Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

torum hominum studio periculum sane ingens impendet, amore vile debemus) sententiae meae atque Orationis medicinam adhibebo in hoc tempore. Ea est hujusmodi: ut in animum inducant, sibique illud persuadeant: Multam quidem dandam

litteris est, at non multis operam. Hoc ego dum planum facere conor ; dum ea, quae adolescentibus disciplinae nostrae commissis, censeo profutura esse, dico ; dum litterarum studiis modum certosque fines constituo; dum litteras ipsas eadem opera orno atque amplifico : tu me, Praesul amplissime , & litterarum cultor, & litteratorum fautor, VOSque omnes , quotquot huc tam frequentes, tantaque alacritate convenistis, litteratissimi viri, multum dubitantem , neque modo judicia de me vestra, sed conspectum Vultusque ipsos Verentem, Vixque tandem aliorum voluntate atque auctoritate compulsum, non mea sponte in hanc lucem domestica ex umbra prodire audentem, humanitate vestra atque benevolentia, quaeso, sustentate,& mea verba bona cum venia, ut aliorum soliti estis, ac diligenter attendite. Doctrinarum omnium, ut Virtutum , quod dam esse inter se vinculum ', neque posse quemquam in una aliqua sic versari, ut excellat, qui non sit reliquarum etiam omnium copiis atque opib

instructus, positim facile stoicis adsentiri. Hinc

ille Doctrinarum cursus, ac tamquam orbis exsistit, quem Graeci propterea ἐγκυκλοπαιδιαν dixerunt: quem qui potuit universum conficere, is demum cumulate doctus, ac plane sapiens existimatur. Praeclara profecto res, ac magnifica,

32쪽

multorumque mortalium studiis acerrimis expetita; Verumtamen ejuSmodi, quam nondum quisquam adsecui complectique potuerit. Nam, quamquam nonnullos aut legimus, aut audivimus doctrinis omnibus excultos, sapientissimos evasisse,

id non ita intelligere debemus, quasi nihil ab iis

fuerit dignum studiis hominum ac cognitione, praeteritum ; sed ita, ut tantum quisque in cognoscendo profecerit, quo plus , qui simile ingenium ad discendum adtulerint, paremque industriam

adhibuerint, proficere non potuerunt. Nempe hanc in omni rerum natura aestimanda regulam normamque adhibemus, non ut eas per se ipsas consideremus , sed ut, ad res alias in eodem genere referendo, quantum aliis aliae praestent, judicemus. Nam neque magnum adpellare possumus in rebus humanis quidquam, neque multum, neque aliquid tale, nisi cum aliis magnis, multis ceterisque similibus unumquodque comparetur. Qua etiam ex re fit, ut, quae summa esse in aliquo genere existimamus , ea excellere atque praestare in illo eodem genere dicamus : ut non modo sine

comparatione judicare de rebus non possimus, sed neque judicia ipsa nostra sine comparandi significatione iisdem de rebus expromere. Atque haec quidem omnis disputatio non mea, hominis indocti, sed sapientissimi Socratis apud Platonem, ex mediaque ipsa Academia repetita eo pertinet, ut ne nos vulgi opinionibus abduci, abripsque patiamur, neVeiis, quos in omni temporum memoria, doctissimos, sapientissimos, ac si superis placet, minus quidem Latino, verumtamen splendi-

D 3 dissimo

33쪽

dissimo gloriosoque vocabulo omnisilos adpellatos cognovimus, nihil doctrinae, sapientiae, scientiae ullius defuisse arbitremur. Non est profecto , non est hujus imbecillitatis ingenii nostri, non exigui hujus spatii , quod est homini ad vivendum datum.

non denique ipsius naturae rerum, quae in infinita cum varietate , tum difficultate Versatur, omnia pervidere, omnia nosse, omnia meminisse. Fuit

ista quondam Sophistarum veterum adrogantia ἔquorum Princeps Leontius Gorgias poposcisse in Conventu Graeciae quaestionem fertur ; deque omni re, quae in disceptationem vocaretur, pro fessus fuisse, copiosissime se esse dicturum. Haud paullo adrogantior Eleus Hippias ex eadem disci-

Q de Or. plina fuit ; quem ait Cicero, ) quum Olympiami s. c. t.I. venisset, maxima illa quinquennali celebritate ludorum , gloriatum esse cuncta pene audiente Graecia, nihil esse ulla in arte rerum omnium, quod ipse nesciret: nec solum has artes, quibus si berales doctrinae atque ingenuae continerentur, Geometriam, Musicam , litterarum cognitionem& Poetarum, atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus. quae de rebus publicis dicerentur ; sed annulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, se sua manu confecisse. O hominem singularemi Omiram professionem, ac prope horribilem l de qua profecto idem sentiendum puto, quod de quorumdam testimonio, qui mira quaedam de Marco Antistio Pyrgensi dicerent, optimum eum colonum, parcissimum, modestissimum, frugalissimum

csse, Marcus Amilius Lepidus Censor libere festia

34쪽

ε vim ac

Certe Socrates, qui cum Gorgia veluti composilia coc. a. de tus, congressusque de ea arte, quam Sophista ille O - δεr. profitebatur, multa subtilissime ac prope divinitus disputans inducitur a Platone ) eo hominem cunGoria confidentissimum adigit, in easque angustias, sire de interrogando, & instando compellit, ut tandem Ab ist . loquacissimus ille obmutescat; quique se omnia scire profitebatur , Omnino quid respondeat reperire non possit. Quanto modestius idem Socrates, quantoque commodius id unum se

stire professus es, quod nihil sciret st Atqui Philo

sophiam , morum illam Vitaeque magistram, primus Philosophorum ἡ Caelo, ut ait Tullius, evocarat. Idemque eam , quae Physicis continetur, universam lustrarat, & id, quod ex Timaeo Platonis intelligimus, multis partibus auctam illustrarat. Quid i aequalis Socratis Democritus 3 quocum Cleanthes, Chrysippus, reliquique inferioris aetatis philosophi comparati, eme quintae classis eidem M. Tullio videntur: d Nonne sophistarum d Lib. . ejusdemque generis hominum levitatem contraia Ac/dem. ria professione Auctor gravissimus refutavit 3 Nego inquit, scire nos, sciamusne aliquid, an nihil scia- 'mus: ne id ipsum quidem nescire , aut scire , scire nos. Nimis hic quidem, plus certe , quam ille Socrates , non modo de sua, sed de omnium mortalium scientia detraxit. Potuit uterque aliquid , mea sententia, hominum studiis relinquere, neque animos a discendo tam severa tristique oratione deterrere. Sed lichi hominum ingenia ac

Facultatem de iis angustiis, in quas illi Philosophi

35쪽

conjecerunt, in campum paulo patentiorem eduxerimus , nec omnem omnino scientiam ex humanis mentibus sustulerimus : sciendi tamen fines haud ita multum propagabimus , nec quantaecumque, quamque diuturnae nostrae contentiones exstiterint, illud essicere unquam poterimuS, Ut non multo plura , quam quae scierimus , nesciamus. Moderemur igitur studiis nostris, discendique immensam cupiditatem illam coerceamus: ne si omnia omnium artium scire voluerimus , plus, quam natura rerum patitur, hominisque conditio fert,

expetere Videamur.

Quid 3 si non modo omnes artes scientia &cognitione complecti, sed ne singulas quidem perfecte ac cumulate callere possumus 3 ardebimusne etiam, flagrabimus, aestuabimus omnia cognoscendi cupiditate 3 an non potius sapienter omittentes , quae omnino nos consequi posse dissidimus, in unam artem aliquam studio & cogitatione conversi, illam tamquam spartam, vel quae nobis sorte obtigerit, vel quam consilio delegerimus, pro virili parte exornabimus 3 equidem ne Socratem adhuc atque Democritum dimittamus saepe mecum ipse quaesivi, quid illis hominibus certe doctissimis in mentem venerit tam valde testari, Nihilsse scire r ac propemodum eo aliquando adducebar, ut crederem, voluisse eos, aut discendi spem hominibus, ut soli ipsi saperent, adimere, aut potius modestiae opinionem quamdam apud Vulgus ea praedicatione captare. Sed neque ambitionis suspicio in tantam vi tutem cadere , neque ullius invidiae potest: neque

profecto, qui tam multis aliis sermonibus doctrianas

36쪽

nas hominibus commendarant, easque cum auditoribus suis in Gymnasiis magna cum Voluntate communicaram, quique non minus inscientiae quam adrogantiae reprehensionem verendam esse

intelligebant, aut aliarum doctrinarum studia retardare , aut existimationi suae detrahere quidquam voluerunt. Quid ergo est 3 Illud prosccto. Intelligebant sapientissimi homines, scientiam mor talibus ullius artis, nisi omnia, quae ad illam artem pertinerent, perfecte tenerentur, nullam con tingere : nihil este autem in ulla arte , quod non ad singulas alias pertineret: itaque necesse ei esse, qui unam scire vellet, scire omnes : scire autem Omnes non licere: igitur ne unam quidem sciri

Posse: ac propterea nihil se, nihil quemquam scire. Fateor esse hanc exilem quamdam ut M. Antonii illius eloquentis verbis utar) D' spinosam Orationem longeque a nobis sens ibus abhorrentem: sed

eamdem verissimam esse confirmo, & tum ad animorum adrogantiam , si quis forte sibi scientiae opinione placuerit, minuendam, tum ad studiorum impetus, si quis omnia aut pleraque conCu pierit, retardandos, Valere plurimum censeo. Verum subtilia haec argumenta, quae solent a

concione repudiari, omittamus: conemur, si mo

do id consequi poterimus, singularum artium difficultatem hanC planius, ad omniumque captum demonstrare. Ac ne omnia , quod esset infinitum , consectemur ; de iis facultatibus , quae magis in Gymnasiis hoc tempore celebrantur, pauca curSimque dicamus: ex quibus haud erit difficile reliquarum facere conjecturam. Principem inm

37쪽

ter Facultates locum, concessis omnium, obtinet ea, quae de rerum omnium Auctore aC Principe

DEO, de rebusque Divinis agit, quamque Theologiam propterea nominamus. Hanc, quod Univcrsam mente animisque comprehendere homines non potuerunt, in plura tamquam membra secuerunt : quibus ex singulis immensae ac perdissiciles Facultates exsistunt. Nam & sacrarum litterarum explicatio, sine veterum monimentorum, temporum, locorum, & sine linguarum, Ebraeae praesertim ac Graecae cognitione , manca est quodammodo atque imperfecta: & Dogmatum Theologicorum tractatio, non ex ipsis sacris litteris cognitis , & Sanctorum Patrum atque Doctorum voluminibus, & Conciliorum omnium, tum quae Cecumenica , tum quae provincialia adpellantur, actis diu multumque perspectis , Viro esto periculosa Theologo. Quam partem longe omnium praestantissimam ac dissicillimam,nemo ad hanc diem majori ingenii atque doctrinae laude, nemo ube rius, nemo elegantius Dionysio Petavio persecutus est; neque tamen quum dies noctesque unum illud opus urgeret, potuit morte occupatuS, quae inchoarat, absolvere. Quid controversas Christianae Catholicaeque fidei quaestiones, quid de septem Sacramentis, cita enim adpellant: neque Verebor Grammaticorum reprehensionem, modo Umtatis rerum vocabulis utar) quid de moribus disputationes commemorem Nonne in hisce Theologiae singulis partibus hominum doctissimorum aetates totas videmus esse contritas 3 Sed quid partes dixiὶ vel unum saepe earum partium caput, de DEI

38쪽

scientia , de auxiliis divinae gratiae, de probabili, probabiliorive opinione , de sexcentis aliis quaestionibus, si quis modo, quae de iis sunt ab doctissimis hominibus in utramque partem disputata, velit cognoscere , omne propemodum humanae vitae sibi spatium, acerrimumque studium requirit, ac poscit. Jam Mathematicorum Facultas Etenim huic primae post Theologiam jure optimo deferuntur ) tam late patet, tantis, tam multisque ex ar tibus coalescit, Arithmetica, Geometria , Alge-bra, Astronomia, Statica, Optica, Musica, Architectonica, atque aliis, ut, si quis non plus una

tractare Voluerit, negent et earum rerum periti tractationem umquam defuturam. Certe quamquam innumerabiles quidam summis ingeniis praediti ab antiquissimis temporibus in ejus sive singulis, sive universis tractandis partibus elaborarint, nequaquam tamen omnia studio atque exercitatio ne consequi potuerunt. Multa priores ipsi occuparunt , multa posteris intacta reliquerunt. Hinc& Joannis Neperi perutiles illos ad rem Trigo nometricam Logarithmos , & BonaVenturae Ca- valerii indivisibilium rationem, & Petri Fermatii praeclaram illam de maximis minimisque methΟ- dum a Cartesio Ugenioque tam feliciter inlustratam: hinc sacram illam in Geometria, quam dicunt Anchoram: hinc Analysin Mathematicam, hinc Torricellianos tubos: hinc, ut reliqua innumerabilia recentiorum omittam, Galilaei vestri, Semulta & miranda inventa suspicimus. Sed nondum exhausta est Omnis rerum Mathematicarum difficultas. Supersunt adhuc plurima frustra vel aE a Vet

39쪽

vetustissimis, vela recentioribus, vel ab utrisque tentata, in quibus nobis iisque , qui nos aetate consequentur, negotii satis esse superque poterit. Superest longitudinis gradus utor jam pridem facultatum ipsarum vocabulis; ne, si aliter fecero,& Obscurus, & nimio plus diligens fuisse videar)superest , inquam, longitudinis gradus deprehendendus , Planetarum Theoria, tantis partium studiis, Copernico & Tychone subsectis Ducibus agitata, certa ratione aliqua perspicuaque constituenda; Circuli quadratura perficienda ; gravitatis,

Ventorum, marini aestus, magneticae vis, aliarumque rerum plurimarum causa cognoscenda.

Atque haec quidem postrema, quae ad se etiam Philosophi putant pertinere, monent me, ut iam de Philosophiae difficultate, quae sentio, dicam. Sed nullam sententiam meam hac quidem in re Volo interponere: immo ne de omnibus quidem Philosophiae partibus dicere. De ea modo, quae physica contemplatur, quid summus Philosophus senserit, adcipite. Ego enim sic statuo, Vix quemquam Avorum Patrumque memoria aut ingenium acrius, aut Vehementius studium , aut majorem solertiam ad res Physicas cognoscendas, quam Petrum Gassendum adtulisse. Hominem Aristoteli, AristoteleaequeFamiliae universae perinfensum Peripateticus laudo; qui secus atque ipse sentientium Opiniones, si quando necesse est, reprehendendas, at ipsarum Auctoribus parcendum, ipsosque adeo suspiciendos esse semper existimarim. Is igitur na turae tantus investigator in eo libello, quem Du

bitationes ,-Instantiae ad Cartesii Meta a Pam

40쪽

inscripsit: - - Euidquid inquit, fuit nosis de re unaquaque nise necessarium, itaud nobis D EUS)apertum fecis, tribuendo rebus proprietates , per quas innotescerent , nobis sensus varios , quibus ilias apprehenderemus. Auod ad internam vero naturam ,'quas caturiginem adtinet, istam, ut no- his cognitu non necessariam, occultam voluit Inos, quum nisisse assectamus, aut praesumImus, intemperantia laboramus. - - Rursusque in Epistola tertia ad Petrum CaZvarum Societatis nostrie hominem, familiarissimum suum, capite quinto.

Sed facio, inquit, vir Doctissime, ac Religiosissime,

quod, dum in pervestigatione causarum naturalium versor, nusquam non caligo mihi offundatur I atquaidcirco , tamquam incedens in densissimis tenebris, nihil non palpem , nihil non moveam, nultam non tentem semitam, si forte in aliquam speciem vel tenui Fma lucula emergam Neque enim esseur existimes , sis me nugi ita harere , ut ipsas, quasi veritatem ipsiqfimam habeam, aut colam. Sed cum totus mun s sit nugarum plenus, videre Qidear nugas quoque esse, qua vulgo habentur serra maxime, superesse exitimo, ut eas nugas deligam; quae esse minus nugae videantur. - - Audiamus illum denique in litteris ad Renerium datis: - - Sic semper, inquit, asscior, ut existimem, nihil scire licere ex rebus naturatibus, praeter ipsarum hiso'riam . . . . iusscit mihi conjecturam sequi, qua vel umbram quamdam levem probabilitatis habeate de re seu eteritate ipsa DB in maximus Oiderit, qui

prater rerum corticem, quantum mea capit imbecil-titas , nihil cognoscendum mortalibus deest- - -

SEARCH

MENU NAVIGATION