Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

procreatum, in spem generis submittentes, suam quamdam expressam in eo vivam que imaginem hinc abeuntes relinquant. Quod ubi contingit, levatur magna ex parte in Principum suorum obitu luctus populorum. Non omnino destitutos sese homines

unius morte arbitrantur, quos alicui ex eadem strepe superstiti concreditos & commendatos intelligunt: paternamque in filiis atque avitam virtutem, animos praesertim illos liberales, mites, amantes. de suis populis unice sollicitos atque anxios, emeiterum revocandos atque instaurandos confidunt. Hac illi spe erecti atque elati, nihil tam aversantur atque exhorrescunc quam suorum Principum or-hitates, nihil tam exoptant ac poscunt, quam regiae sobolis propagationem. Quam si impetrarint, . praesertim post longam votorum spem atque exspectationem, videmus, eos prae gaudio, non gestire atque exsultare, sed propemodum insanire. Non possum equidem, quod bonum plerisque

mortalium eidetur, non bonum ducere. Nisi multae ac magnae utilitates in Principum liberis Ostenderentur, non tantopere de iis expetendis atque eL flagitandis fere universae gentes consentirent. Inest profecto sua commoditas, & ad plurimas cum publicas, tum privatas res, in perpetua Principum ex eadem gente successione, opportunitas. Fruantur sane eo bono, quibus datum est; quo Vos etiam,

Florentini, si iti superis visum esset, frueremini. Verumtamen sic intestigite; .alia vobis ratione, atque haud scio an commodiore, ah DEo immo tali, cui certe estis charissimi, esse provisum. Nihil

esse video de vestra Relicitate detractum: detractum dico l

12쪽

dicol aliquid etiam esse illi additum confirmo. Etsi

enim, nascentibus Principum liberis, populorum sit tanta laetitia; eaque re una homines maximum reipublicae bonum suamque omnem incolumitatem contineri ac dignitatem putent; tamen, quam saepe sua ipsorum spe atque opinione fallantur, nec causam fuisse, cur tantopere iis nascentibus laetarentur, quos adultos parum sibi aliquando commodos, sive imbecillitate consilii, sive naturae ac UΟ-luntatis pravitate, experiuntur; testantur scilicet

quotquot in hereditariis Imperiis non boni Principes exstiterunt. Quod si, jam tum in nascendo, quales futuri essent, aliquo certo signo atque indicio declararetur; si de eorum sapientia, justitia, liberalitate, de reliquis virtutibus, quibus rem publicam administraturi olim sunt, tanto ante sciri ac proVideri sine ullo errore posset: tum profecto, liquida plane atque sincera, nec ulla metus aut suspi- QOnis acerbitate permista, populorum voluptas &in recens natis Principibus laetitia illa essaetac gratulatio justissima. Ac ne tum quidem non aliquid tamen ad eam augendam ac cumulandam posset a

Cedere, si, quae bona in universos olim profectura Conspicerentur, eorum fructus, non in spem futuri temporis dilati, in ipso nascendi exordio maturi atque uberes perciperentur. Etenim, si jucunda est boni, quod certo futurum scimus, eX- spectatio, multo est certe jucundior ipsa perce ptio; quum, nisi nos id percepturos confideremus, non modo exspectationis jucunditas, sed ne exspectatio quidem ulla esse posset. Hoc igitur vobis pulcherrimum ac jucundissimum deputo, Florenti-

13쪽

ni, quod non incerto rerum eventui commissa, neque in longinqui temporis spem rejecta sit vestra elicitas: Verum, quo primum tempore vobis est Imperii vestri Successor atque heres ostensus, is &firmata aetate, & maturo consilio , & rebus omnibus ad vestra summa commoda maxime aptis atque opportunis contigerit: ut neque incerta, neque

diuturna exspectatione suspensi atque anxii quidquam de vestra summa laetitia ac melicitate deperderetis. Talem repente Principem habuistis, qualem neque semper, & non nisi sero, habere reliquae nationeS solent. Non , qualis evasurus esset, umquam dubitastis. Maserat jam summus, quum primum vobis est datus. Non diu spem ac vota duxistis. Vix frui priore bono desieratis, quum, circumscripta exspectandi omni mora ac sollicitudiane, alterum bonum est vobis oblatum. At quale bonum, DEus immortalisl Namque hoc ad ineliis

citatem vestram maxime pertinet, Florentini, non modo quod tanto cum reipublicae otio ac tranquillitate, quod sine animorum, qualis evasurus esset, ancipiti dubitatione, quod sine morae atque eXsp

ctationis molestia, sed quod tanta nobilitate conspicuus, tantis virtutibus praeditus, tamque ex omni parte perfectus Vobis Princeps obtigerit. Si generis Vetustam neque interruptam claritatem spectarimus, audebo dicere, ne si optio quidem daretur, ex clariore magisque nobilitata gente deligi potuisse. Ab ipso Carolo, Francorum

Rege, in quem longo intervallo Romanorum vetus Imperium revocatum est atque translatum, quique non populari adsentatione, sed incredibilium

14쪽

virtutum admiratione, Magni cognomen est consequutus, Lotharingicae Familiae hujus duci primordia non ignoratis. Num multas toto orbe terrarum Familias arbitramini tam antiqua, tamque Illustri posse Nobilitate censeriὶ Nonne, si quae amplissimae existimantur, ab eodem illo Auctore ac Principe amplitudinem suam repetant necesse est 3Nam, quam multi ex hac gente tum belli tum domi praestantes ac elane singulares viri deinceps atque admirandi prodierint, quibus Imperiis atque honoribus , quantaque nominis celebritate floruerint, quid me attinet commemoraret Possem Gotho-fridum Bullionium, illum, cujus ductu atque auspiciis, iter est ad Hierosolymorum Urbem, antea obstructum atque interclusum, Barbarorum inter necione, nostris exercitibus patefactum; & religiosissimum illud humani generis ad salutem, D E o Vindice, revocati, monumentum, Christi Sepulchrum, ex hostium ditione ac potestate ereptum, populo Christiano est restitutum; Possem duos Carolos, Quartum & Quintum, Lotharingiae clarissimos Duces; Possem duos Guilae item Duces, Franciscum atque Henricum; Possem innumerabiles alios proferre: Qui, quum pacis artibus apprime florerent, maximis bellis, prasertim pro Religione suscipiendis, perfecerunt, ut, non cum aliiS, sed secum ipsi de summa dignitate &in omni laudis

genere praestantia certare viderentur. Verum me

rapit ad se jam dudum, & quodammodo absorbet

orationem meam FRANCIsCI TERTII incredibilis vis animi ac magnitudo, pietas, moderatio, sapientia, justitia, fortitudo, Virtutes omnes; qui-B a bus

15쪽

bus majores suos non tam singulos aemulatur, quam unus exhibet universoS: quae quidem tantae sunt, ut

constitui satis ac dijudicari non queat, plusne ille maj oribus suis, an illi majores sui debeant, & num ille ex suis, an sui ex illo crescant. Hoc brevissimum dictu est, idemque Verissimum, non egere alienis laudibus, qui abundet suis ; nec, si nullos tales ex sua gente majores habuisset, idcirco nos hominem, satis per se cognitum atque spectatum, minus admiraturos. Quo quidem loco hoc mihi levius onus

imponi video, eoque me breviorem esse oportebit, quod FRAN cIs CITERTII Virtutes cum notissimae vobis, tum etiam summa in admiratione sunt: ut earum a me non modo eXornatio, sed ne commemoratio quidem quaeri aut exspectari videatur: quorum alterum molestum Vobis, de notissimis rebus a

me doceri; alterum mihi pcriculosum ac turpe, ipsi illi, quem exornare Velim, incommodum atque inimicum, si forte opinioni de illo vestrae mirificae, amplissimisque judiciis minime orationis meae studio

celebrandi hominis ac facultate responderim. Pe ficiam tamen, ut neque in Uirtutum ejus commemoratione verser , & tamen intelligatis, ita me universas fuisse complexum, ut a nemine neque distinctius explicari, neque uberius ornari, amplificarique potuerint. Adestote igitur animis, quotquot hic adestis corporibus ,&mede FRANCISCI TERTII virtutibus nullam praecipuam Commemorantem, ac tamen nullam praetermittentem, diligenter attendite. Ne que enim vereor, ne aut quidquam mihi arrogasse,

quod praestare non Possim, aut quidquam FRANCisco, quod illi debeatur, videar derogasse. Breve esti quod

16쪽

quod dicam, sed quo uno & fidem meam liberaro ,& omnia illi summa concessero. FRANCISCUSTERT ius is est, cui CARO Lus SEXTUS, Imperator Augustus, & summam belli gravissimi contra

Turcas commiserit, &MARIAM TER EsIAM filiarum maximam natu charissimamque desponderit. Potuitne FRANCis Cus TERTIus magnificentiuS,Cummulatius, explicatius a me, quam Sapientissimi

Caesaris tanto studio judicioque laudari 3 Quae potest huic, bellica praesertim, virtus abesse, quem suis provinciis in potestate retinendis, sui nominis dignitati conservandae, Christiano Imperio ab immanissimis gentibus tutando, omnium mortalium securitati praestandae, CARO Lus Caesar praeposuit, Eugenio illi magno atque invictissimo subrogavit Non possum magis laudare Caesarem quam Caesarem appellando: neque ulla majori FRANCIsCI TERTII laudatio esse potest, quam tanti a tanto Caesare fieri. Agi-ite Vero: quanta ejusdem hominis dignitas ex eo, immo vero in eo declaratur, quod idem Caesar dignum judicarit, cuiFiliam charissimam, electissimam Foeminam, in matrimonium daret Non ille hunc delegi cset, si quem magis probasset: Et certe alium prohaia set, si quem potiorem repetasset. Praeter enim patriam charitatem illam, qua parentes in liberos natura sunt propensi, ut eos etiam, qui miniis videntur diligendi esse, maxime diligant, eisque optimam vivendi conditionem facultatemque comparent; Illa etiam Caesari amoris erga filiam, & paternae de ea bene, exanimsque ejus sententia, collocanda, curae ac solli- Citudinis causa accedebat, quod pro lectissima, nec

suo modo, sed omnium gentium amore dignissima

17쪽

Foemina laborabat. Capiebatur mirandum in modum eximia Virginis honestissimaque forma; in qua nec Majestas pulchritudinem desideraret, nec pulchritudo quidquam deMajestate decerperet; ut alterare

Matrem pulcherrimam, altera Verendum Augustumque Patrem, mira quadam utriusque rei confusione ac temperamento, referret: indolem praesem

tim egregiam, suavissimos castissimosque mores, perspicax Ingenium, plurimarum rerum Scientiam, dicta, facta filiae rarissimae non modico neque usitato patrum amore, sed immenso quodam ac singulari prosequebatur. Huic tantae tam eximiaeque vir tuti pari virtute vir quaesitus est ; quem non modo Caesar, Verum etiam Caesaris Filia, cui maxime consultum in hac quidem re ipse Caesar volebat, tanto conjugio dignum judicaret. Habetis igitur utriusque gravissimis jussiciis, CARO LIMARI Eque T RESIAE , FRANCIs cuM TERTIuM reliquis praelatum

omnibus: ut omnes summasque virtutes confitendum sit inesse ei, quem Caesar sibi Generum legit, Caesaris Filia sibi Conjugem optavit. Si quis adhuc,

quanta sit FRANCI fCi T ERTII dignitas atque amplitudo , non satis intelligit, nec de ejus uniUersis maximisque virtutibus satis a me esse dictum arbitratur , is specie quidem mihi facultatique meae non nihil detrahit; re autem vera plus quam ego Velim acres ipsa patitur, tribuit atque concedit. Majorem enim orationi meae, quam tantis, quantas attuli, auctoritatibus fidem habiturus Videtur; qui meae potius vocis auctoritatem ac testimonium requirit. Ego autem nihil mihi, omnia tribui veris argumentis ac rationibus volo. Vobis igitur mirifice gratulor,

18쪽

Florentini, omniumque gratulatione Delicitatem vestram prosequendam censeo, qui Caesaris Filiaeque Caesaris judicio probatum, hoc est, omni virtutum , quae cadere in hominem possunt, genere praeditum atque ornatum Principem nacti estis. Qui si idem amore est erga vos incredibili quodam ac singulari , si tantarum virtutum fructum in vestram incolumitatem ac commodum est collaturus, ac sui quodammodo oblitus de vobis est unice cogitatu'rus ; immensum quiddam atque infinitum est, quod ad vestram totiusque Etruriae: fCelicitatem accedat.

De quo ne dubitare possitis, duo illa paulisper tempora animis vestris proponite: Alterum, quo priamum fuit huic Imperio destinatus; Alterum, quo nuper ad vos ex Germania venit. Nihil illo vestri

Vestrorumque commodorum amantius fieri aut cogitari posse intelligetis. Lotharingiae, quae Galliae Belgicae Regio est multo amplissima ac florentissima FRAN Iscus TER T i u s imperitabat. Erat id ei paternum avitumque& ab ultimis usque majoribus, Jure hereditario, tr ditum ac commendatum Imperium: Quod ita diligenter ac studiose retinebat, ut in eo conservando suas omnes totiusque posteritatis suae fortunas esse positas & constitutas arbitraretur ; nihilque mallet, quam inclyto conjugio, amuentibus copiis ac multiplici prole florescentem, patrio inter suos Regno consenescere. Colebant autem eum populi sic ac

diligebant, ut sua bona sibi diripi vitaimque adeo eripi mallent, quam suum ab se divelli Principem ac distrahi passuri esse viderentur. Ecce autem de Etruriae Successore subrogando, vestris temporibus ita

19쪽

poscentibus, & de florentissimo hoc Imperio FRAmcisco TERTIO comittendo agi coeptum est. ' Coho ruit Lotharingia universa improviso acerbissimoque nuncio: Vox propemodum ac spiritus est, tam horribilis calamitatis denunciatione ac metu, omnibus interclusus. Maerebant, amictabantur, prope exanimati concidebant. Denique, quum jam ni-

hil in vita fore posthac jucundum sibi, FRANCI sco

amisso, confiderent, crudelem vitam abrumpere ac mori potius, quam in tanta rerum suarum acerbitate versiari cupiebant. Una modo spe illa sustentabantur animi, fore, uti conditionem FRAN cIs cusnequaquam acciperet, suorumque rationes potiores, quam alienorum duceret. Verum, ubi non ita esse intellectum est, ac de vestris commodis cogitantem illum Etruriam Lotharingiae praeferre senserunt: Tum enimvero desperare rebus suis omnino coeperunt 3 Et vicem dolentes suam, fortunaeque inconstantiam atque impetum incusantes, durius se-Cum agi, quam cum caeteris gentibus atque atrocius statuerunt. Etenim caeteris eripiuntur fere Principes necessitate moriendi atque natura ; Sibi viventem eripi atque adeo vigentem florentemque intelligebant: Ut in acerbissimo suo gravissimoque casu non exspectata communis humanitatis conditio, sed multo ante repraesentata videretur. Ex sensu doloris vestri, quem tam acerbum, Florentini, in obitu Superioris Principis, non sine ratione justissimisque causis, suscepistis, quam graviter Lotharingiciabitum sui Principis atque amissionem tulerint ac ferre debuerint, existimare potestis. Nam in obitu quidem vel charissimorum, etsi gravi dolore ac de

20쪽

siderio angimur, tamen, quum naturae repugnare, nec necessitati fatoque parere minime sani esse sentiamus , ratione in consilium advocata, naturales illos immoderatosque motus, tibi paululum sese effuderunt atque jactarunt, cohibemus continuo atque comprimimus. At vero in charorum hominum discessu, quos non mortali conditione, sed casu voluntario aliquo in perpetuum amittimuS, non a natura, cui esse acquiescendum putamus, sed ab hominum iniquitate, cui resisti ac repugnari in nostris incommodis posse atque adeo debere censemus, invadi nos ac violari arbitramur: ut iniquius aliquando atque aegriuS vivorum, quam mortuorum discessus atque discidium feramus. Neque haec FRANciscus non intelligebat; quantoque in maerore Lotharin-gici, profectione illa sua ac fuga, futuri essent videbat. Erat illi grata ac jucunda tanta suorum erga se studii

benevolentiaeque significatio ; amabat amorem; dolore ac luctu commovebatur. Uerumtamen Obversabatur illi ante oculos Etruria; quae illecebris nescio quibus suis, occultaque quadam amoris vi ac vehementi, eum ad sese rapiebat potius quam invitabat. Cessit enimvero blandissimo lenocinio; tradidit sese atque addixit Etruriae; vosque jam tum

mente animoque complexus, alienos praetulit suis, nec, nisi vos, duxit suos. Hoc quantum est, Florentini l quam inusitatumi quam inauditumi quantaque in eo incredibilis erga vos vis amoris ostendituri Neque enim mediocribus quibusdam vinculis adstricti patriis quisque regionibus retinemur. Hic incunabula, hic sedes, hic gentis insignia hic monimenta majorum, consuetudines amicorum, conjunctiones

SEARCH

MENU NAVIGATION