장음표시 사용
71쪽
6s ii eri Daugur ah Impotheca tactιά propter pectin kμα aliter possunt pronunciare, quam secundum acta laeducta, itaque non mirandum, quod in designandis Credit rum classibus legem provincialem, ad quam provocatum esse vident, sequantur, ac liberos ratione pecunia lustri- inter hypothecarios collocent. Ex his causis natae sunt. quas hactenus habemus pro hypotheca sententias. Nunc judicet quicunque velit, an iis potius inhaerendum sit. quam legibus repetita vice omnem pecuniae lustricae favorem abrogantibus. Tandem nec pro defendenda hac praxi aliquid momenti adfert, si quis ad rationem impulsi ivam huius hypothecae provocare velit, quae est misericordia erga liberos. Nam majori misericordia digni sunt Nuqui Creditores, utpote qui certant tantum de damno Vitando, liberis vero certant de captando lucro, munera enim Iustrica si cum aliorum Creditorum praetensionibus conferantiu , non alio quam lucri nomine venire possunt.
