장음표시 사용
631쪽
gis VITAE P. R. BALTHAssARI nec ex toto sancto eius corpore, aliquid tale evhalabat, quando ipsa ossa in cistam unam collegerunt: cum tamen necdum caro tota esset consumpta: ideoque aliquid etiam calcis cum ossibus Posuerunt, ut caro illa citiis consumeretur: &quamuis in hac re non modicum temporis p suerint: nunquam tamen odorem aliquem ingratum perceperunt, cum tamen aliorum corporum an eadem cripta manentium foetorem ferre non
possent. Acceptum sanctum caput pijssima illa
Domina posuit cum magna reuerentia, ac vene
ratione. in quodam oratorio ad id solum destia nato,praeter aIterum quod habebat; & illud puticherrime exornauit in testimonium amoris ac venerationis erga sanctum Patrem. AL T E R A fuit D. Magdalena Ulloia,haec cum
cogitaret sepeliri in Collegio Uilla-gartiensi, voluit sancti P. Balthassaris corpus ibidem habere, quem habuerat Confessarium 8e Magistrum, fueratque Rector, & primus Novitiorum Magister in eo Collegio. Petijt ergo illud, a Patre nostro Generali, qui iam erat P. Claudius Aqua V Lua,qui non potuit non annuere petenti. Ad ossa ei ferenda missus est P. Franciscus, Salcedius, nostri societatis,& eiusdem Patris ex sorore Nepos, ius in praefatione nostra mentionem fecimus, artulitque illa occulte Uallisiminclusa usque Vila-gartiam, &transiens per Vallis-oletum, vhaec Domina manebat: dedit ei dentem ex Capisancti extractum, ut secum illum gestaret: ου valde gauisa est tali munere accepto. A1iquis tres graues, ex domo nostra Profesta CuP1eqipsa ossa videre, ac venerari: & P. IosePhias A
632쪽
stius, qui Unus erat eorum, tantam percepit suavissimi odoris fragrantiam, ut interrogaret, an
aliquid inter ossa posuissent, quod tam suauiter
redolerent:cumque responderent,nihil esse posse tum,quamuis comparata quaedam fuissent,ut ponerentur: respondit ille, ne id facerent: nam non
deesse in illa domo, qui magnam fragrantiam
percepisset. Solet enim Deus D. N. sanctorum corporibus suauissimum odorem tribuere, quamuis non omnes t Ilum percipiant. Conuenerunt Villa-gartiam P. Gongaluus Abulensis Prouincialis, & P. Ioannes Montematorius illius Collegij Rector,& P. Franciscus Galartius Domus Professae Uallim Oletanae Praepositus,P.IoanneS Suarius, Antonius Padillius, tu multi alij graues eius Prouinciae Patres: accessit & Inquisitor, D.Ioannes Μorales Salcedius, affinis sancti Patris, de D. iacobus Lopea Salcedius eius ex Fratre Nepos, 'qui tunc erat Collegialis in insigni sanctae Crucis cillegio vallis-Oletano, quorum superius facta est mentio. Sarcophagum siue cistam cum sacris
ossibus deposuerunt in quadam illius Oppidi Parochia, quae dicitur S. Boalis, in quodam tumulo ad id praeparato. Die autem viventi instituta est
ex templo nostro ad illam parochiam solennis processio, ad sacra ossa ad illud deferenda. Praeis cedebant quadringenti Studiosi, de Clerus cum choro Cantorum, qui seruiunt nostro templo; Sehos sequebantur Patres & Fratres Societatis, sacris vestibus indutus incedebat praedictus Inquisitor Salcedius, ut sacrum celebraret, & faceret Officium. Cistam ipsam acceperunt P. Rector illius Collegh, & P. Praepositus Vallia-Oletanus
633쪽
& Patres ali j graues, & ad certum tractum mbantur: quia omnes cupiebRnt eum honorare sancta sua vita ac doctrina adeo prius ipsos norasset.'collocatum fuit corpus in magno tu Io, quod fuit in medio symmi sacelli erectum quenti die mane fuit solenne Sacrum, & ex 1ens concio habita a P. Roderico Cabredio, tunc erat socius P. Prouinciat is, & postea fui iam Prouincialis, Visitator& Superior in Iuinc ijs Perua na& Μexicana cum magna gloria, & utilitate animarum tam Hispanorquam indorum. Sacro finito, posita lint sossa in Capella Reliquiarum prope altare, inseruatur sanctissimum Sacramentum, ad lepistoli: volente Deo D. N. ita eum honorare adeo serio ipsius honorem in terra quaesiuisset quoniam ipse procurauerat, ut praedicta Donlpundatrix sacellum illud adeo insigne aedis ret, in quo tantum lacrarum reliquiarum nurum & varietatem poneret ad honorem Sanrum: ideo voluit Deουs, eius corpus propriunter illos haberet in terra locum, cuius anim; ter eosdem in caelo locum habebat. Et quoniam concio, quae in hac Reliquia collocatione fuit habita, praeterqua in quod idita valde sit, spiritualis, &curiosa, habet et breuem quandam summam, & iucundum Echum vitae huius sancti viri, quam retulimi
visum mihi est, eam hic subiscere di foeticem huic historiae m
634쪽
PATRIS BALTHASSARIS ALUAREZpijssimae memoriae ad Ecclesiam Societatis Issu Vi ila-gartiensem. SALUTATIO,
MEMORIA IOSIAE IIc CO AVpositione odoris facta opus pigmentas. In omni ore quasi mel induleabitur
t in Ecclesiam hanc, ad recens. celebrandas exequias celebris illius viri & gloriosae, ac so licis memoriae P. Balthaffatis Aluarij, Religios Professi nostrae Societatis I E 1 v r etsi enim eam spem habeamus, quod felix eius anima, diu iam fruatur a ternis gloriae bonis: quod nobis pollicentur rara virtutis exempla quae nobis in vita sua dedit Nihilominus, ut sani: ε Ecclesiae matris nostrae constitutionibus pareamus, no straeque obligationi satisfaciamus, Desi nctorum officium persoluimus. In quo ego minimus ia, indi .
635쪽
Gx CONCIO DE ΤRANSLAT indignissimus omnium eius filiorum, sermohecide tali viro & in tali occasione habiturus, ad reae esse existimaui Sapientis verba initio proposita: Memoria Iosiae, &c. quibus omnes sui populi fi-IIos exhortabatur, ut memores essent gloriosi
sanctique illius Regis Iosiae, qui a Deo in bonum suae gentis electus, excellentia adeb & stupenda opera in suis diebus fecit, ideoque Sapiens
illis dicebat: memoriam hanc debere esse cornpositionis instar ac mixturae ex varijs odoriferis, & aromaticis rebus per manum praestan- tissimi alicuius artificis conditae, quae suauissimum odorem continue exhalet: eritque haec memoria in ore omnium hominum, qui de ea loquentur, quasi mellis favus sapidissimus illis aedulcissimus; & quasi suauissima & ordinatissima musica in auribus existentium in deliciosissimo
conuiuio. Aptantur autem haec verba pulcherrime excellentissimo huic viro,cuius ossa in Sarcophago illo inclusa habemus. Quemadi rodum e nim apprime illi competit nomen losiae, quod in hebraeo ignem Domini significati ita etiam facta i& quae de altero illo Iosia dicebantur, aptantulilli commodissime. Ignis enim Domini fuit isti magnus eius semus: siquidem ignem verbis sui ignem suis operibus, & ignem tota vita sua ialijs accendebat. Bene itaque ei aptantur verti quae de altero illo Iosia sunt dicta, & quidem niminatim hodierna die in hac exequiarum, 'Uhodie persoluimus, solennitate: id autem es hac concione a nobis ostendendum, M ad id taquam ad propositum scopum illa dirigenda.
quod tamen praestandum diuina grδtia DC
636쪽
Οss IvM P. BALTHAII. ALVAREE. opus est, pro qua impetranda recurramus pro more ad Virginem sacratissimam, cui felix hic vir fuit pijssime addictus, & per quam singulares gratias, & fauores ab ipso Domino accepit. Aue Maria,&c.
M ZMORIA IOSIAE,&c. stupendum est stricium illud vinculum unionis & amoris, colligatio illa & amicitia, quam Deus in omnibus creaturis aliquam similitudinem, conformitatem, ac mutuam aliarum ab
alijs dependentiam habentibus posuit; admirandus quoque ille quasi naturalis affectus, quem omnes habent, ut sint simul, nec aliae ab alijs s parentur: Ad cuius rei probationem omittamus creaturas illas, quae sensu carent; imb & eas, quae sensu quidem utuntur, sed sunt irrationales: MIoquamur solum de ijs, quae ratione ducuntur, in quibus id quod diximus, eminenter apparet: nisi deprauata voluntas id impediat. Nam quemadmodum Ratio iuuat ad similitudinem,conformiatatem, ac mutuam aliarum ab alijs dependentiam cognoscendam: ita etiam conducit plurimum ad hanc unionem conseruandam. Hinc affectus ille naturalis adeo vehemens oritur, quo filius cupit esse apud suum parentem, & parens apud filium; frater apud fratrem; amicus apud amicum; & conterranei cum suis conterraneis; fidelis seruus cum suo hero, & subditus cum humano & esemente suo Domino; ac denique quicunque maiorem inter se habent conuenientiam,
de aliorum ab alijs subordinationem: & eo usque affectus
637쪽
affectus huius vis peruenit, ut eum tales non popsumus apud nos superstites habere; optemus i mu inobiscum aut prope nos etiam mortuos habere,quos dileximus,eorumque ossibus quasi ii se haerere, demusque operam, ut etiam in ipsa mor te conueniant,&simul sint in una Ecclesia, in na apella, imo' in uno sepulchro; ita ut amor hic,& naturalis affidius videatur, cum ipsa morte contendere, & par illi esse, ita interpretans illeia eain. s. 6. Canticorun i: a fortis est vi nius dilectio, dura si uinfernus amulatio ; & per verbum inferni sepulchrum intelligens. quasi dicat: non est mors p0tens, nec ipsum sepulchrum ad amorem hunc,&affectum naturalem eorum, qui se in vita dilexerunt, impediendum: nam etiam in ipsa morte, &sepulchro volunt eorum ossa simul conuenire. 'oties nec sine mysterio cad naturalem livasaitectum cordibus hominum ab ipsa natura innὶ tum ostendendum repetunt diuinae scripturae illi, is Regum & Paralipomenon desiderium, qύ Reges Iudaeae tenebantur,ut in sepulchris Patrursuorum sepelirentur; & ita fieri post mortem illorum consueuisse, dicitur enim: sepultus est sciuitate David cum Patribus senis, sepelierueum in sepulchra Patrum suorum: &ine1sdem
bris contra scribitur de aliquibus, quod non furint sepulti cum Patribus suis, nec ossa cum olbus coniuncta, in poenam & quidem magna a Paratra. euenit Ioram, & Ioas, & temerario illo Oa24. est 26. Hunc naturalem affectum insinuat sanctus AuIxb. . com stinus, cum ait, matrem suam S. Monicam des. - 9 rium ingens habuisse moriendi in Africa, Vt Iset in sepulchro viri sui sepeliri: qtiam utS acit
638쪽
Oss IvM P. BALTHAS s. ALFAREZ.tens, Dei voluntatem esse ut ad ostia Tiberina morerstur, sanctae eius voluntati libenter acquieuit. Mille possemus huius rei exempla ex omni antiquitate adducere: sed satis sit dicere: adeo, cetum hiinc in hominibus vixi me, ut Cicero in eleganti illa oratione, quam habuit pro .
Sexto Roscio Amerino, ut miseriam eius extolleret, in quam aduersatij eum coniecerant; non habuerit efficaciorem rationem, quam ut diceret:
eui de tauro patrimonio, ne iter quidem ad sevu ebram Patrum relictum est: V t scilicet illud videret: quasi dixerit: adeo cupiunt homines sepulchra Pat: um suorum prope se habere, &posse ad illa ire, &saepius inuisere, ut non potuerit magis exaggerari miseria, in quam Roscium eius hostes coniecerant, quam dicendo, quod accessum impediuerint ad sepulchrum illud. In ipsis etiam secris literis duo huius rei habemus exempla singularia: alterum est sanctae illius mulieris Ruth, q Ne cum amorem & affectum erga Socrum suam Noemi etiarnsi alienigenam in naturalem iam
conuertisset, cupiens nec vivam nec mortuam ab
illa separari ei dixit: b quocunque perrexeris per- b Ruthi.wcgam; ct ubi morat veru, ct ego pariter morabor:
quae Ie terra morientemsusceperit, in ea moriar,rbf-que lacum accipiam sepulturae. A lterum est magni
illius Patriarchae Iacob, ut proprius iam ad nostrum propositum accedamus) qui . cum iam esset Prope mortem & in terra aliena, cupiens ossa sua cum suorum parentum ossibus couum gi, mandauit valde serio filijs suis, ut corpus Dum transferrent in terram Chanaam, Vbi Pater eiuS Isaac, c Genes 9.
639쪽
ημε CONCIO DE TRANSLRT.quit, me cum Patribus meis i 'elunca duplici, qua est in agro Ephron Hetai. In qua re duae fuerunt circumitantiae, quae satis ostenderunt naturalem se e Q. . hunc assectum, de quo agimus. Prima fuit ipsum desiderium & prsceptum patris; secunda,cura Scamor boni eius filii Ioseph, qui praecipue neg tium illud in se receperati& non solum tanquam filius obediens,&cupiens exequi mandatum Pa- tris, corpus eius curauit in terram Chanaam d ferri; sed etiam affectu ipso naturali, de quo loquimur, ductus: nam cupiens &ipse in patria sua Neu so, δε- sepeliri quόd in suo testameto costituit,&post- ο , i 3 is. ea Moyses impleuit noluit ossa sua separari ab ossibus sui parentis. Quare statim corpus eius ad Auorum suorum sepulchrum detulit, ut omnia ibi simul essent. Et licet ipsius Ioseph ossa postea reposuerint in parte illaterrae promissionis, quae 34. 33, vocabatur Sichem, Ob reuerentiam forte sepulchri trium illorum sanetorum Patriarcharum non tamen illud reposuerunt procul ab illo, veaffectum illum ac desiderium naturale, de quo
T o T v s hic discursus est effigies quaedam valde ad rem eius causae, quae nos hodierna die ad hanc Ecclasiam conuocauit, ut ossa Patris Balthassaris Aluarij, loculo illo inclusa. videremus; quae ex Prouincia Toletana ad Castellanam allata sunt, &in hoc Villa-gartiensi Collegio collocata, est enim hoc opus ortum ex affectu illo Mamore, quo filij tenentur simul manendi cum suis parentibus, tam in vita quam post mortem; &fimitatio quaedam valde ad viuum eius, quod fecit Ioseph cum corpore Patris sui Iacob: quamuis
640쪽
Oss IvΜ P. BALTHAIS. ALTARE E. 61γuis enim ibi adfuerit parentis morientis mandatum, hic autem non: adfuit tamen amor & cura
fidelis ac benevoli fit ij, qui ad imitationem Ioseph id fuerit exsequutus. Nec dubito,magno si solatio dilecto huic Patri nostro futurum fuisse,
ut in hac Prouincia ultimum suum diem obiret; suaque ossa simul essent cum ossibus Patrum, ac fratrum, totque filiorum suorum: sed existimauit forte, etiam in Prouincia Toletana se inter eos. dem vitam suam finire: non solum,qubd Societatem ingressus fuerit in praecipua eius parte, Vnia uersitate scilicet complutensi; & per aliquot annos ibidem vixerit; & quod tempore mortis suae esset totius Prouinciae Praepositus, & Pater: sed, quod etiam simul sciret singularem charitatis, Munionis spiritum, quo Deus vult coniunctos recolligatos esse omnes, quicunque sunt in Societate, cuiuscunque nationis sint, & in quacunque mundi parte conueniant; & in viginti tribus prouincijs, quas hodie habet Societas,distributas f
re in omnes terrae regiones, omnes qui in ea sunt habere cor unum, & animam unam: propter has,
inquam, rationes, crediderim, illum nec dixisse, nec petijsse, ut ossa sua in hanc Prouinciam deviferrentur: sed quamuis haec non adfuerint, non
tamen defuit amor ac defiderium Ioseph filij dilecti, huius, inquam, Prouinciae, & nominatim
huius Collegij, filij ipsius valde dilecti, quod cupidum habendi apud se dilecti sui patris ossa, ea' petijt, &obtinuit per piam suam matrem, Donam, ac Fundatricem D. Magdalenam Vlloiam,& nunc simul sunt, ut videtis in illo oculo: ut in