Joannis Dallaei De usu patrum ad ea definienda religionis capita, quae sunt hodie controversa, libri duo, Latinè è Gallico à I. Mettayero redditi; ab auctore recogniti, aucti, & emendati

발행: 1686년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

L DE VERO VS V

putandῖ rationem mitto, hoc unum dico non facile videri ex scriptis Patrum certi, exculpere quid ii sensierint de omnibus capitibus, quae hodie Protestantes inter& Pontificios controvertuntur. Multa fiant quae hanc cognitionem difficilem, ac impeditam reddunt. Nos priori disputationis parte horum quaedam asseremus i quar sin gulari quadam observatione digna videntur. . Prima ergo haec esto ratio; Quod pauca sint veterum Doctorum scripta, pr sertim eorum qui primo, vel iecun

do, vel tertio seculo floruerint, quorum tamen potiusquam inferiorum rationem haberi decebat. Cum enim inter causis, propter quas Ecclesia Romana Patrum scripta allegat, haec fere ordinem ducat, ur, scilicet, ex Antiquitate,quam verae fidei notam censer, doceat quam Vera sint ea quae sic credere profitetur, planum est antiquis sinorum potissimam esse debere rationem. Sane longe. probabilius est Religionem Christianam in suis primordiis puram S: sinceram suisse, quam iis te insoribus quae

postea consecuta flant: clara ut plurimum res, prout a straorigine recedunt, sic etiam in dies in pcjus ruant, & retro .sablapsae serantur,ut videre est in rei, spubl. legibus,disciplinis,& linguis, quarum nativus ducor minuitur, ex quo

fastigium roboris sui, S veluti virium s iarum florem, semel praetergressae sunt. Neminem autem fidelem inficiaturum puto vigorem istum & florem Christianismi maxime excelluisse superstitibus fano is Domini Apostolis, .cum sine summa eorum injuria dici nequeat, quenquam eorum, qui ipsis in regenda Ecclesia sit egerunt, vel voluisse, vel potuisse aliquid quod illos fugerit, ad cana perficiendam adjicere. Sequitur ergo tempora,quae ad ipso

rum aetatem proxime accedunt, a suspicione cori uptel .i-1um,siue indoctrina, siue in moribus, siue in Christiano, rum disciplina remotissima esse debere,cum credibilest, corruptelas istas, si quae acciderunt, sentim de pa ita hi in

irrepsisse, quod usu venire selet in rebus eius inodi S uuis vero objiςiat s eulum ipsum,quod proximu aetatem Apostolorum

22쪽

' stolorum cordecutum cst , non debere ab ista suspicione immune esse, cum Hegesippus, apud Eusebium, ' testetur

Ecclesiam virginem intactam S incorruptam usque ad ψ.

Trajani tempora permansisse . sed d medio sublatis Apo- Edii. Lai ι scitolis, conspirationem erroris retecto capite in apertum sese producere incepisse, equidem non repugnabo , sed. coboc tantum dicam, si statim post istorum Ecclesiae siderum occasim, cum eorum lux de praesentia vix dum thbducta esset,aususcit inimicus homo nonnihil χiganorum Qinter frumcnta spargere,non esse dubitandum quin longe χυα

majora peioraq; molitus sit seculis poli lectitis, cum sun)- M. morum illorum Doctorum chiri sanctitate tum simplicitate paulatim ex hominum memoria cyanescente,curio

suas, luxuriantiumque ingeniorum Variae arces m corUm -α ου- ---

locum invaserunt. Vnde restat praeterea colligendum, Q -' nantiquistima ista Christianismi secula, si ab omni prolsiis 'r' 'n

depravatione in doctrina non vacarunt, saltem longe corruptiora fuisse quam sequentia, ac proin tu illa nulla μαλω, α - enon ratione his antepononda, ut Clii illianorum tempo, Ti. mina non alia fere sit ratio quam quatuor illorum seculo.

rum quae tinxerunt Poetae, inter quae tequens Lemper su- π

perlote deterius est. Quod enim nonnulli ce sent, ad an veram veteris Ecclesiae de religione sententiam peri si Condam eorum maxime evolvenda esse scripta qui a Ma gno Constantino usque ad Leodem Papam, im nata usque ad Gregorium,vixerunt idest a tertio siculo exeuiate usoque ad septimi initia) id ,inquam, ipsiun ostendit quidem Pe-γM,ius Q. quam isti pauca agnoscant nobis superesse scripta trium D', 'illo tum seculorum quae Constantinum alueccsserunt, haudquaquam verb probat trium posteriorum quam 'trium superiorum potiorem apud nos esse debere autori- . talem. Quod si nobis horum non paueiora quam illorum, testimonia ac documenta superessent, ne ipsos qui- dem negaturos puto, quin recentioribus antiquiora ante ponenda esse iit. Sin aliter sentiunt, sibique fingunt Ecclesiam,quae Conitaritimi tempora subsecuta cst,incorrupti

23쪽

rem suisse quam illam quae ipsum antecellit, ferent me si dicam, hoc ipso eos testari se causae suae dissidere, dum

eam, a priorum temporum luce summotam, rejiciunt in secula,in quibus minus viriaena, minus', splendoris habui . n. v 7 se cam quam in superioribus clarum est. Plane praeter Cypriani mentem qui praeclare docci, pergendum esse ad sontem, cum doctrinae traditionis Ecclesiasticae canalis Vltio interruptus, aut bibulus factus cst. Sed quicquid illi senserint, certE ex eorum dictis milii videtur Protestat lium causa non minimum juvari, nam illi, dum sic agunt, satis hoc ipsb fatentur,quae a Protestantibus negantur Romanae Eciaesae dogmata, ea nusquam in Scriptis trium vetultillimorum seculorum clare tradita haberi, quae si in iis extarent, eorum prosccto probatio absurde ac prinpostere in tria subsequentia secula rejiceretur , quibus, murto minus quam antiquioribus, tribuere Romanorum adversarios satis superque notum est. Sed praeterquam

quod illi id nobis ultro dant,res ipsa docet,ad dirimendas controversas nostras, paucula e tribus primis Chi illianismi seculis superesse scripta. Videntur enim plerique illorum temporum fideles satis habuisse fidem suam fulgore vitae inculpatae,& sanguine quem pro Christo diu sta imtissime effundebant , in hominum cordibus inscribere; de libris vero scribendis parum laborasse: seu id placeret, quod eleganter docet Origenes, Christ ianismum vitae innocentia, morumque honestate pocius quam pigmentis εοntra C. 7. Oratoriis propagari & retineri debere; sive per continuasqitibus amictabantur calamitates, ipsis non liceret ad id animum appellere; seu quapiam alia de causa a scribendo

deterrerentur, vel avocarientur. Vtcunque sit, certum

est, exceptis A postolorum sacris voluminibus, perpaucos primis illis temporibus libris conscribendis operam de-

disse : unde illa Eu ebit initio historiae solicitudo, quod . . exigua, imo nulla lux aliunde affulgeret quam sequere-xtur,nullaq; vestigia occurrerent, quaepi Cmeret, cum L

lis operiorum irisa esset ea via quam capesseb c.Sed neq; ea

24쪽

Ipsa quae tum edidore Christiani, tametsi pauca, ad nos

omnia pervenere. Pars major intercidit, vel temporis, quod omnia absumit, injuria, vel hominum in abolendis quae ad palatum non sapiebant, audacium fraude,ut exempli causa Papiae Episcopi Hierapolitani quinque libri, Quadrati Atheniensis, & Aristidis Apologiae , Castoris Agrippae opus contra Basilidis haeretici libros viginti quatuor, Hegesippi qui ne libri; Melitonis Sardensis Episcopi,Dionysiii Corinthii,Apollinaris Hierapolitani opera , Pinyti item Cretensis epistola, Philippi, Musani, M delli, Barde sanis, Pantaeni, Rhodonis, Miltiadis, Apollonii , Serasonis, Bacchyli, Polycratis Episcopi Ephesini, Heraclii, Maximi Hammonii,Tryphonis, Hippolyti, Iulii

Africani, Dionysii Alexandrini SI aliorum monumenta quorum nuda nobis nomina & tituli apud Eusebium MHieronymum & alios supersunt Etsi autem fieri potuerit, ut bona veterum istorum monumentorum pars, sola, vel temporum injuria,Vel si ominum negligentia interciderit, non est tamen dubitandum quaedam etiam eorum dolo ac fraude abolita esse, qui extare nolebant suae a primo Christiani simo diversitatis argumenta. Nisi enim aliquod hominum illidium in istis supprimendis filisset adhibitum , nulla apparet ratio cur sanctissimorum atque antiquiis morum virorum labores potius intercidere passi sint Christiani, quam alia non pauca torum multo deteriorum. Verbi gratia; cur quaesis Tertulliani, gravi ob Montanismum invidia laborantis,opera plurima perennarunt,

Apollonii viri inter Catholicos laudatissimi nihil ad nos pervenit 8 Ac illius quidem quod mireris in liber de jejuniis , propriE adversus Catholicos scriptus quos ille it sychicos falso & contumeliosξ vocat mansit tamen, hujus contra Montanillas pro Catholicis dis utatio periit Quae illa suit tam praepostera Chri itianorum hominum, vel in

hostem caritas, vel in civem iacgligentia, ut illum servatum vellent, hunc interire paterentur Z Nulla rei tam incredibilis ratio occurrit probabilior, quam qudd receptis

25쪽

DE VERO VSu

postmodi in apud Christianos jejuniorem leghus, xem . phagiarumque dis plinis,quas veteres in Montant partibus damnaverant, posteri P pollonium veterum defenso, rem perire non inviti passi sint Tertullianum ob ejus cum suis conformitatem suum suillo putantes, severint. Sane tanta est Tertullianeae doctrinae cuna hodierna Romana consorinitas, ut ejus pro Montano ad versus Psychicos disputationem, non ignobiles apud Romanos Theologi 'I., ' Peresius &ν Turrianus pro Catholicis suis contra haere,. ticos institutam esse censuerint. Eandem causam Hegeb I a i sippo, Papiae S aliis perniciem vel attulisie, vel certe no turasse crediderim,ne si scivarentur,eorum simplicitas,&aliena a seculorum insequiatorum moribus fides ac disici plina, recentiorum inventis fraudem saceret. utcunque sit, illud quidem constat pauca fui cresse ex illis seculis certa de indubitata. In hoc censu sunt Tractatus quidam

I.. Philosophi de Martyris , qui anno post Christu in

is natum centosirino M quinquagesimo alteram suam Apo- Κλ. ρ si . logiam scribebat; Irenaei, qui Iustinum proxime secutus 2 cst, quinque libri, Clementis item presbyteri Alexandi , minit. ni, quῖ exeunte secundo seculo vivebat, tres eximiae de cruditae lucubrationes. Varia quoque Tertulliani, qni sub idem tempus florebat, opera Epistolae x disputationes . Cypriani, qui Carthagine Episcopus fuit, ubi S martyrium fecit, A. D. 218. Scripta Lactantii de Arnobii ejus discipuli,5 paucorum aliorum. Nam quantum attinet ad Cypriani aequalem Origenem, ex quo uno, si salvus perdurasset,plus lucis nobis accederet quam ex reliquis aliis, de a quo sorsan potius quam a caeteris omnibus haberemus in quo acquiesceremus, paucula sunt, Sc maximam partem, foede Iacera, & miserE immutata quae sub illius nomine feruntur. Magni enim Sc mirandi illius viri monumenta,neque temporum,neque hominum injui iam sic, perare potuerunt. Atque haud scio annon horum invidia gravius eum amixerit, quam ipsa tot seculorum vetustas

quae ab ipsius morte ad nos fluxerunt. Haec sere sunt quae

26쪽

e. tribus prioribus Christiani sint seculis ad nos eerta 3d ii dubitata pervenerunt. Caetera enim stripta quae iisdem temporibus tribuuntur partirii ab ipsis etiam Pontificiis notha & fictilia esse agnoscuntur, partim ab ipserum adversariis tam probabilibus, imo adeo firmis argumentis rejecta sunt, ut ea inter testimonia& authoritates quibus opus habemus ad lucem inserendam controversiis nostris, locum habere nullum possint. Scx pta quarti de quinti seculi fuerunt fateor, de longe majori numero quam superiora, de in eo etiam seliciora quod ad nos usque perennarunt ; sed longE absunt a pri rum authoritate, maxime apud Protestantes, qui admodum probabiliter censent Christianismum labem paulatini contraxisse,& singulis seculis de pristina de nativa sita puritate aliquid amitis te. Adde, quod metuendu videtur, ne tanta ista librorum,duobus illis seeulis editorum mulabrudo,non minus negotii nobis facessat, quam ante in mora fuit eorum exiguus numerus, de ne, qui antea inopia laborabamus,nunc copia obruamur. Aliquando enim vera ho-mῖnum sententia,non minus verborum & voluminum copia, quam silentio ipso obruitur, dum mens nostra, his im- redita, quae sit vera Je communis sententia inter tot ver borum ambages, his hoc modo, illis alio rem ipsam osse rentibus capere satagit Certum quippe est, in tanta Apene infinita ingcialorum de linguarum varietate,rarb oocurrere posse duos qui praesertim in rebus dissicilibus atq;

abstrusis, quales sunt lv. ead religionem spectant, eandem rem ea dc in ratione, iisdem imaginibu , quantus unque eorum sit in re ipsa consenses, concipiant. Quantumvis autem haec varietas in solis rei circunstantiis versetur,

non potest tamen res ipsi non ea videri assici.

27쪽

Ratio II. Quae siversiunt tribus prioribus feculis

scripta maximam partem agere de rebus alie

nissimis ab iis qui hodie circa religioni u

in controversiam vocantur. IAm ad hanc librorum,& vetustillimorum paucitatem, S recentiorum multitudinem,qua utraque non parum laboramus, accedit aliud non levius incommodum, quod stilicet difficilc sit certo scire quae utrorumque auctorum fuerit de hodiernis controversiis fides ; a quibus plano sunt aliena quae veteros in sitis illis operibus tractant. Hi enim pro suorum temporum ratione,vel Christiani sinum criminationibus quibus per calumniam gravabatur purgant ; vel insulsa & impia Ethnicorum sacra exagitant; vel obduratam Iuci eorum pervicaciam coarguunt ; vel Di tentosa haereticorum sui temporis deliria confiitant; vel fideles ad patientiam i& crucem Christi sortiter perferendam hortantur; vel quosdam denique Scriptura: lo cos interpretantur. Haec omnia perparum ad controversas nostras faciunt, quas isti nunquam fere nisi casu atque obiter S aliud agentes attingunt, cum nihil minus quam nos nostraque in animo haberent. Occurrunt quidem hinc inde quaedam apud illos in quibus utri itie sibi videntur sententiam suam clare expressam vidcre ; sed ut plurimum fi ustra; ac ferὰ non aliter, tuam siquis in cam- Panarum sono arti mi siti cogitata ac studia se observare putet. Iustinus&Tertullianus Theophilus&Lactantius, Clemens & Arnobius fictilioruni numinum vanitatem accurate ostendiit, Ethnici sque docent i ovem, Martem,& lunt nem, S c. mortales fuisse;Deum verum unum esse,c aeli & terrae creatorem. irena us Basilidis, Valentinianorum reliquorum Gnosticorum Theologiae omnium foedis.

28쪽

foedissimae & insulsissimae fabricorum portenta prostigat. Tertullianus praeter hos, quos & ipse confutat,Mar- Cionem quoque, & Hermogenem, & Apellem, de Praxeam & alios debellat qui duos Deos, aut duo principia constituebant, aut personas Patris de Filii confundebant. Cyptianus in excolendis tum disciplina tum virtutibus Ecclesiae Christianae ferme totus est. Arius, & Macedonius , & Eunomius, & Photinus, x Pelagius, M post illos Nestotius, de Eutyches quarto Sc quinto seculo nego tium exhibuerunt. Horum contra Christi vel personam. Vel naturas, &' contra S. Spiritus vel numen vel efficaciam pridem, Dei beneficio , sepultae plasphemiae, piorum qui illis temporibus floruerunt ingenia & calamos

exercuerunt. Nam circa ista maxime versantur qui nobis illius memoriae supersunt etiamnum libri. Quid ista quaeso ad transsubstantiationem N ad Eucharistiae ado. rationem , vel Papae Monarchiam, aut arcanae consessionis necessitatem, aut imaginum cultum, aut alia capita de quibus nunc contenditur; de quibus Veterum nullus diserte & ex proseo egerit; quae etiam sertasse iis in mentem nunquam venerunt. Quanquam certe istorum sit per his capitibus , quae tanti nunc fiunt,tam altum silentium non est omnino mutum, nec de nihilo, &forsan tantidem faciendum est, ac si de iis diseria egissent: at non eorum bono qui pro istis, tanquam pro aris de focis, pugnant. Verum, ut ut sit, in certis N indubitatis Veterum voluminibus nulli occurrunt Tractatus qui eo consilio stripti fuerint ut pro dogmatibus istis, vel adversum ea disputaretur. Equidem fateor lubens, hominis sapientis fidem corpus constituere, cujus partes inter se cohaerent, & aliae ad alias referuntur, ita ut ex iis quae conceptis verbis docet . colligere sit quae mens ejus fuerit circa ea de quibus silet , credatne ea , an secus; cum non fiat verisimile, ipsum ea admittere quibus euertuntur fidei dapita quae ponit , vel rejicere ea quae

ex ipsis necessario consequuntur.Sed praeter quam quod

29쪽

DE VERO US V.

ista disputandi ratio supponit Veterum fidem totam apte

inter se cohaerere; nullas eius partes vitium facere ; omnes inter se esse exquisite coagmentatas M arcte connexas quod non esse prorsus extra dubium suo loco docebimus in praeterea, inquam, requirit ingenium acutum de perspicax, quod actutum & Clarc fingularum rerum consecutiones pervideat; & memoriam cxpromptam S amplam, ut possit ad amussit in eorum omnium recordari quς veteres ponunt, & judicium acro, minimeque anticipatis opinionibus praepeditum, ut Verum sententiam cum ea quae nunc obtinet, accuratε pollit conferre. Quae quidem omnia, si in quopiam occurrerent, hanc scriptorum veterum versandi rationem longe utilissimam dc ad eorum mentem penitus introspiciendam accommodatissimam futuram fateor. Verum, proh dolor i ra-

rissima sunt ista,nigri; que simillinis cygno. Adde quod si 'in fides habeatur nonnullis doctoribus Pontifieiis nihili est,

nulliusque usus universi ista methodus, quae argumenta scilicet & ratiocinationes adhibet; haec enim cum, Istis judicibus, instrumenta sint fallacia, non sunt idonea ad fidem faciendam, maxime in iis quae ad religionem spectant,in quibus nulla fides debetur nisi locis clatis St d, sertis. Itaque, si eorum sententia stetur, istorum, si sapi mus, fidei capitum nullum apud nos fidem obtinebit tanquam Patribus creditum & traditum, nisi ad ipsum in eorum voluminibus de verbo ad verbum legamus, id est, iisdem ad litteram verbis quae in Decretis Canonibus Concilij Tridentini habentur. Cum ergo, ex istorum sententia, testimonia, ut fidem mercantur, diserta esse necesse sit, cumque haec de quibus quaeritur internos pleraque nuiquam apud Patres diserte agitata inveniantur, is in Logicae praecepta neutiquam peccabit, qui

ex istis omnibus colligor, aegerrime fieri posse s si modo ulla ratione potest in ut pernoscamus quae genuina fuerie Veterum sententia super plerisque Ecclesiae Romanae dogmatis quae nunc a Protestantibus ropudiantur.

30쪽

C Apuae III. Ratio III. Quod Patrum verὲ cert)que non mi quae- cunque nunc eorum nomine circumferuntur, sed

pleraque iis vel olim vel his demumpostremis

seculis usi ac supposta.

ACcedo iam ad longe maximi momenti rationes,

cum superiores illae duae, licet non contemnendae, leves tamen sint prae iis quae sequuntur; plerorumquae nim istorum, de quibus agimus , librorum confusio tamia est ut immane quantum dissicile sit, vel eorum auctores , vel sensum certo cognoscere. Hoc primum ex eo

nascitur, quod veteribus falso adscripti & supposititii nullo numero inveniuntur libri. Simile quid in omni cum Litterarum, tum Disciplinarum genere accidit,nea in ulla alia re, vel in Philosophicis, vel in Literis humanioribus , magis desudant Critici, quam dum delectum inter ejusmodi socius nothos vel adulterinos, & genuinos legitimosque adhibent. Sed nullibi foedius & impudentius quam adversus Scriptores Ecclesiasticos fraus grassata est. Omnes tam harum quam illarum partium de eo queruntur, & ad sestidium usque in lectoribus ex intricatissimis impostorum istorum commentis educem dis laborant, etsi plerumque parum proficiant, propter vehementiora partium studia,dum libri, non tam ex suo merito, quam ex legentium usu ac commodo aestimam tur, ac probantur. Qui adversatur, exploditur: qui favet, laudantur. Itaque,ut quod res est dicam, plerique non destis opinionibus ex libris Patrum, sed de Patrum libris ex suis opinionibus judicium ferunt. Qui nobiscum sentit vel loquitur, is Cyprianus est Sc Chrysostomus ; Si s cus, scriptor est recens & Imperitus ; veterator est, qui lacinias suas praestantissimorum istorum virorum purpω

SEARCH

MENU NAVIGATION