Enarrationes Evangeliorum dominicalium, a prima dominica Adventus vsque ad dominicam septuagesimae ...

발행: 1565년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

E NARRATIONI EVANGELII

DOMINICAE QUINTAE os EPIPHAaNIAM DOMINI, CAPUT II.

CCEDENTE autem serui patrkfamilia , Jhoc est amuli Christi, nempe angeli iuxta Hieronymum bel deuoti praelativi vicati j Christi in hoc in udo iuxta Augustinum: Sed --ο dices, si serui patrisfamilia sunt homines boni, praelatiri vicari j Christri uxta sententiam Augusti. ni Lemo idem significatur per semen bonum ier eruos patrishmilias. Dico hoc verum esse, necesse inconu

niens, cum Dominus dicatur & ostium ostiatius S quitur: Accedentes , nimirum spirituali accellu perfidem hine Psal. 3. Accedite ad eum cilluminamini unde vid mus fidelitatem seruorum .d una patremfamilias accedui, ne tanquam proditores habeantur,& infidelitatis arguatur. Sequitur: dixerunt ei, D iue. Idiam eum vocant Dominum,abloalute inlinuant, quod omnia potest, quod in ditione eius omnia sunt posita: quodque omnibus dominatur. sequitur: nonne bonumsemen feminasti in agro tuoΘJ hoc est, homines

fide Mopcre Christianos posuistiri collocasti in mundo pquasi dicat Vtique sic se res habet nam sciebant quod ab

illo nihil nisi bonum sic minaretur vidit naque Dominus cuncta quae secerat,&erant valde bona &ideo non rogant quasi dubitent,sed ex vehementi admiratione huiusimodi verba proserunt xv herius rogant: inde ergo habet Parallia quasi dicant, tu bonus es , solus per natu tam bonus. semen tuum bonum. agers militer bonus, omnia, quae ex te proficiscuntur, sunt bona unde ergo habet zizania: quis tam audax, tam impudens, tam maliis &tanta malitia obstinatus ae inuidia plenus, qui tuam potentiam non timuit,sed Zizania supersemiclauit: quapropter hic inquirunt seruit atris familias originem mali. Similis quaestio habetur Hier.2. Leo autem plantavi te vineam electam, omne semen verums

252쪽

riam ouomodo ergo conuersa es mihi in prauum vinea electa 8 v ast illis, inimicus homo hoc Reis. J hic Dominus ora omisnium haereticorum mala de Deo loquetium nempe quoaauthor peccati, mali culpae sit obstruxit hinc namque luce meridiana clarius est quod malum culpae no pro umnit ex prima originevi a Deo sed oritur etia quod in hominibus est, a diabolo hinc Sapiens, Sapien. 2. d. Inuidia

autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum. Si autemors, ergo peccatum nam Iors nisi peccati pranis .set, in orbem terrarum non introiuisset.

Porro diabolus vocatur inimicus homo, quia homine in paradis sub rationis humanae similitudine decepit: vel quia hominem seduxit & vicit quemadmodu enim Scipio Asticanus acipio Asianus vocantur, quia ille Asriacam, hic autem Asiam vicit & Romanis subiecit ita quo

lue diabolus vocatur homo, quia hominem vicit,4 sibi

ubiecit Sequitur: bocfecit. non cogendo,sed inclinando, sita ledo, nee sine consensu hominum. Idcirco hominibus imputantur, quae instigante diabolo secerunt propter quod ait Apostolus Paulus adaphe . . Nolite locum dare diabolo. nimirum ne vobis imputentur, quae propulsere diabolo a

vobis perpetrantur Sequitur: serui autem dixerunt ei, Vs igitur immis colli'imm aὶ hic serui patrisfamilias duabus in rebus commendantur plurimum. Primis, quia Zelo naouetur ad extirpationem malorum. Praesidium enim Ecclesia est,si quando vel per seu metipses intelligunt, vel per alios admonentur satanam disseminare et tetania intriticum Domini, ut manus admoueant quomodo triticum expurgari possit, diligenter prospiciant hinc apostolus Paulus ad i. Corinth. s.d. Auferte malum ex vobisinetipsis. Id quod hoc tempore maxime, si unquam prius, faciendum est. An non multi iam clamitant ac conqueriatur satana si minasse multa re niciosa Zigania in agrum Dominita ut itaque illa radicitus extirpentur praelatis Ecclesiς, exemplo horum seruorum patrisfamilias,cura in cnmbere debet Partim ut inde maior Deo gloria accrescat partim ut hoc modo se nostris comm

253쪽

23 DOMINICA IINTA sttis commodis studereo cogaudere; nosti is vero incom- inodis condolere manifestcnt.Debent itaque quantum in ipsis est parati esse exemplo istorum ut nostra auertant mala, nostra procurent bona Deinde seruis patrisfamilias hoc laudi est si, illud facere non proprio motu, sed iussu domini voluerunt unde habemus Tob. . Omni tempore benedic Deum, pete ab eo ut vias tuas dirigatri omnia consilia tua in ipso permaneant hinc iam exploratum est, Quanta erga patremfamilias bonorum seruorum siti reuerentia in similiter quanta inimici impudentia nam hic irrequisito Domino malum semen inter triticum in agrum Domini seminauit. Illiid autem illi tollere demeato , Disi cognita Domini voluntate, nolunt. Secum enim altitudinem diuitiarum sapientiae scientiae Dei considerabant: quam incomprehensibilia sint iudicia eius Linuestigabiles viae eius, attentesmeditabatur. Ideo ut semper Domini voluntatem , non suam faciant, ipsum interrogant. Sic Ioannesin Iacobus apostoli humanumquid pallidixerunt Luc. 9. Domini iniuriam vicisci voletes. Vis dicamus ut ignis descendat de caelo, consumat illos: Et conuersus increpavit illos,dicens: Nescitis cuius spiritus estis. Filius hominis non venit animas perdere, sed saluare hinc sequitur: Et ait,non. hic patrisfamilias patientiam aduertimus dum malos tollerat, eos eradicari non vult quasi dieat,non volo adhuc ut colligatis Leradicetis unde aper. te colligitur, quam sit Dominus misericors, longanimis,

suauis, similis quare non statim secundum peccata nostra facit nobis, neque secundum iniquitates nostras, ut iram eius meremur, ultionem, retribuit nobis sed patienter propter nos expectat quia non vult mortem peccatoris, nec vult aliquos perire, sed onanes ad poenitentiam redire hinc Σ. Petr vlt non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire,sed omnes ad poenitentiam reuerti.

Non vult autem eradicari malos, quia loquitur generaliter de omnibus malisci ex quorum numero plures suastinentur quam eradicantur . Tolerantur enim plurimi auari,

254쪽

Posm EPIPHANIAM. 23 Iauari ,luxuriosi superbi,torpore depressi,inutili, iracundi, gulosi, usurari j meretrices: S vere bonus non est, queo admodum diuiis Gregorius ait, qui malos sustinere non potest undevi Cyprianus collegas suos faeneratores, fraucatores, raptores pacis contemplatione pertulit, nec e rum contagione factus est tali p. quapropter vitia eorum . quibuscum vivimus, nos laedere non possint, nisi illa vel probemus, vel imitemur. Idcirco in vita tolerantur mali Omnes,qui tritico sunt utiles, per quos boni exercentur ut inde maiorem mercedem recipiant. Praeterea vivere permittuntur mali omnes , qui quamuis tritico non sint

utiles, tamen triticum nec eradicant,nec nimium perturbant qui igitur malis nolit cohabitare, necesse est, ut ex hoc mundo abeat. Si enim Deus malos omnes statim radicitus euulsiliet, quam multi putas, periissent' At quoniam dissimulat peccata hominum propter poenitetiam, multi, qui olim peccatores erant, ad meliorem mentem redeuntes salutem adepti sunt aeternam . hinc ex telone habemus Euangelistam expersecutore Christianorum, apostoli magnu die famosin ima peccatrice, nobili munuveret poenitentiae exempl.ar. Si Deus malos sufferre no deabet,quid de nobis fiet.qui certe boni no sumus Et ut breuibus rem absolua ,sustinet Deus malos in medio triticio bonorii ves&exeplo bonoruidificetur, S a malitia ad virat utes conuertantur vel ut per eos boni exerceantur nam

omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ut per eum

bonus exerceatur. Et sit diligentius textum Euangeli perspiciamus, Christus loquitur de casu quodam in quo mones mali sustineri debent. Rogabis, An ergo homicidae, latrones, fures , falsae monetae excusores c haeretici omnes sustineri debeant 8 Respondeo quod sic in eo casu, te quo Seruator in hac parabola loquitur . nam quando extirpari non possunt, sine eradicatione tritici aut periculo eradicationis eius tolerandi sunt: non quidem quasi ipsi digni sint, qui res ruentur aut sustineantur, sed quia timetur ne eorum eradicatio bonis nocumentum inserat. unde sequitur: neforte collitentes et lania, eradicetis simul cum eme t rhi-mm. O quanto inprecta apud patiem familias est triti-

255쪽

23 DOMINICA IINTA

cum sustinet enim in arvo suo malum semen , non ob aliud nisi ut triticum non eradicetur. Omnia igitur propter electos, ut ipsi salutem consequantur. Tanta enim

gratia & misericordia est in sanctos Dei, respectus in electos eius,ut hos tanquam pupillam oculi sui custodiat.&neminem eis nocere permittat: ut etiam pessimos

quos lue sustineat, ne forte aliquid eis nocumenti infe

ratur.

Hic igitur ratio constituitur, propter quam homicidae, latrones, haeretici pessimi quique aliquando sustineri debent tunc enim tales non debent eradicari occidi, quando periculum est, ne talium malorum eradicatio, sit bonorum euulsio quod tribus modis cotingere potest. Vno modo , quando mali habent multos sequaces

luemadmodum mali principes populi nam principes equitur plerumque mulii tudo, qui si per bonos eradicarentur,etia boni eradicabuntur insurgentibus illis impijs principum sequacibus, contra iustos quare tolerandii est malorum principum peccatum, si sine occisione multitudinis puniri no possint, ne cum vno multi cadat hinc dicitur Apocal. Ιχ.a. Quod draco sua cauda traxit secu te tiam partem stellarum cali. Similiter sentiencium est de multitudine aliqua populi nam parcendum est seueritati in multitudinem exercendae, quando de illa non potest sumi vindicta, sine occisione iustorum. Plerumque enim fit vi nulla sit communitas quin bonos aliquos nasbeat sibi permixtos. praeterea si comunitas tota imis ne in ea eradicarenturi tunc Miusti in ea , vel ad vitam aeternam praedestinati cum malis perderentur unde ea ne i g. Ab state Domine thanc rem facias occidas iustum cum impio nihilo minus tamen, si tale esset principis peccatum, quod magis noceret multitudini aut spiritualiter aut temporaliter, quam scandalum quod inde exoriretur, tunc sumenda esset de principe vindicta. Secundo modo .c sitingit eradicari bonos,quando maliqui essent eradicandi,potentes habet defensi res, per quos schisma contingere posset. Ideo David i. Reg. 3. Non st

tim dequit in Ioab quia de eo debitam sumere ultionem sne magno sui regni detrimento no potuit, eo quod dux

256쪽

esset exercitus tota ei faueret militia hanc ob eausam nec Semei occidere ausus est, quamuis iam esset in regnurestitutus. Tertio modo ,mali vivere permittuntur,quando latent inter bonos,hoc est, quando malorum crimen non est satis notum, nec apertum tunc enim est cum eis disis mulandum . unde admonet Hieronymus me ubi quid am. biguum est, cito proferamus sententiam: citerum, M nemur, inquit, ne cito amputemus fratrem errantem

uoniam fieri potest, ut qui hodie noxio deprauatus estogmate cras resipiscat Insuper cum talibus est conni uendum; quia si occiderentur, tunc boni qui talium sunt malorum fautores, quia eos non malos sed bonos existimant, mirum in modum Icandalizarentur &ad male, dicendum .de Ecclesia faciles fieret hinc Augustinus ait, quod mali nonnunquam propter pacem Ecclesiae sunt

tolerandi.

Cum autem metus iste non subest, id est, quando ita cuiusque crimen omnibus notum est,ri execrabile appa.ret,ut nullos prorsus,vel non tales,per quos possit sthi ima contingere, habeat defenseres tunc malefici vivere non sunt permittendi. Seductores item, pseudoprophetae atoque haeretici morte sunt plectendi hinc dicit Dominus Exod. 21. Maleficos non patieris vivere Et David Psal.

icii.b. In matutino interficieba omnes peccatores terrae.

quapropter non est tacendum aut dissimulandus quado holes aut male viuiit aut mal) docent nam Christus haeparabola no docuit impunitatem vel malae viret vel malae doctrinae sed admonuit sic puniendos esse malos,ne perdamus bonos. quia itaque cepissime extirpari possisnt zizania sine periculo tritici, imo cum maiore tritici utilit te idcirco non dormiat seueritas disciplinae quare qui haereticos homicidas, latrones, &alios id genus malos emedio per mortem auferunt, contra manciatum Domini

hic expressum non faciunt nam illud eo in casu doctissi, mi quique intelligunt. sicut & Dominus ipse,quo zizania sne periculo tritici extirpari non possunt hinc sequitur: Sinite utraque crescere usque ad messem. nimirum si evelli

absque eradicatione tritici, ut praedictum est,non possint. 3 quam-

257쪽

234 DOMINICA INTA quamuis autem tolerandi sint, ne sorte cum eis eradicetur simul triticum tamen non semper crescent, nec permittentur crescere, scd duntaxat usque ad messem noexistimcnt igitur mali Oistores,vel faetores se ideo effugere posse naanum Domini, quia si ibinde effugeres lentpotestatem hominum hinc sequitur: in tempore mes dicam messoribus. JLIessis autem,ut diiscit Dominus, consummatio seculi est messores vero an geli sunt hinc dicituri sal. IcΣ.Benedicite Domino ominnes angeli eius: potentes virtute,facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius. Benedicite Domi. no omnes virtutes eius et ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Imprimis autem dicit messoribus seu angelis deis irata ijs. Colligite primum ti lauia. hoc est,separate primum a triatico zizania significatur enim hic malorum a bonis separatio ciuamdiu autem istud fluit tempus, et1 Eania cum tritico lunt,mali cum bonis, dilium inter spinas, ut habemus Cant. 2. Praeterea bona, mala bonisin malis ii discrete accidunt,quemadmodum habemus Eccle. 9 ubi de resertur hoc esse pessimum inter omnia, quae sub blefiunt,quia eadem cunctis eueniunt unde ciliorum lio, minum corda implentur malitia. Verum tempore mellis de consummationis seculi cum venerit filius hominis, separabit bonos a malis, Ioedos ab agnis, idque ministerio angelorum:& tunc bona reddentur bonisvi mala maolis. Verum imprimis mala reddentur malis, quoium tria hic commemorantur. Primo namque mali colliguntur, hoc est, a bonis separantur: is perpetuum a conssirtio iustorum excluduntur.& hoc quoad poenam damni deinde alligantur, hoc quoad poenam sensus hinc sequitur: est alii 'ate ea, Per alligationem autem perpetuita poenae signincatur, atque irrevocatio aeterna damnationis. hinc Psal. t 9. Ad alligandos reges eorum in copedibus:

LMatth. 1 3 Ligatis manibus4 pedibus proiicite eum in

tenebras exteriores Sequitur:

ius ciculos In fasciculos ligare inquit Gregorius est hos,qui aeterno igni tradendi sunt, pares paribus sectare:

ut quos

258쪽

ut quos similis citi pa in litinat, par etiam poena constringat:&qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt,

nequaquam dispari tormcnto crucientur,quatenus simul danatio coterat, quos simul elatio subleuabat: quosque non

dissimilitcrdilatauit ambitio, o dissimilis angustet amictio:&par cruciet flamma supplici j,quos in igne luxuriae par succedit fama peccati Sicut enim in domo patris maissiones multae sunt pro diuersitate virtutis; sic danatos diuers,ssipplicio oelienae ignibus ubi j cit disparitas cri ininis quae videlicet gehenna,quamuis cunctis sit una, non tamen cunctos una,eademq; qualitate succendit nascutvno sole oes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia iuxta qualitatem corporis, sentitur etiam pondus caloris: sic damnatis Muna est gehenna, quae alia citἰωtamen non una omnes qualitate comburit.

quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic

exhibet dispari causa meritorum haec Gregorius. In uno igitur fasciculo iniusti erui reges, impi principes,iniqui duces, Moes in potestate c6stituti,qui leges tuostitia non custodierunt,nec praecepta Dei obseruauerunt. In alio peruersi pastores iraelati, qui, quae sua sunt, quaesierunt curam autem gregis non habuerunt; sed alijs scanda lovi offendiculo fuerunt. In tertio indisciplinati, 'raui religiosi, qui speciem pietatis in ras,capite teligiosa veste praetendere voluerurunt, sed per conuersationem malam virtutem eius ab

negauerunt.

In quarto mali iudices aduocati qui munera super innocentes acceperunt, qui impios pro muneribus iustificauerunt,ia iustitiam a iusto abstulerunt. Notarii subdoli& Cancellari j,qui ut opprimerent pauperes in iudiciori vim facerent cauta humilium leges iniquas condiderunt, atque iniusta malitiosa composuerunt atque scripserunt: causas pupillorum4 viduarum neglexerunt. In quinto mali sacerdotes. In alio mali coniugati. In alio inobedientes filii Iliae In alio superbaevi virgines. In alio iacino rivi duce. In alio scelcsti seruiri famulae In alio infideles, pagani. Et, ut paucis omnia c6prehendana, ubi haeretici haereticis, infideles infidelibus,

luxuriosi

259쪽

23 DOMINICA IINTA

luxuriosi luxuriosis, auari auaris, superbi superbis pigri pigris, inuidi inuidis, iracundi iracundis , gulosi gulosis

iusta Dei vindicta copulabuntur,&mutuo se prement, atque in unum constricti iacebunt, sicut halcca in vase uno compressa tenentur. tunc quantum quisque se glorificauit in culpari in deliiij fuit,tantum ei datur ibi toro mentum,& luctus tantus quo autem plures sunt fasciculi, eo amplius cruciantur damnati Sicut enim ardor isnis augetur ex lignorum multipliciis innumera appontione: sic cruciatus damnatorum inteditur ex damnatorum multitudine quia sicut se habet gaudium ad bonos; si esse habet poenain miseria ad damnatos sed omnis creatura erit beatis materia gaudii ergo omnis creatura erit damnatis materia poenae amictionis nec solum tormenti xsupplici materia, sed causa aliquo modo effectiva. Cui concordat illud Sapien. s. Pugnabit orbis terrarum contra insensatos nemo ergo arbitretur quod ideo minus ardeant damnati, quia multi sunt qui damnantur,i in ignem illum gehenna pro ij ciuntur. Sequitur: ad comburendum. hic ecce tertia ponitur poena, qua assiguntur damnari. Comburuntur enim, hoc est, simul uruntur, igni inextinguibili unde Luc. 16. dicit diues ille epulo quia crucior in hac flamma Sequitur iam praeomium electorum. Triticum autem congregate in horreum meum.J hic habemus electorum praemium, idque quoad tria videlicet puritatem, nitatem&tranquillitatem. Puritas autem electorum nobis significatur per triticum,quod plane d ziza. ni j sin a paleis est purgatum nam electi Dei instar tritici

per conscientiae puritatem sunt interius candidi: per patientiam exterius rubet graues in moribus , utiles in sermonibus mali vero non purgantur, sed cum suis inα quinamentis in infernum detruduntur. Deinde inter electos est unitas eaque nobis insinua tur quando dicitur, congregate hinc Psal. 9. Congregaute illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius Q per sacrificia unde Natth. 1 . Vbicunque fuerit corpus, illic congregabunturin aquilae. Inter malos autem semper discordia regnat. Rursus

260쪽

Pos EPIPHANIAM. 237Riirsus in verbo, congregate, communis iustorum societas significatur, ex qua iustorum gloria &laetitia augetur nam sicut malorum poena damnatio ex multitudine damnatorum augmentatur: sic electorum gloria accidentalis beatitudo ex copia beatorum multipli. catur. Deni'ue electi habent tranquillitatem quae nobis quando dicitur,in horreum meum, significatur . nam sicut horreum fit ad conseruationem messis cita quoque patria illa,caelcitis erusalem,ad conseruationem sancto. rum . hinc Psalmista, non accedet ad te malum, flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo quoniam angelis suis mandauit de te, ut custodiant te in omnibus vij stuis. Non existiment igitur ij seminus placere Deo, quod in hoc mundo tantam sustinere coguntur ab impiis iniuriam: non enim ira statutum est a Deo,ut hic existen. tes singuli accipiant dignam pro factis suis mercedem. nam hoc duntaxat futurum est tempore messis.

SEARCH

MENU NAVIGATION