Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ο hominem ingenuum, eoque magis intelligentem, quo sese minus intelligere confiteturi Ubi sunt tam

modesti Doctoris Feroculi quidam discipuli qui,

quasi se illis rerum universarum natura e Coelo, tamquam numen quoddam , Videndam clara in luce contemplandamque praebuerit, ita doctrinae suae adrogantia subnixi ambulant. Desinant, se esse aliquid in eo genere, arbitrari, chiri tam demisse, tamque propemodum abjecte de re ac de sua Facultate germanos Philosophos sentire intelligant.

Quid 3 In Rhetoricis operibus adrogantia num est magis ferenda 3 An est cuipiam M. Antonii apud Tullium vox illa inaudita: Disertos exstitisse

quam plurimos, eloquentem ad sua tempora in hominibus neminem 2 Annon M. ipse Tullius , homo ille quidem, ut Fabii Quintiliani clarissimi Rhetoris verbis utar, dono quodam providentia genitus, in quo vires suas eloquentia experiretur, tamen in suo ad M. Brutum oratore Antonii verissimam vocem illam fuisse multum & saepe testatur ὶ Numquis est postea, iis exstinctis , eloquens, qualis

antea non fuerat, exortusὶ ergo a nemine est adhuc perfecti Oratoris laus in maximis contentionibus occupata. Nemo se igitur circumspiciat ac jactet: nemo sibi in ea re diutissime contendendum este non putet. Eadem ferme est atque una ratio Poetarum: quorum, ut Oratorum, Facultas quum ex omnium artium cognitione emorescat, studii laboris ac temporis non minus, quam uniVersae, re quirit. Fac tamen sola Grammatica Poeticam a que

42쪽

que Oratoriam esse contentas. Contrahes utriusque Facultatis terminos , non definies. Cum autem Grammaticam adpello , non eam dico,

quam profitentur ii , qui pueris latinae linguae Rudimenta tradunt, neque ferme quidquam, praeter ea , quae aliis tradunt, noverunt ipsi de quibus est Luciani illud oppido festivum: Jovem, quem oderit, eum Pardagogum facere sed eam, quam M. Terentius Varro , omnium Romanorum, Auctore Cicerone, eruditissimus; quam P. Nigidius, Civitatis Roma , teste Agellio ) do- e) L. tr. ctissimus; quam C. Julius Caesar in libris, quos Z- de ratione latine loquendi ad Ciceronem scripsit; D quam ipse Cicero non eloquentiae modo, sed Delocutionis etiam parens; quam, ut propiora 'φη . temporibus videamus, Politianus in Miscellaneis, is quam Muretus , Lipsius, vir ille eximius Uictorius vester, in suis variarum lectionum libellis; quam Turnebus in Adversariis; quam tres Manu-tii, Lambinus , NiZZolius , Gruterus, uterque Gronovius , GraeVius, innumerabilesque alii doctissimi Viri , cum antiquisque comparandi, in suis sive Praeceptionibus, sive Glossariis, sive Commentariis, graviter copioseque tractarunt. Atqui hoc scitote; tam multa in iis a multis aut mendosa, aut suspecta fuisse deprehensa, tam multa de quibus sententiam eorum minime dissimulari oportebat, ab iisdem esse praeterita , ut qui aliquid judicare de iis rebus possunt, nihil adhuc in hoc genere perfectum a quoquam prodiisse pronuncient. De Enarrationibus quidem quas Notas inepto vocabulo solaecoque adpellant in omnes veteres lati

43쪽

38 vim S in

latinos scriptores, quae ad usum Serenissimi Galliarum Delphini inscriptae circumferuntur, nihil gravius dicam, nisi videri, non tantum plerosque illarum Auctores, quantum ingenio ac Facultate poterant, Voluisse contendere. Hominem Gallum de Gallis illis Grammaticis Grammaticorum est enim tota illa tractatio ) ne quemquam sententia mea Violalle videar , testem dabo , atque eum quidem, qui toti illi rei non interfuit modo, Verum etiam praefuit, doctissimum Uirum Petrum. Danielem Huetium , cui secundae partes in Delphini institutione cum Bossuetio Principe erant t) Editus creditae. Is in eo Commentario g) quem de re-U L in bus ad se pertinentibus scripsit : - - Gametis, Z ' inquit, omnis adhibita est a me diligentia in seliadi ' gendis perspecta tantum doctrinae Piris, quibus v terum Auctorum commentariis id randorum cura

demandaretur non viai tamen vel levius, quam

putabam , tinctι litteris, vel impatientes laboris, quam mihi commoverant, exspectationem sui fefeta

runt. - - Haec Huetius. Ecce autem iisdem ferme temporibus, quibus veterum scriptis ab iis h)αυ- hominibus opera navabatur , Vir quidam item diu, Lan- Gallus, ) neque ineruditus & valde industrius, cellatius Francisci Sanctii, Gasparis Scioppii , Joannis Benedicti' Gherardi Uossit vestigiis insistens , novam artis' se Grammatiuae methodum sic enim commentatio- , Abba, a nes suas inscripsit) tradere mortalibus instituit.

Quimper- Qui omnium recentissimuS in hanc arenam proia' in in-dicrat, quique superiorum omnium Grammatico- feri' ueri aeum laboribus adjuvaretur, is profecto absolutis-

sunum quoddam opus Grammaticum perficere

Britones. . . . . debuit-Diuitiaco by Coosli

44쪽

debuisset. Uerum is multo plura professus est, quam quae praestiterit ; majorem omnia conligendi , quam eligendi optima quaeque curam adhibuit ; superiorum peccata non multa sustulit; quin novis de suo additis cumulavit : quorum non pauca vir Latini ac Graeci sermonis scientissimus Franciscus Uavassorus animadversa vulgavit ; o quaedam Italus interpres a se conrecta testatur ; i In libeL plurima nos etiam, quamquam cum illis nullo io, cfuismodo comparandi, adhuc conrigenda superesse I. . aliquando ostendemus. Quo magis mirari soleo, hiant' potuisse eam Methodum Italis hominibus sic pro-νer rum. bari, ut reliquas Ueteres ac receptas jam multi fastidiant atque improbent ; neque alia ratione, quam quae in ea traditur, esse pueros in latinjlingua instituendos putent. Nimirum habent hoc praeter coeteras gentes Itali prope singulare dicam aperte quod sentio , quodque Vos ipsos,

sapientissimi viri, sentire necesse est habent inquam , hoc Itali, ut bonis suis, quae & multa

sunt, & exteris nationibus invidenda , non sint contenti ; aliena, quamquam sane mediocria, sic adament atque suspiciant , ut pretium rebus, libris praesertim, non nisi peregrinitas apud eos facere videatur. Sed illuc revertor. Videtisne

universam artis Grammaticae regionem, quae mo

dicis quibusdam finibus circumscribi putatur, nullis adhuc fuisse cujusdam tamquam passibus peragratam 3 Quam multa in veterum latinorum libris a doctissimis Grammaticis ignorentur, an- non intelligitis 3 Cum autem eloquentiae, ut ait

45쪽

tio emendata latina quod idem ad Poeticam transferre sane possumus) quantum in hac una re Oneris Poetis atque Oratoribus imponatur, plane perspicitis. Reliquarum etiam principum facultatum immensa spatia ac dissicultatem, me, quantum angustiae temporis patiebantur, commonis strante, cognostis. Possumtisne non singulis per- amplam materiem ineste ac tamquam segetem arbitrari 3 postumus sive universas, sive plerasque, aut etiam aliquot studiis nostris operaque comis plecti ὶ possumus ingeniis hominum tantum tribuere , ut tantam Vim rerum ab singulis posse comprehendi putemus 3 Nihilne rerum ipsarum multitudo, nihil varietas, nihil dissicultas intelligendi facultati oberit 3 vitae hujus denique brevitatem , atque multiplicem occupationem contemplantes, nonne animis plane despondebimus, omittemusque ut ait Poeta, bonus multa ε. br iraculari aeoo PAc si reliquis eruditis hominibus, quibus ominnia vel naturae vel doctrinae subsidia abunde suppeditarunt, summae studiorum suorum contentiones sic e sententia processissent, ut in pluribus

excellere artibus possent: magis hoc concedendum nobis putarem, ut multarum artium excellentiam expeteremuS. Nunc autem quorum tandem est ista laus , ut pluribus in rebus iidem praestarent 3 De iis modo, qui hasce litteras humaniores coluerunt, quique maxime noti sunt, quaeram. Homerum, excellentissimum Poetam, parem ne fuisse Oratorem putatis 3 Demosthenem contra pr.estantissimum oratorem ad Poeticam Ho

46쪽

Homeri laudem adspirasse arbitramini λ Iam Uirgilium, latinum Homerum, ilia felicitas ingenii, ut ait Seneca m) in Oratione soluta reliquite CL in m. s.ceronem, latinum illum plusquam Demosthenem, Coni

eloquentia sua in carminibus desituit. Quales latini Poetae, Victorius, Sigonius, Muretus, Pe

pinianus, Manutii exstiterunt 3 nonne mediocres At Oratores valde iidem boni. SannaZarius, Fracastorius , Bargaeus , Hoschius, aliique complures Oratores Vix tolerabiles , at Poetae valde

quidem probandi vel in eodem , vel in dissimili carminis genere fuerunt. Quin illud usu ferine

semper venisse animadvertere possumus , ut, qui non utriusque facultatis laudem adamarunt, sed in una modo constiterunt si unam hanc & latinis & Etruscis litteris celebrare, atque eXcolere Voluerunt, non aeque Vel latinis vel Etruscis satisfecerint. Eximios duos Cives vestros dumtaxat adferam. Quis enim nescit, Joannem Casam summum Etruscum Oratorem exstitisse Unam, unam, inquam, illam ad CAROLuM Imperatorem Orationem malim ego, quam sexcenta aliorum orationum volumina scripsisse. At vero latina ejusdem sunt illa quidem non contemnenda , Verumtamen non ejusmodi, ut similiter se posse scribere plerique desperent. Nihil potest non modo fieri, sed ne cogitari quidem splendidius , uberius , elegantius Francisci Petrarchae carminibus, sed Etruscis. Nam latina quidem sive Epica sive Bucolica nemo iterum legenda existimavit. Equidem ejus Africam si quando in manus sumo, Petrarcham in F a Petra-

47쪽

Petrarcha requiro : neque satis possum statuere, mirerne magis illorum temporum atque hominum indulgentiam sane nimiam , qui non optimo latino Poetae lauream illam Apollinarem detulerunt , an posteriorum & temporum & hominum severitatem , qui tam multis certe melioribus denegarunt. O rem sane miram ac prope incredibilem l unam eamdemque facultatem , ejus modo tractandae ratione immutata, intimo artificio sententiisque retentis , eUadere

sic plane aliam , ut duae dissimillimae inter se facultates constituantur, quarum in utraque non

possit unus atque idem excelleret Quod si ita est , jurene an injuria, Doctores ii reprehendantur , qui latinae atque Etruscae Poeseos praecepta nolunt conjuncte tradere, Vos Videtis. Qui secus faciunt, ego viros & acutos, & doctos & exercitatos , & docendi peritos esse, quosdam scio , quosdam puto. Uerum Videndum est, num id illi judicio suo sensuque commoti, an aliorum voluntate, precibus, ac Pro pe convicio emagitati coactique faciant. Nam

saepe quod est profecto indignissimum) praeceptoribus stare judicio suo in discipulorum institutione non licet: sed puerorum parentibus, consanguineis , Patronis mos est gerendus, tum temporibus , & cujusque aetatis studiis, ac tamquam genio indulgendum. Ut ut res habet, ego neminem reprehendo. Tantum peto, ut ne quiS NOS , ne nostros , ne quemquam nostri similem, in causa fortasse meliore, reprehendat. Nolumus discentium animos in plura studia magno

48쪽

gno clim singulorum incommodo distrahi; nolumus adolescentulorum mentes tanta dissimilium rerum obrui copia ; nolumus e Gymnasiis litteratores magis quam litteratos prodire. Namque ea est hominum querela , atque haud scio an propemodum justa , quamdam adolescere, atque huic nostrae subcrescere aetati juventutem, tinctam illam quidem litteris, sed non imbutam; plus illi coloris, quam succi ac sanguinis inesse; multa profiteri, non item multa praestare ; nihil non conari, vix quidquam posse perficere : Verendum propterea esse, ne semidoctorum in immensum numerus augeatur, & ne singulae disciplinae suis tamquam tutoribus certis orbatae, aliquando profugae ex Italia in exterarum gentium

tutelam venire ac fidem cogantur.

A quo periculo prohibete res Italas, Adolescentes optimi, vos enim mea haec extrema jam compellat oratio) retinete illud a majoribus Uestris partum, vobisque veluti per manus traditum litterarum decus ; neque committite, ut, quae apud vos & natae & altae sunt litterae, eae diutius apud vos consistere, atque in Italia confirmari non possint. Non ego socordia ulla vestra aut cessatione commoveor. Alacritatem istam vestram, studia ista discendi, spiritus istos atque animos pertimesco ; neque vestrae cupiditati calcar, sed fraenum esse adhibendum intelligo. Patriae hujus vestrae solum, quo excepti primum nascentes estis ; Coeli hujus, quem Viventes ducitis, Spiritus ; majorum , in quos defixi intuemini, decus ac nomeni civium Vestro

49쪽

rum, quoS inter versamini, praestantia in litteris atque excellentia ; indoles denique vestra egregia atque natura , stimulis Vos gloriae acerrimis dies noctesque compungit: atque ut Themistoclem illum Miltiadis tropaea objecta animo n) 'ud somnum capere non sinebant, ) sic vos assi- Cis. l. . due de domestica laude cogitantes vix ullam Iosi q- potest is partem quietis capere. Quae doctissi- ' i' morum hominum in Urbe vestra frequentiat

Quanta in iis omnium disciplinarum cognitio Quam celebris eorum & ubique pervagata fama 3 Alios Theologiae penetralia magno cum doctrinae apparatu foeliciter ingressos , de Divinis rebus quotidie tum commenta nies, tum

etiam scribentes videtis: Alios Philosophicas institutiones nitidissimo Orationis genere tum V ce , tum editis voluminibus explicantes: Hos egregiam Graecis Auctoribus naUantes operam: Illos de Graecorum Romanorumque numiSmatis , de veteribus inscriptionibus , de omni antiquitate eruditissime disserentes, scribentesque miramini : Quosdam Etruscam linguam sedulo locupletantes, & vocabulorum tamquam pollinem furfure secernentes ; quosdam Berniani stili charites, sed multo Verecundiores factas, veluti postliminio, in Etruriam revocantes, & sibi honori, & patriae ornamento, & uniUersis mortalibus utilitati esse perspicitis. Mitto Causidicos, Medicos, Chirurgos, Architectonas, Pictores, Statuarios , Musicos , quorum artes honestissimae ac maxime liberales domicilium quodammodo in urbe vestra constituerunt. Quid noctu

50쪽

cturnos illos, octavo quoque die celebrari soli

tos , litteratorum hominum conVentus commemorem 3 Quae Vestra tum mens, qui sensus, quae animorum in omnem partem jactatio aettamquam aestus esse solet, cum sive Oratoribus, sive Poetis, sive sibyllinorum aenigmatum Interpretibus admurmurari a concione ac plaudi auditis 3 Pudet tum vestri nimirum vos, Superiorum temporum in litteris cessationem damnatis tacitis sententiis ac devovetis; nullumque in reliquum tempus . litteraturae Comparandae genus, quo similem laudem adsequamini, praetermissuros vos esse statuitis. Laudo egregiam indolem, laudo praeclaros spiritus istos vestros: propositum laudare non possum. Quid enim lomniane vos in litteris adsequi polle confidi-tist Quam sint litteraturae partes singulae Vastae, quam laboriosae, quam non cujusquam adhuc Cognitioue comprehensiae, nondum intelligitis Ipms illos, quorum eximiam praestantemque doctrinam mecum jure suspicitis, quibus tantum non invidetis, quos aemulamini, quorum similes esse, quoS aequare, quos si fieri posset, superare Velletis , an putatis ad tantam fuisse litterarum laudem perventuros, si multis se litteris dedissent, si animos in plura ac dissimilia studia distraxissent, nisi unam facultatem, quam colerent, ad quam reliqua omnia referrent, in qua non mediocres quidam, sed excellentes, sed summi , sed singulares evaderent, delegissent i Quin agite, O generosi l horum exempla sectamini , hos vestigiis persequiminora

SEARCH

MENU NAVIGATION