super aram marmore incisa est, cur sine ratione factum Z cur sine iudicio eo loco celebri Sc sacro repositam credamus Z Si sanctissimum pontificem Gregorium a crimine vendicamus, quod alii impudenter impingebant,ob preces ad Deum pro Traiani anima effusias: Si eius sanctimoniam magis hoc negotium praeclaram facit, si maximam illi gloriam conciliat,si beatissimo Gregorio X III. qui illius & nomen & sedem meritissimus hodie tenet auctoritasim conciliat,& gratiam quod tanti sit viri nomen & gradum sortitus, quid est quod nos abnuamus λ Si cumcta consona sunt, si cuncta cohaerent , Si nonast

quod ambiguitatem merito faciat,nihil aliud superest

58쪽

- Traianus ad preces D. Greg. liberatus. perest quam quod Dei immensam liberalitatem , di clementiam stupore & admiratione prosequamur, qui in sanctis suis adeo est mirabilis 3 Eius arca iudici iterna ratione innixa nihil ob imbecillitatem iudicij humani aliud inuestigantes, vaneremur. Absintfabulae, valeant detractores,

increduli abscedant, satis si pii, si candidi historiam hanc recipiant, credant, amplexenturque decus imperio, decus Vrbi Romanae, decus Hispaniae, augentem, quam si pro rei dignitate minus apte, &diserte tractauerim, id totum tenuia

tali ingenioli mei tribuendum, qui non quod debui de volui, sed magis quod potui,praestiti. FINIS.

ABCDEFG.

Apud Dominicum Nico linum, . M D L X X X I I. L

SEARCH

MENU NAVIGATION