장음표시 사용
191쪽
Spartanos tamen excipio, solos dignos.qui cum Romanis comparentur, si vires & copiae maiorcs fuissent. nam alia non degenerant. Sed haec infelix audacia: illa laetior. cum Punico item bello, fugientem eorum classem, pedites in mare se coniicientes & natantes, quasi in camporum firmitate agpessi, maniabus Pis in litus retraxerunt. Paullo vetustiora ista sunt: ecce maais noua exempla. Bello Africano ciuili, Centurio Caesaris cum aliquot veteranis in mari captus, ad Scipionem aduersa rium Ducem perductus fuit. Ibi Scipio clementer vitam statim offerre & honorem, si deficere a Caesare, dc pro se stare vellet. Ille autem contra, hortari Vt ipse desisteret, neu contra tam inuictum virum & copias pugnaret: Auae, inquit, cui mori
simi, si minus antea expertus es, bcet num cognosias. Elige ex tuis cohortibus Ῥnam, quam puto esse FIRMISSIMAM, in constitue comtra me. Eo autem ex meis commilitonibus , quos nunc in tia tenes poettestate, NON AMPLIUS DECEM sumam : tum ex virtute nosia
intelDetes quid ex tuis copiis perare debeas. Ita Hirtius, siue Oppiuς siue Balbus,caste& puriter haec narrauit. AvD.Legi equI- dein,& memini: sed quid nisi militaria & vana haec verba suntἶNam ut decem contra quadringentos consistant, nulla ratio aut exempla dicent. LIPs. Rationem nunc omitto,etsi ea quoque in veterano illo robore est: sed exemplis hoc firmaFi potest. Non tu in eodem Hirtio legisti, Numidarum copias, in coronae modum, Laesaris copuis cinxisse sariam interim, inquit, NON
tebant. Hoc etsi mirum,tamen verum est: & nisi fallor,ipso illo scriptore arbitro & inspectore gestum. Sicut quod idem eodem bello,de Gallis nostris tradidata Accidit res incredibilis, i equites MIN vs TRIGINTA Galf, aurorum equitum duo millia loco pellerent, mrgerentque in opidum. Vis nominatim & L. Sicinium aliquem citem , qui centies ira in aciem descendit φ fiex ω rriginta spolia ex hostibus rettulit φ octo ex pr uocatione occidit quinque ω quadraginta vulnera pectore excepit ter ro nullum Vis Cassium Scaeuam 'qui in Britannico' litore , cum quattuor commilitonibus in scopulo
192쪽
LIBER A R T V S. I relictus, cum mari abeunte hostibus adire fas esset, atque hconsertim irruerent; desertus ab alijs, selus impetum sustinuit, multos deiecit aut occidit, denique armis suis onustus, solo scuto abiecto, in mare se dedit,& ad Caesarem natauit.Qui stupens ad viri virtutem, laudare parabat: at ille disciplinet memor , ia veniam Jmperat , inquit, quod siculum reliqui. O dictum, factis illi sipsis laudabilius t &quid a tali animo, non enim iam manibus soluin, non speres Idem Pompeiano bello , ad Dyrrachium castello praepositus, solus in porta coninens, contra Romanas, Romanas dico legiones & copias, id
seruauit. Quo tempore oculus ei effossus, humeri traiecti &semur, scutum centum triginta ictibus per ratum. Fabellas r citare hodiernis militibus videamur: sed nos res dicimus, tam
hercules quam cum Onera aut vera narramus, adeo non im
tanda, ut nec credenda. Sed in victoria quid milites istos in ror Z magis paene in clade & morte . Miles in Cannensi proelio,
cum vulneribus confectus, manus etiam mutilatus esset, sp
liare se conantis Numidae ceruicem brachijs inuadens, ad se traxit, dc naribus atque auribus corrosis cum alia tela non essent, aut tractare non posset J deforme cadauer aspicientibus reliquit. De uno loquor: sed quinam illi miri fuerunt Flori verba dabo) quos ab elephantis obrutos Pyrrhi proelio accepimus ἰ omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis immortui, omnium in manibus ensis, γ' reli Le in vultibus minae, in in ipsa morte ira etauebat
Vide mihi istos,non homines, sed Martes, si fas dicere: & nec victos quidem,uincendos. Satis de Militibus, transeo ad Duces: etsi quomodo non isti omnes Duces 3 Imo quod Thucydides de Lacedaemoni js scite dixit, re ἄρα, et M ὀδώ- . το in ἀ-
ὰπιῶ περ πης ἀρ-- ωι: quod, paucis exceptu, exercituae eorum
DuCEs DuCvM essent: id profecto in Romanos conueniebat.
Sed tamen Duces etiam aliqui eximi j: ut parens ille Romulus, vi m. Furius f semisius; ut L. Papirius fusor, quem vel Alexandro parem si venissetὶ Liuius opponit; ut M. Claudius Marcesius igneo impetu; ut ALFabius Maximus, salubri tarditate; ut P.Sciapis Vicanus prior, diuina selicitate; & mstemr,diuina virtute;vt denique nam omnes quis numeretZὶ caput & culmen L. Iulius f Aser: sortuna,peritia, magnitudine & celeritate animi, supera omnes Disilired by Corale
193쪽
D E MAGN IT V D. ROMANA omnes qui arma tractarunt,aut tractabunt. Sed concludimus:
si post Caesarem tamen unum addidero, alterius Caesariso fidum utilemque ministrum s Is M. Vipsanius Agrippa fuit , vir bello prouidus de sortis, de vel caussa vitioriarum Augusti,vel instrumentum. Nec post eum, staccescente iam Romana indole,quos mirer habeo,nisi sorte Germanicum c aesarem sed propcrata mors eripuit; aut magis certe I ramnum, suo dc proprio elogio OPTIMUM MAXIMUMQUE.
C A P. V Pisas, Probitas, nUantia Romanorum. SED ad Giuilem iam Virtutem venio, domi & in toga
spectandam. Eam per omnes ordines diffusam triplicem maxime reperio, Ῥιetatem, Frobιtatem, fonstantiam. Pietas eminet, vana illa quidem dixcrit aliquis , sed tamen in assi duo Numinis cultu pro ipsorum captu in reuerenter occupata. Incredibile est, quam omnia publice dc priuatim religiose coepta, administrata, patrata: Vt totam ciuitatem sacris operatam de addictam possis arbitrari. Atque id secundum vetera instituta, nec nouitati aut mutationi dabant hic locum. Nista Miratur hoc Dionysius : quod quamquam sexcenta nation paene in rurbem fluxerunt, quibuου singulis sacra sua ritusque patri, essent . tamen ad suum aeuum inquit in nun per rina religio publices cepta; aulsiqua oraculorum monitu introducta, eri et Romano more culta, abdicatis faedis maunitatib- , aut fabularum portentis
Quo valde faciebat, quod Sacris praeessent, dc ipsi non interpretarentur solum, sed administrarent, viri in Republica priami, honoribus honesti : qui de exemplo plebem eo trahebant; dc prudentia ac maturitate, noua aut nocitura spernebant. Ab hoc deinde capite alia Virtutum membra: dc in primis illa Frobitas, quam nominaui, id est animi morumque integritas quaedam dc candor. Sine suco, sine fallacia diu mores illi fuerunt: Δ in prouerbium abierar, Homo Romam ingenii, na si bcit , dc Romana fides. Incerti, sed Romani scriptoris,versus sunt:
194쪽
LIBER RV A R T V S. I 87CIvE ROMANO PER ORBEM nemo vivit IUSTI vs. uippe malo unum batonem, quam trecentos Socratas.
Et sane disserere alibi de virtute crebrum,hic usurpare. Qua in re alienum testimonium audiamus, & Polybij, id est hominis Graeci. Deus bone, quam ille dilaudat, & suae genti praefert Ilud nos, inquit , si cui talentum concreditum sit, in exstent decem fmgraph decemsigna,bis totidem teste tamen fidem vix est seruare.
apud Romanos autem, cum in Imperes aut Legationibus plurimu pG
cuniae in manibus habeant tν distensint, tamen officium fides consant,seu iurisiurandi religione inductis. Vides Probitatem in hae parte 3 sed & in bello candor is fuit, & raro astu aut fraudibus victoria quaesita aut parta. Tangit grau iter M'. Aquillium Ιmperatorem noster Annaeus Florus, quod is bello Asiatico veneno sontes miscuisset,ad deditionem quarumdam urbium .
re inquit,m maturam, ita insemem fecit victoria. quippe cum contra fas Deum, MORESQUE M AIO RV M, medicaminibus impuris, in id tempus f AC ROs ANCYΑ-violasset. Iam &huic Pr bitati Abstinentia, siue etiam Continentia, ad laςrent: no foede aut
iniuste appetere alienum, parce & modice suo uti. Et illius quidem Abstinentiae,dico quam pulchrum , nec iactatum nimis, exemplum fuit ab uniuerso populo editu, Mariana & Cinnana proscriptionet Quippe cum ij hostium suorum penates,omnibus opibus aut eleganths plenos,vulgi manibus diripiendos ultro obiecissent: nemo inuentus est, nemo,qui iniustam hanc ζraedam e ciuibus peteret,caperetve: sed,tamquam a sacris ςdi-us,omnes manus & cupidinem abstinuerunt. Et quid in toga
miramur haec exempla; cum in ipso bello,& inter hostes, praedae abstinentia fuerit Z quς non nisi permissu capta,& sic quoq; tota ad Duces relata. Iam in Continentia quam laudabiles, si cibum,vestem,aut extema alia spectes Z Plinium S: Plautum t stes habemus,populum Romanum per aliquot kcula,non nisi farre de pulte vulgo usum. Quod si nuptiae,sestiuitas,aut ictius conuiuium esset; pro magno pauci pisciculi,& porcinae aliquot pondo,in obisnium adiecta. Similis in vestibus frugalitas: de omnium, ditium pauperumque, e lana: atque ea natiui & albidi coloris . nisi quod ditiorum splendentes paullo magis &nitidae a fullonia arte essent. Nam Sericum, Holofericum, a 2 ipsa
195쪽
ipsa Lintea,sero innotuerunt, & timide etiam in usum paucorum venerunt. Adderem Modestiae laudem, & reuerentem Senatus & procerum suorum populum: nisi Tribuniciat in terdum procellae turbassent, quam ego pestem unicam & li. bem reperio in re Romani. Denique & tertiam virtute trionstantiam : ὁ vere ADMIRANDAM in hac gentes Nam malijs pares alios habeant: in hac nec comparandos. Muacius ille olim oraculum protulit: Et ficere , ω PATI ro Τ I A , Romanum est: quassi haec in malis magnis Patientia squae ipsa est Constantia θ peculiaris eorum virtus esset. Et tu dispiisce. Umquamne Vnum aliquem hominem,plus inuisti,& o nixi in omnes casus,roboris ostendisse, quam populum hunc uniuersum Z Exemplis doceatur. Pyrrhus ille in Italiam venerat, cum noui generis gentisque copijs, & inprimis inaudito terrore elephantum. Victor grandibus proelijs erat, Italiam percurrerat, & a trigesimo paene lapide Romam prospexerat. Quid Romani Z trepidant scilicet, & pacem petunt Imo o
latam ultro respuunt,& legatos eius cum animoso hoc respontaso dimittunt: driam Italia cum topiis excedito. bi excesserit, de pace si volet,agito. Ni excesserit, arma in Gros, m aciem es Liato. Neque aestituros ab incoepto fle, etiamsi SEXCENTOS L AEVI Nos ea verba Plutarchus posuit pugna visisset. Qui animi illi, aut verba suntὶ non contra Pyrrhum,sed contra krtunam, α paene dixerim caelum,dimicantium. Etsi mos ille eoru sem- Per in bellis notandus & ADMIRAN Dus nihil largiri armato
hosti: sed ubi ea posita,& obsequio si aut flexibiles illi vis tune
denique conditiones ferre & aequas, & saepe nec exspectatast. Generosorum hoc est: ire in aduersos,parcere aut absistere iam
abiectis . Fructus autem Constantiae in Pyrrhum fuit,sponte Italia illum fugere, ipsos eius dominos & potentes fieri. Vide α bellum Punicum primum . quot ibi clades, rarae aut nouae Rara in Africa ipsa, cum Atilius Regulus Consul, in toto e. Cmitu oppressus, & vivus venisset in hostium potestatem. N Mς aliquot in mari: cuius antea expertes & imperiti,classes plu-x vel naufragio vel pugna amiserant. Polybius scribit,& ipsem V tur, septingentas quinquo mer eo belgo amissa uisse. Satis Rutem iacturam eam aestimas aut intellegis Z in quaque earum
196쪽
Polybio sic ordinante trecenti remiges serme erant, milites centum viginti. Hos tu si una computas & colligis, videbis paulld minus trecentis hominum mugibus periisse. Et qui Romani tunc erant nec tota etiam Italia plene adhuc potiti. O constantiam, o robur,& 5 istunam i nam haec se venit,& puduitram merentibus non sedare. Iam ad mortem plaga, Punicum bellum tertium. Annibal summus ducum in Italiam ipsam venit, siluam exscindere parat, in qua stabulabantur Marti les isti lupi: & paene secit. Tribus proeliis magnis victo , & vltimo illo Cannensi, quid nisi totum virilem sanguinem Romanum exhausit Heu cladem l quinquaginta misita selectorum militum, una cum altero Consulum, cum tot Tribunis &Centurionibus, tot Senatoribus & Equitibus Romanis iacent:& tu Roma adhuc spiras 3 quibus freta Z senibus, puerisque, &feminis, quos solos paene reliquos habes t Spiro, inquit, imo alta & vetera spiro. De pace nulla mentio: veniat vel Romam Annibal, arx & Capitolium nos de sendet, & e cinere isto sus. citabuntur rerum domini Romani. O insanas , dixerit aliquis, cogitationesi sed res & exitus docuit, constantes&felices. M gra populi Romani fortuna cait Florus)sed sEMPER IN MALI s.
MAIOR , resurrexit: & pueros, senes, Vinctos, seruos arm uit: & imbecillo aut scedo exercitu victrices illas copias profligauit. Plura possem. nam in omni Romana historia propriae huius virtutis exempla sunt: sed quid maius istis possum3
Claudianus concludat: NUMQVAM s VCCvBvIΤ DAMNIS,Wterritu nulgo Vulnere, pon CANNAs MAIOR Trebiamque fremebat. Et Liuius: MAGNI TvDINEM populi Romam, aduersis prope rebus ADN I RABI LIOR EM, quam secundis esse. AvD. Atqui unum miror, &paene doleo, a te omitti. LIPs. Quod illud est3 AvD. De Varrore. nam quid admirabilius, quam cum ille auctor &caussa tantae cladis nec falso diceretur: Romam redeunti ob viam itum ab omni ordine & populo, & Gratias actas, quod de Repubbia non desierasset Siqua alia liqc plebs fuisset, itane gratias funesto & furiali capitii sputa, saxa, tela, nec unam momtem .illi secerunt.quia hoc quoque Constantiae proprium, mederi malis potius, quam irasci. LIPs. Est & minutum aliud
197쪽
Nam cum urbem ipsam Annibal obsideret, & terreret: sundus, in quo castra eius posita, publice sub hasta Romae vaenii trnec minoris, quam si liber, nec insessus ipse aut Italia ab hoste essent. Item alterum, codem illo tempore,cum ad unam portam Annibal pugnaret & inuaderet, altera militem & auxilia in Hispaniam emiserunt. Fiducia haesivi verum dicam,hum na non fuit: a Deo inspirante venit.
Contra Probitatem Abstinentiam dicta obducta quadam
FThaec suffciunt,mi Auditor,de Virtute Civili cuiuscustodes & sacerdotes si viritim recenseam,quando finiamete,& certe me,satigem. AVD. Numquam me,nec si Iliadem sermonis tui texas. Sed tamen si arbitrari me dicta tua vis, non solum audire : habeo quae speciose aut firmiter obducam iis Mopponam.Itane Virtutem hanc attollis φ Pietatem omittor etsi ea externa tota,& miseratione magis: quam refutatione digna. Sed de candore & fide adiunxistit an non ipso animo tuo alibi retinente,aut refragatey Proh sancta Fides, quae igitur lego alibi aut video,contra tuum numen aut nome admissaἶcaucra populus Hispaniae satis potens & notus fuit. qui cum pares Romanorum armis & violentiae non essen legatos supplices in castra ad Lucullum Imperatorem miserui,pace & foedus quacumque I cfacturos. Ille obsides imperat, & argenti statim 'talenta centum,equites auxi ares certo numero. Omnia fiunt sedulo&obnoxie. Imperat tum amplius, ut duo millia militum in v
bem suam accipiat,pradidi j causa. Id quoque factum. Sed illis
occulto mandatum,Vt muros portasque occuparent: atque ita
Lucullus reliquum exercitum induxit, & tuba signum datum, ut sine discrimine, senes, pueri,uiri, feminae interficerentur. Ita opidum direptum,deletum : ipsa iginti mistia hominum, per summum scelus,interempta. O candorem,ὁ simplicitatem l &ecce aliam,in eadem Hispania, similem. Sulpicius Galba Lusitaniam hostiliter ingressus vastabat, mirantibus illis ncc caussae
198쪽
aut culpae satis consciis, Legatos mittunt, foedera priora renouant: illo recipiente,& vltro miserante, quod sic afflictarentur.
Seginquit,egestas fortasse vos impulit praedas ager Ubesti steti
praebere: medebor. Tripartito vos diuida, in m agro asto tingui cotilocuti, ubi reliquum beati ac tuti agatis. Venite cum uxoribu cum liaberis .in radem vadem,tadia iliapars.adsignabo. Veniunt miseri, lani
ac securi,& in triplici regione distincti.ad quorum primos cum acccssisset, arma ponere quasi amicos sociosq; iustit:&iis positis, milites immisit,& fidem ac deos implorantes, ad unum omnes occidit.Idem alteris,lertiisque celeriter factum,& prius quam fama prioris facinoris ad eos venisset. Aspidio te Lipsi, di oculis vultum ac pectus verbero, si tale aliquid infidum &barbarum,m ulla barbarie factum Z Atqui nouitia haec sunt, dices,& reipublicae inclinantis. Non nimis,nec longe a Bello P nico secundo,cum Respublica moribus legibusque vel maxime floruisse censetur. Sed vis igitur antiquiora Θ accipe. Ausonum gens in Italia fuit,vno tempore,nullo satis certo crimine, excisa. Liuius ipse narrat,suspectos & delatos a paucis,quasi deficere ad Samnites vellent : praeuentos autem a Romanis, qui occulte submissis militibus,quibusdaan & togatis,portas trium Opidorum occuparunt:&eadem hora, caedibus promiscue factis,urbes & gentem deleverunt. Audis tu mi doctor3quid istis hominibus probius aut candidius y cedunt Gallicanae nostrae nives.Iam & . Hinentiam ac Lontinentiam laudasti: & ut leuis. sime dicam, brisi,aut & irris. Nam quae,aut ubi,hare: Abstinentia Romς & inter ciues fortasseὶ credo, &ex veteri dicto,sseruiu coruo oculum non eruit. Sed an eadcin in prouinciis,& ubi occasio aut facultas peccandi O dij d q; si fas sic exclamare quae illic occulta aut apcria furta, libidines, nundinationes, raptus ZPoetae Harpyas aliquas finxerunt, quae cotactu Sc unguibus omnia diripere aut foedarent in re,isti Romanoru Praesides fuerin.Optinetus & bellissimus qui'; ita se gerebat, ut bella omnia domu auferret. Demadcs olim dictitare solitus,cum
ad Tribunal aut Magistratum iret,ad Auream mes se ira: mihi crede,isti ibant, & Colchos quisque Iason sibi spondebat. Legisti tu Ciceronis illa de uno. rre Pleraque talia in aliis, &miseri prouinciales non nisi prςda & spolium Praesidibus suis
199쪽
erant. Quod si in pace talia: per bellum & arma quid suspicamur fuisse φ &tu tamen illic quoque Abstinentiam eorum laudas. O iuste, 6 merito l& tua venia, dabo exempla. Ecce L. Sulla in Asia, cum communiter Ῥginti millia talentum ex gisset, priuatim edixit, ut hospes militi apud se diuertenti. Gdecim drachmas in diem daret; caenam insuper ipsi, & sodalibus so. PMi. quot vocasset; Centurio autem acciperet in diem ' quinge sdrachmas, veste praeterea duplicem Domesticam &Forenseati Hςc Sulla, inquies, homo nequam, & natus ad Disciplinain militarem dissoluendam. Bene est , accipio excusationemrquid ergo L. Paulus qui Macedoniam vicit, inter optimos ciuium Destinatum ei Epirum totam diripere, & in prςdam militibus dare, quia cum Perseo rege sensissent. Quid facit Lis ipsis Liuij verbis, fienturiones in singuias urbes submittit, qui se duerent ad praesidia deducenda Venisse , ut liberi Epirotae ,sicut M
cedones 4 t. venos principes e singidis euocauit ciuitatibus. bus cum denuntiasset, ut aurum m argentum inpubiscum profere tur ; per omnes ciuitates cohortes dimisit, sic Ni uno de in omnes peria uenirent. Essicia Tribunis fienturionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque coliatum: hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est mibidus : tantaquepraeda fuit, ut in equia' o. Phil. tem' quadringenti Dena j, peditibus ducem Auiderentur. 6entum quintuaginta miltia cupitum humanoru abducta. Muri deinde aerepturum urbium diruti siunt: ea fuere vida circa Lxx. Quibus auribus tu candoris, tu abstinentiae mirator, haec audis t Centuriones
submittit,per speciem liberandi; decem primos euoca Ut consilio & ducibus spoliet: o candidum factuini Milites deinde immittit, diripit, caedit: ὁ clemens abstinensque factum 1 Sed
pulcherrima clausula, tot millia capitum abducta: nec finis, in miseros muros & tecta saeuitum ,&dirui ea iussa. In vicina Graecia , quid Hortensius Praetor patrauit I Legati Abderitae Libαι rei in ipsa Roma audiantur, c Liuij item verbis I Flentes ante G riam, querente ρος, visim sum ab Hortensio expugnatum air
ptumque esse. 6 mssem excidii sui se, quod clim ' centum millia de
numium, in tritis quinquaginta milha modum imperaret, Otium petierunt, quo de ea re ad Hostilium consulem, ω Romam, legatos
mitterent. Rxdum ad bonseia se peruenis, in audisse vidum
200쪽
expugnatum, principes securipercussos, sub corona ceteros venisse. In ipsa Italia, Locrorum opido Pleminius, Legatus Scipionis Africani, cum milite praefuit. Sed quomodo λ Liuius
FANDAE contumelia editae. Libidines, & non dicenda habes: iam auaritia sinquit in ne sacrorum quidem Jobatione abstinuit. necata modo tempti violata , sed 'Proserpius etiam intacti omni aetate thesauri. En religionem & pietatem, quam laudabas. Et quid ego Consules, Praetores, Legatos, nomino aut conquiro3 e ce pusillus unus Praefectus equitum, titulo tenus, Scaptius, cum pecuniam deberi sibi a Salaminiis diceret, illi ad Senatum appellarent, eiusque consultum : homo probus & iustus, quinquaginta equites ab Appio Proconsule impetrat, inclusium in uria Senatum babet in multos dies, adeo ut interierint nonnulli sume. Hςc Cicero ita narrat, & simul aequabile illud ilis inter Li Vt prouinciales & Romanos ostendit. Quid plura addo 3 clau 'M6 μdat mihi Polybius testium agmen . qui scribit Scipionem, capta Carthagine Noua, omnes obuios occidi iussisse, nec ut vilipameerent. Tum addit, sollennem hunc morem Romanis fuisse: Videntur enim, inquit, terroris gratia hoc sigi sacere. Jtaquefreque ter videre est, quando Romani ciuitates rapiunt, non homines modo occidi ,sed etiam canes dissecari , O inurum animantium membra truncari. Heu, heu clementiam, candorem,probitatem, & Omnia, quae dixi, inter ADMIRANDAlC A P. VII.
Pariter contra Continentiam; Sm de
luxu Romano. IAM tu semiinentiam etiam laudabas, in Uictu & Vester v
luntate tua, aliquid opponam Z Li Ps. Valde interest scilicet quid velim:tu mihi videris,ut Mithridates aliquis, non libero, sed hostili ore & animo,invehi in Romanos.AVD. Non ita est: sed salsa si dicam,uterque parati erimus,tu refellere, ego refelli. Hoc iam agis,video:sed prius & isbec audi. Continentiam igitur & frugalitatem veterum illorum,sed plane veterum,si lam