Joannis Dallaei De usu patrum ad ea definienda religionis capita, quae sunt hodie controversa, libri duo, Latinè è Gallico à I. Mettayero redditi; ab auctore recogniti, aucti, & emendati

발행: 1686년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

JOANNIS DALLAE I

USU PATRUM

DEFINIENDA RELIGIONI s CAPITA,

quae sunt hodie Controveio,

LIBRI D U O ,

Latine e Gallico a I. METTAT ERO reddi ii

Ab Auctore recogniti aucti,' emendati.

Hieron. Apol. adv. Rufi eri pote,i, ut vel simpliciter erraverint, Scripto s Ecclesiasti eiὶ obpatio sensu sieri erint vel a Librariis imperitis eorum pautatim scripta commvis sint. Vel certe antequam in Alexandria, quasi rimonium meridianum Arius nasiceretur, innocenter quaedam, o mi u te locuti Fnt, or quae non possint perversorum hominum calumniasi a Castare.

Sumptibus Ioan. Antonii Chouet.

6쪽

CLARISSIMO N REVERENDO

viro, omni eruditionis si virtutis gentre prastantio imo,

JOANNI DALLE

APUD PAR ISI ENSES .

fidelissimo Verbi Des Mindi P. D. I. M. ICET quicquid operum bari nus

edidicti, Vir reverende, mitu plurimum acuerit, tuaque omnia, cum Latin tum

sit δε scripta, aequali plausu ab erudi

ris, alqoe adeo a piis omnibus, excepta sint, disseri tamen non poss/m laborum tuorum primitii. Traestatum nempe tuum de Parro in decidendis de Religione Cont aversis uis, me plurimum semper cepisse. Non solum enim opus laud mira rerum lectu er scitu jucundissimarum digni arumque vari tate refertum est, verum etiam eloquentia oration que nitor cum rebus ipsis certant, tantarue eruditione cor facundia argu mentum iEud pertracta , ut vix quisquam madis elaboratum erudito hoc seculo prodiisse videatur. Cum ergo hoc tempore in hoc maxime incumbam prae missima quaeque Gentis nostrata via, ut in linguam nostram transfundant quicquid doctum, quicquid praeclarum habuit Antiquit u , exi limavi me operae pretium facturum si in stadio ab cis non multum alieno alia quid ipse conarer, dumque no II ratium curibus Latinorum Graecorumque Scripta accommodantur, vici m cst nostratium scriptum aliquod Latinitate donarem : sperans sic futurum, ut non Iesum ab exieris , ex qui Ga zicum nostrum sermon

7쪽

sen didicerunt, gratiam inirem . verum etiam animum mole-

sis is curis es uxorum Ecclesiae, cui Deus me praebecit statulamuis non dejectum prostratumque hos avocamenta roscerem es recrearem. Huj mois tentamentum quoddam, in se ipso libro . carus perioribu annis, summuου mihi amscuri Claudiuiae me X, μακιηυτης, A Dciservus, Ecclesiis inlacra sis Paestor, et id ei, a filio meo exercitatioris gratia exaratum, hortari cum coram, tum per epictolas, quoad vixit, non deditu, ut quod non omnino infeliciter coeptum 1udicaret ad it culm revocarem Aselverem. Parvi eoque --bentius quod non solum accepi hoc ipsum opus ab ornatissimo viro fho. Smisti in Anglicum istioma translatum, veram ἰeriam constitium hoc meum trium communicatum non improbasti, fusurumque non a uisii quod Osrenue a te praeis, ium eiu) ut o interpretationem meam pro lure tuo recensereso calidares er opus ipsum , cames per se jam numeris sis

solusum, variis: e recinita tua eruditionis penu Muisis kbservationisin locupletares. dius quidem de re est mihi quod gratulo, qui hoc meo consilio atque instruo actum videam Aericlesia Dei utilissimis sis ad opus tuum additamentis carear. iucquid autem in interpretando tuo opere laboris impressi, id observantia in te meae publico tedimonium futurum tibi ero, utque east me qua me ipsum solet, i in rogo. Bena te, vir mihi omnibus nominibus colende , o me, quad nullai meo merito Jonte facis, porro amare perge. Augalia Veroman- omm Kal. Jan. I6S .

8쪽

Hi Lippus DEM NOVEs , fani Herminiani Baro, tuus, Domina, dile-idimus filius, & spei dum vixit m ximae , de memoriae, postquam viavere desiit, optimae adolescens, cum ante annos fere quatuor rii urbe Versaretur , de in familiari quodam sermone ea apud me commemoraret quae tibi quotidie homines aulici pro Romana Reliagione contra reformatam objectarent, reserebat cos in primis de antiquitate. vetustissmoi umque Christianismi Doctorum consensu solitos fit ille gloriari, ita ut nihil frequentius, aut procacius quam haec nomina jactarent-Ac tametsi satis ipse per se intelligeret quam futilis esset litiusmodi objectio, tes habatur tamen gratissimum sibi fore, si in sui gratiam hoc argumcntum paulo accura tius ac penitius cxplicarem. Feci quam potui diligentissime, & fuse quae de eo mea esset tententia sum exsecutus. Quod cum ipsi placuisset, eoque spes facta esset posise 5c aliis esse usui, disputationem totam aliquanto post

ILLUS TRIVM VIRORUM

PHi Lippi quidem MoRNAEi filiae,

JOANNES DALI TUS

S. P. D.

9쪽

literis mandavi, & in hunc quem vides commentarium eonjeci. Caeterum animus erat illi ipsi quicquid hujus est opusculi inseribere, in cujus gratiam id primum meditatus eram, ut hoc, scilicet, qualicunque ossicio testarer, quanto juvandi ipsius in pietate profectus studio tenerer. Verum cum ill e nobis , proh dolo M acerbissimo funere, florenti aetate, in celeberrima Syl-- ducis obsidione ante biennium praereptus fueriti neque jam nobis. quicquam praeter mortales egregii adolescentis exuvias, praestantissimaeque virtutis memoriam, cum gravissimo ob tam immaturum fatum dolore conjunctam supersir, nunc cogor consilium quod primum ceperam mutare. Neque enim placet hominem mortuum, de coelo, in meliorum vitam , receptum faminariter , veluti adhuc apud nos versantem, compellare, tametsi non nesciam de olim fuisse, de nunc esse , qui aliter judicent,

neque absurdum aut indecorum putent ad eos qui ex hac vita migraverint orationem convertere, & cum iis colloqui. Mihi vero cum inane ac supervacaneum csse videtur absentem, & a nobis immenso spatio sejunctum , neque nostra audientem , affari, tum inhumanum ac propemodum impium, scolicissime procul a nostris cui taminibus in Domino quiescentis pacem nostris

sermonibus sollicitare. Videt jam ille in purissima luce

constitutam veritatem, fruitur beata aeternitate, qua benignissimus servator ejus cum fidem, tum immotam in nominis sui timore persevcrantiam coronavit. Satis igitur mihi erit eximiae virtutis, praestantissimi, ingenii, judicii acerrimi, suavissimae indolis, optimarumque artium quibus ille instructus ac praeditus fuit, maxime Vero singularis illius pietatis, quam tota vita excultam ad extremum usque spiritum constanter retinuit, iucundas sui iam memoriam usurpare, servare, summoque in pretio habere dum vivam. Libellum vero hunc tibi uni donari vel inscribi fas est : qui ei claboratus ac destinatius fuerat, cujus tu quando sic Deo libuit, tametsi invitissima, ac praeter solennem naturae ordinem, praeter

10쪽

que ardentissima &tua & nostra vota, haeres secta es. Ipsum opus fateor esse hujus in odi quod tibi, nisi me lite, ut sie dicam, ossicii necessitas compulisset; nunquam

oblaturus eram. Quam enim Continet disputationem,ca omnis non modo a sexu studioque tuo, sed maxime etiam ab eo luxu aliena est in quo tu iam acerbissimo

cum moerore, versaris, carissimi conjugis morte nuper , cum a filii funere vix respirares,'amicta atque oppressa. Sed cum juris mihi antiquior quam decori ratio sit, hunc libellum, tametsi alieno tempore, ad te mi tere malui, quam cum nonnulla cujusdam veluti furti conscientia, apud me detinere , qui tristissim et quidem 2 luctuosissim , sed tamen justae ac necessariς haeredi- ratis jure tuus est. Accipe ergo , Domina, hanc superulectilis, quae filii tui fuit, partem, quam per aliquod tempus apud me custoditam , nunc bona fide sub omnium oculis tibi repraesento, hoc uno forsan nomine non indignam quae in scriniis tuis locum apud te habeat.

Hoc enim unum a te nunc postulo. Nam praeterquam

quod eximia tua pietas, longe firmioribus nixa radici bus, nihil his disput*tionibus indiget, scio te tuaque eo loco esse, ut liqc sine taedio atque molestia legere jam non possis. Olim, si ita feret animus , tibili clamstra evoluere ac percurrere licebit, cum te deus Spiriatus sui vi atque essicacia consolatus fuerit. Obnixissime ab eo peto ut potentem manum tibi sublevandae admoveat, ac in te, liberosque quotquot supersunt, omnia

gena gratiae suς dona largissimE effundat, eosque omnes salvos de incolumes tibi diutissimh Delicissimeque conservet. Vale. Lutet. Paris. I8. Kal. Sep

tembr. Is i.

SEARCH

MENU NAVIGATION