Enarrationes Evangeliorum dominicalium, a prima dominica Adventus vsque ad dominicam septuagesimae ...

발행: 1565년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

do accipiamus,perseuerando perueniamus. si angusti tur vasa carnis, dilatentur spacia charitatis: sic ut nos non faciamus voluntatem nostram, sed volutatem Dei. ita futuriim est ut nos non ei jciat foras . quia membra eius sumus.&caput nostrum esse voluit, operibus nobis exhibendo humilitatem.

Si autem expressius scite desideras, ad quid nos laborantes inerati ad eum venire debeamus, audi quod iam subivnpitur: oe egere iam redis. J Venite igitur ad me omnes: non ut poenas detis sed ut ego,qui feci, reficiam ii mirum cibo pabulo doctrinae amouendo a vobis ignorantiam mentis tenebras . Deinde reficiam vos , videlicet gratia mea vobis peccata vestra remittendo:& charitate per me vobis infusa vestros laboresvi dolores leniendo. Verum ut scias, quomodo ipse nos resectinis sit, ideo statim subiungit dicens: Totae tuum meum super vos.J quapropter hoc facere debent,qui ab illo refici desiderant. Et merito iugum eius

tollendum est: quia mitis est lumilis corde nemo autem est,quin libentius sit sub iugo domini humilis &ma, sueti,quam rigidi superbi. Sed quidnam est pie Iesu quod hic dicisc Dixisti enim

te et lenos reficere,&a nobis auferre onus daborem:&statim praecipis nobis ferre iugum , qui nos credebamus sine iugo futuros quare igitur no potius prius dixisti,venite qui vacatis,ut laboretis8navi vacantes inuenit, quos concluxit in vineam, ut ferrent aestum diei quid enim

aliud est quod hic dicis, tollite iugum meum super vos Θ, Dico,quod nolit nos amplius laborare ignoratia,& oneratos esse peccatorum s arcina quod efficietur si eius legε euangelicam,quae nostras mentes illuminat,& graui sarcina peccatorum exonerat,super nos sumpserimus quais obrem per iugum hic intelligitur lex euangelica. Lex autem euangelica vocatur iugum, eo quod eles Iudaeos in una fide coniungat nam sicut iugum colla boum ad

arandum iungit&li3at sic doctrina euangelica truque populum ad gum suum copulat de quo dicitur Eccletiastici ultimo, Collum vestrum subij cite iugo eius.

282쪽

Estri aliud iugum nimirum diuinae dilectionis, eos homines sibi inuicem iungatri etiam Deo hinc ad C

Ioss. 3. Super omnia habete charitatem quod est vinculum persectionis. Tertium est iugum mortificationis carnis,& imitationis Christi passionis: eo quod carnem spiritui subi jciat. hinc Tren. 3. d. Bonum est viro, cum portauerit iugum Domini ab adolescentia sua . Et beatus Bernardus non sufficit crux Christi sine tua. Ceterum tollite, id est,uoluntarie accipite hinc perspi cum euadit errare hereticos,dum dicunt nos non habere liberamis libere operantem voluntatem nisii enim nostrum liberum arbitrium quamuis non sine auxilio diuinae gratiae quam plurimum valeret, nec tollere iugum, nec discere istud ab ipso dominus iuberet unde hic facile etiam quiuis contra haereticos quoscunque sustinere poterit solam fidem non sufficere. nam si sola fides sustaceret quid credentibus in Christum cum iugo S onere 3 Et superuacuὸ dictum erit Matth. IV. Si vis ad vitam ingredi .serua mandata. Item hoc Ioan. I 3. Beati eritis,si soceritis ea. Sequitur:

Misis a me quis est qui dicit, discite a med qui sormauit caelum terram, qui diuisit mare Maridam, qui creauit volatilia, qui creauit animalia terrena, qui creauit omnia natantia,qui posuit in cςlo sidera qui distinxit a nocte diem,qui firmauit ipsum firmamentum,qui lucea tenebris separauir. ipse dicit Discite a me . nunquid forte hoc nobis dicturus est ut ista cum illo faciamus. minime getium nam qui haec potest blus Deus est quid igitur vult ab ips,discamus: audi quod subnectitur; quia mitusum, humii corde. quasi dicat: Nolite timere,non vos onero hoc discite a me quia mitis sum Iumilis corde. quare non vult discamus caelos fabricare, noangelos creare,no miracula deitatis insignia operari, sed tantum humiliari,ceteraq; virtutum documeta intra Eu-

militatis custodiam aggregare quasi dicat: Discite a me

non formare creaturam,quae per me facta est, non mundum fabricare, non cuncta visibiliari inuisibilia creare: nec illa etiam dico discatis,quae quibusdam donaui,qui

283쪽

bus volui,non omnibus,videlicet facere miracula suscitare mortuos, illuminare caecos,aperire aures surdorum nec alia huiusimodi pro magno velitis disicere a me,sed discite me quin mitis sum & humilis corde. quid enim prodestini miracula facit homo It superbus no si mitis humilis corde Pn6nne in illorum numero deputabitur,qui venturi sunt in fine,, dicturi Domine nonne in nomine tuo prophetauim i virtutes multas secimus3 sed quid audienti no noui vos, Recedite 2 me omnes,qui mobnu': utiquitatem. non vult igitur ut ista miracula ab ipso discam iis sed discite a me,inquit, quia mitis sum α numilis corde. huccine bone Iesu omnes thesauris pientia: scientiae redacti sunt Min te absconditi,ut hoc pro magno discamus a te, quia mitis es&humilis corode: Ita ne magnum est,esse paruu,ut nisi a te,qui tam magnus es, doceretur, opere copleretur, disci omnino no posset: Ita plane. quia no facile potest quisqua humilitate docere inssatus. quamuis enim sit humana sapientia praeri tus mens tame insatur,quam superbia carnis extollit qui paupertate colentus est,non est colentus iniuria:&poenas,exagitatur verborum coatumeliis qui potest administratione contenere, dolet sibi aliquem honorificentia esse praelatum grande est in omnibus humilitatis tenere mensura quare non nisi ab ipso qui dicit,discite a me quia mitis sum lumilis oris dei bene doceri potes uenderi Gregorius,ad hoc, inquit a infirinitatis nostrae suscepit: ad hoc inuisibilis, non solum visibilis, sed etia despectus -pparuit ad hoc contumeliarum ludibria L irrisionum probra, passionum tormenta tolerauit, ut doceret Deus Luperbum no debere esse homine quanta ergo virtus est humilitas, propter quam sola veraciter edoc edam, is qui sine aestimatione magnus est usque ad passione factus est paruus. Noluitentia docere quod ipse non eskt noluit iubere quod ipse non faceret quasi dicat: Discite a me mpropter vos factus sum,no quidem ut sitis mihi aequale qu hoc sit impos ibile: sed ut in me respicietes,mansueti

pericueretis in omni tempore. quis aut abnegabit fieri, mipse pro nobis factus est fieri namqi solet, Gillos qui in

284쪽

hoe mundo maximi sunt, imitati vitari moribus no -lum no pigeat, verum etiam delectet quemadmodum de hodie cotingit ut eorum mores nobis raciamus proprios qui in hoc mundo plurimi fiunt. Et nos igitur Christum qui ter maximus est vita moribus exprimamus nam hoc nos in longe maiorem honorem gloriam perducet: d si vel imperatoris vel alterius alicuius etiam maximi principis mores imitemur hinc dicit beatus Augustianus, magnus esse vis,a minimo uacipe. Cogitas magnam fabricam construere cessitudinis , de fundamento prius cogita humilitatis.Et quanto erit maius aedificium,tanto altius fodere debes fundamentum. Et fabrica quide cum construitur, in supernicosurgit qui autem fodit fundamentum,ad ima deprimitur. Ergori fabrica ante celsituudinem humiliatur,vi fastigium post humiliationem erigitur Sed quod est fastigium construendae spiritualis fabricae,quam molimur. 'quo perueturum est cacumeaedia ficisc Cito dico usque ad conspectum Dei. Videtis quam excelsum est, quanta res conspicere Devin sed quia masnum fastigium est,de magno fundamento cogita quomquis fundamento8 disce ab illo, quoniam mitis est&humilis corde hoc in te sede fundametum humilitatis,& peruenies ad fastigium charitatis. hoc namque facieα do charitatem inseres germanissimam, sine confusione, sine inflatione,sine fallacia haec beatus Augustinus. Vnde tota lex noua cosistit in duobus, nimiru, in ma- suetudineri humilitate. Per mansuetudinem homo ordio

natur ad proximum unde Psal. 3I. Memento domine David&omnis mansuetudiuis eius. Et I .Pet. 1. Cum malediceretur non maledicebat,cum pateretur,non comminabatur. Et Esaiae s . Sicut ouis ad occisionem duetus est,& non aperuit os suum. Per humilitatem autem ordinatur ad se&ad Deum. Vnde humilitas facit hominem capacem Dei. Hinc Esaiq66.Adque respicia nisi ad paupercuturi contritu spiritu, & tremente sermones meos P doctrina salutarem. iagistru ,dominuique mortaliu, quibus mors poculo superbi ς propinata atque transfusa est. Vult igitur ut nos illius militate lumilitatem imitemur nec id frustra faciemus nam si imitemur eas, Haα 3 irente-

285쪽

222 DOMINICA ET TAueniemus requiem animabus nostris hinc subiungitur edi inuenietis requiem animabus vestris. nam qui vere mitis estin semetipsum humiliat, nunquam poterit ira commoueri,nec proximo succenseremec cogitationum tempestates tumultus habere. Nam anima eius in sui con-syderatione occupata est,& humiliatas ratione vincit internos illos incompositos motusu nobilemque suam generositatem seruat,ne in brutorum ferociam negligentia degeneret. ima aut quisic se habet, quid esse posset beatius: Sicut igitur deses supinusis qui nequit sei sum, ut decet,moderari,perpetuo perturbationibus Lacfectionibus obnoxius est, tomi bellu habet nemine pera sequente,turbaturri graue sustinet tempestatem Ita qui suas malas ieruersas affectioes sepit,multa requiere fruitur nihil enim animam ita in tranquillitate de quiete esse facit,ut mansuetudo & modestia . Haec omni diademate se possideti est utilior. Haec omni claritudineri gloria conducibilior. Nam quicunque hanc habet,is in poratu cotinuo sedet ab omni tepestate liber, oblectatur in cogitationum suarum tranquillitate. Quamobrem Christus benedicit; Et inuenietis requie animab' vestris.Quid enim quietius beatius,quam intestino liberari belloΘna nihil externa pax nobis proderit, si intra nos cogitationunascantur tempestates,& tumultus. Sicut meque miserabilius est aliquid ciuitate, quae licet praesidiis is uris bene sit munita: intus tame ciues foueat proditores Proinde decet nos perpetuam , indesinenteq; animae nostrae licitudinem habere, ut ante omnia nobis sit curae quomodo animam nostram a turbulentia vindicemus, in tranquillum statum educamus, Mab omni amaritudine liberemus. quo ipsi multa fruamur quiete,in iis qui familiaritate nobisculabet,simus bladi hoc enim certissimu signu quo internoscitur vir ratione praeditus, si mansuetus fuerit, si lenis,si mitis,si modestus 'uietus: si non quasi seruus ducatur,&trahatur aut ab ira , aut ab aliis aia sectionibus hominis enim ratione praediti est, aduersus prauas affectiones .concupiscentias cainis semper in acie stare Subiungitur: Iugum enim meumsuaue est, di onus meum leue.JQuomodo inquies

286쪽

inquies,onus euangelicae legis est leue,cum dicatur Lucetr .f. Si quis venit ad me&non odit patrem suum,& matrem, uxorem, dilios, fratresvi sorores, adhuc autem dc animam suam,non potest meus esse discipuliis. Et qui no baiulat cruce suavi venit post me no potest meus

esse discipulus at qui non renuciat omnibus quae possidet. non potest meus esse discipulus quo modo inquam hoc onus leue estΘPrςterea & Paulus posterioris ad Timotheum tertio dicit, quod omnes qui volui in Christo piε vivere persecutione patientur. Quomodo igitur iugum leue est Tarcina leuis quandoquidem illud iuguri a cinam ferre nihil est aliud quam pie vivere in Christo8Praeterea Paulus apostolus prioris ad Corinth. 6.dicit In Omnibus comendantes nosi et ipsbs tanquam dei ministros in multa patientia,in tribulationibus,in necessitatibus,in angustiis,in plagis c. Deniqoe in epistola poste.

riori ad Corinth .cap. II. Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,ter virgis caesus sum,semel lapidatus sum,ter naufragi feci, nolite & die in profundo ma. ris sui H cautem omnia hic assi Paulo enumerata grauia sunt sanὸ,tristia,&acerba. apropter, Hieronym voluit,vi Pelagius de libro suo raderet,ncilia esse Christimandata. xio modo igitur iugum Christi suave est,in Onus leue Respondet Hieronymus, quod seruator leuia dixit esse euangelismadaia,ad coparationem superstitionis Iudaicae, in qua varia ceremoniarum genera quaerebantur,quae iuxta literam & Apostoli Petri sententia, nullus potuit explere. Vnde& in actibus Apostolorum striabitur nunc ergo quid tentatis imponere iugum super ceruicem discipuloru,quod neq; nos,neq; patres nostri portare potuimus; sed per gratiam Domini Iesu saluari cre. dimus,quemadmodum Dilli . haec Hieronymus. Vel dicendu est,quod lex cuangelica propter futuram retributionem leuis est. Magnitudo enim praemioru promissorum lenit omne onus laborum.Temperat etia persecutionu procellas praesens auxilium Spiritussancti,qui qui no sinit nostentari supra id,quod possumus. Qui igitur haec non amant propter spem futura beatitudinis,eadem grauia patiuntur. Qui vero amant eadem quide,sed

287쪽

Σ DOMINICA EXTA

non graui pati videntur. Omnia enim saeua& imma. nia proisius facilia..propemodum nulla essicit amor. Esti ritur onus leue amantibus sed valde graue odio illud habentibus. Omnia ergo illa quae commemorauit aspera irauia frequentius, abundantius sustinebat Apostolus Paulus: sed profecto aderat ei Spiritusianctus qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renouaret de die in diem: affectum eius accendere ch ritate, gustata requie spirituali in assiuentia delitiarum Dei, in spe beatitudinis futurae omnia r sentia deliniret, asperari omnia grauia releuaret. Quamobrem euangeatica lex inchoantibus dissicilis &grauis est , sed perfecte iam vivetibus leuis. nam onus leue est postquam hoc ferre ceperimus,ita ut pro amore eius etiam persecutio placeat,& omnis pro eo amictio in mentis dulcedinem, niat. Sicut sancti quoque Apostoli gaudebant, cuiro domino flagella tolerabant. Ipsis igitur viae durς,amantibus molles & plane fiui,dum animus hoc incipit,quod assii git4 durum est,amare: quia scit se pro temporalibus do, loribus gaudia aeterna recipere.

SEARCH

MENU NAVIGATION