Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Homer.

Propinquorum, senectutis perfugium, &, vel in ipsa

morte, multa tot inter charos solatia, funeris piae complorationes, sepulturae domesticae religiones. Itaque sapienter inductus esse a summo Poeta pru- dentissimus vir Ulysses existimatur; cui quum Calypso immortale aevum, secum si perpetuo manere Vellet, polliceretur,negavit ; Ithacam que illam suam, in asperrimis saxis, tamquam nidulum, afixam, ipsi immortalitati anteposuit. Nimirum omnes omnium charitates Patriae charitas vincit. Sed hanc ipsam tamen rerum omnitim victricem charitatem FRANCiscI

TERTII inaudita erga vos atque incredibilis charitas Vicit. Statuit, hanc, quae vestra patria est, sibi non esse alienam ; illam, quae vestra non esset, non duxit

suam: ac, tamquam inter vos Vobisque unice natuΕ esset, vobis inter vos ac Vobiscum vivere, animum

vestri amantissimus Princeps induxit. Jam quale ad vos iter, abdicato Lotharingiae Imperio, proxime instituerit, extremo loco cognoscit is Expleri melicitatem vestram ac plane cumulari, tanta ac tam singulari amoris significatione, intelligetis. Profectionem ille quidem aliquamdiu Italicam dista-lit, neque statim, ac vester esse Princeps coepit, vobis praesentiae suae copiam fecit. Maximo dissicillimoque bello implicatus, quo bello rei Christianae salus ac dignitas agebatur,itineris faciendi tempus publicis temporibus esse transmittendum putavit. Uerum ille ita a vobis abfuit, ut vestrae etiam incolumitati atque otio tum maxime prospexerit, suisque laboribus atque periculis, sollicito animo atque amantissimo consuluerit. Non ferocissimorum hostium impetum atque immanitatem pertimescebat, non ullam dimica

22쪽

tionem, non ullum vitae discrimen in acie atque in proeliis pro communi, Vestraque potissimum, salute deprecabatur. Equidem de tanto Imperatore non possum dicere, cavisse eum sibi aliquando, quo caveret vobis; vitaeque suae aliqua in re pepercisse, ut eam vestrae foeticitati ac bono reservaret. Illud mihi videor vere este dicturus: si quid illi, in tanto bello quotidianisque contentionibus atque periculis, humanitus accidisset, non id fortissimo viro doliturum fuisse, quod Vitam, naturae debitam, immortam litati ac gloriae redderet ; sed quod vestro conspectu, multo jucundissimo atque exoptato, ante quam e Vita excederet, caruisset. Sed omen tristissimum atque horribile ac omne periculum superi averterunt ; sibi vobisque servarunt; incolumem atque victorem praestiterunt. Ponuntur arma ; miles in hiberna dimittitur ; res bellicae paululum conquiescunt. Num hic FRANciscuM etiam, num amantissimi Principis de vobis curam ac sollicitudinem, num desiderium quamprimum videndi vos, Florentini, conquieturum putatis 3 Iter illi ex Hungaria Continuo Viennam: Uienna confestim ad vos cogitabat. Quo tuus iste cursus, impiger atque invicte Imperator 3 quo tanta festinatio ista atque celeritas pertinet 3 nullamne diuturno militiae labore atque opere, assiduisque ac dissicillimis itineribus defatigato

corpori atque confecto; nullam tanti belli administratione ac curis defessae menti atque contractae convenit requietem ac relaxationem dari 3 Atqui victrices legiones tuae, te non modo permittente, sed imperante, curant sese hoc tempore atque reficiunt ; Vacuaeque curis atque laboribus , summa C a tran-

23쪽

tranquillitatem hibernis atque otio suavissimo perfruuntur. Iniquum est profecto, ducem, cessante milite, laborare. Quid Z Saevissimam anni maxime que infestam tempestatem non animadvertis 3 Dabis te igitur summa hieme in iter 8 Non montium dissiciles lubricosque adscensus atque descensus, non

torrentium ac fluminum periculosos transitus, non viarum salebras asperrimas caecosque hiatus, non imbreS, non niUeS, non vim ventorum ac frigorum

pertimescis 8 Nos tectis urbium parietibusque defensi insolitam coeli intemperiem atque inclementiam ferre vix possiimus. Quid sub dio, inter Apenninorum pruinas illas ac nives, iter habentibus fiet 3 Sed ne perpetuo quidem atque interrupto itinere

venire in Italiam, cursuque consueto poteris. Ob vallatos aditus atque interclusos pestilentiae metu ac suspicionibus offendes. Si recte te atque animum tuum novi, aegrius hasce moras, quam reliquas itinerum dissicultates feres. Molestum est, tot inter coeli terraeque incommoda, peregrinari: properan-tςm vero in medio cursu detineri ac retardari, certe molestius ac non ferendum. Haec omnia, Princeps,

Vitaris, Vitaeque tuae, qua nostra omnium contine.

tur, valetudinique peperceris , si istud iter in aliam, quae mox ventura est, magis idoneam tempestatem distuleris. Perfer modo desiderium: sine, paululum frangat sese vis hiemis atque coeli: dum itinera libera atque aperta fiant, paulisper exspecta. Serius ad nos, modo tutius ac sine molestia tua, Princeps,

Veni.

Hisce vocibus amantissimis Etruria, ut mihi quidem videtur Principem suum, ubi primum de ejus

24쪽

consilio huc ad vos, post tanti belli labores perque itinerum tot incommoda, Veniendi cognovit, anxia atque sollicita compellabat: quibus incensam moraeque impatientem hominis cupiditatem restingueret ac retardaret. Quid illeὶ Num sibi persuaderi quidquam est passusὶ num orationi succubuit

num precibus concessiti Cessisset ille quidem nam quid est illo mitius atque indulgentius ὶ ) neque

quidquam repugnasset, nisi in eo, quod rogabatur, amori erga Vos suo, acri ac Vehementi, Vim quamdam fieri,aut certe modum statui praescribique sensisset. Non ille ita vos diligebat, ut, Vel rogatu vestro, posset aut minus diligere Vos, aut minores, quam ipse vellet, diligendi vos significationes dare. De itinere Etrusco, sine cunctatione suscipiendo, agere adhuc armatus bellique egregio pulvere pene sordidus coepit. 'Hic jam certe Uxor amantissima intercedet:&, quod Etruria a Principe non potuit, ipsa a Viro profecto impetrabit. Num abire, vix ex belli ore tantisque periculis ereptum, ex longoque, quo pene contabuerat, desiderio receptum ; & diuturnis perque incommodis itineribus sese , tam adversa tempestate, committere charissimum atque amanitissimum Conjugem sineti Quod si se comitem ac sociam itinerum ac laborum adjungere generosa atque amans Virago destinarit; si, ne cupido profe-itionis Uiro retinendo molesta sit, sibi, Viri cupidinsimae, remanendo infesta ac gravis, una simul proficisci atque in iter se dare constituerit: huic certe suavissimae Filiae tali consilio providentissimus Pater obstabit, inter amantissima repugnabit. Non po-C 3 te-

25쪽

terit tantam utriusque auctoritatem illa defugere : nolet hunc acerbissimum charissimis Parentibus dolorem inurere: si non Imperio, at certe precibus lachrymisque flectetur. Ita MARIAM TERESIAM Parentes abire non sinent; FRANcIscuM abire non sinet Uxor; Etruria sui Principis incommodorum metu curaque levabitur.

Sed jam tempus illud metus ac sollicitudinis abiit, Florentini. Nunc decet quoniam quidem

tam belle res e vestroque commodo processerunt, tantummodo laetari Vos atque gestire, nec de praeteritis vestri Principis incommodis, nisi ut eximium ac singularem hominis erga vos amorem, in iis vestra causa suscipiendis ac tolerandis, intelligatis, cogitare: quibus usque adeo deterreri se non est pas. sus, ut in eorumdem societatem non modo inclytum FRATREM , verum etiam Augustam CONIUGEM, volentem illam quidem, nec Viro quidquam de amore erga eosdem vos concedentem, vobis quam illi certe commodior, vestri studiosissimus cupidissimusque vocarit. Iter longum atque dissicile, horida maximeque infesta tempestate, non maerore, non lachrymis amantissimorum sui charissimorumque permoti, laeti atque alacres ingressi sunt: nec

vero illi, quam dissicilis esset via, sed quam longa, cogitabant: cujus si brevitas incommodis suscipiendis redimi potuisset, multis partibus plura ac graviora, quo fieret illa brevissima, suscipere non dubitasTent. Nihil solet esse viatoribus tam opportunum tamque jucundum, quam paratae diversoriorum stationes ; ubi diurnis laboribus molestiaque defuncti, nocturnae quietis aliquid ac levationis deis, fati-

26쪽

fatigatis corporibus taedioque affectis animis impertiant. Quo reliqui capiuntur ac recreantur, eo nihil illis, ad vos inflammato studio properantibus, odiosius atque molestius: ut quiete defatigari, itinere ac cursu levari ac refici viderentur. Assiduus illis de vobis inter se sermo; vix ulla secum, nisi de vobis, cogitatio. Quo propius Etruriam accedebant, eo minuS eos tanti itineris su epti tantorumque incommodorum poenitebat: quin immo eo magis de tali consilio suo propositoque gaudebant. Ut vero in conspectu ex edito quodam propinquoque loco Florentia fuit, non secus affectos eos intimisque commotos sensibus assirmant, ac si, non hospitam tum primum terram adspicerent, sed dulcissimam patriam, eX longo errore ac veluti postliminio, reviserent. Hasce inter itinerum asperita tes, animorum autem tam sedulas atque ossiciosas curas, tandem ad vos vestri amantissimi Principes

pervenerunt.

Hic ego jam finem dicendi faciam necesse est. Plura ac majora vel in ipso illo primo adventu vidistis atque experti estis, quam quae ego assequi aut complecti oratione mea possim. O noctem illam beatam & prope ad immortalitatis memoriam consecrandam l O occursus illos Vestros, cum dignitatis, tum etiam inusitatae cujusdam jucunditatis plenissimost O effusas gratulationest O secundos festosque clamores, quibus peregre Venientes excepistisi Quis non interfuit Z quis non gaudio laetitiaque exsilivit 3 quis non, suorum Principum adspectu mirifice captus ac delinitus, Populorum Delicitatem intra moenia receptam sensit 3 O censequentes

27쪽

deinceps dies, vobis Etruriaeque universae auspicartissimos, & futurae omni posteritati vestrae, tamquam sacros, quotannis colendos ac celebrandos; quibus, tot jam signis atque indiciis amoris, tam brevi tempore, editis ac declaratis, quam chari Uestris Principibus effetis , sentire potuistisi Videtis profecto, prima illa hisce novissimis pulcherrime re spondere. Etrusci Imperii successorem, statim ac superiore Principe orbati estis, talem ab DEo immortali paratum Vobis atque oblatum, me dicenis te, cognovistis, qui sine bello aut tumultu, sine animorum ancipiti atque anxia, qualis futurus esset, dubitatione, sine temporis mora, maturus jam tum atque perfectus, & summis virtutibus cum bellicis, tum domesticis praeditus, amore praesertim erga vos singulari, olim in Etruriam veniens suis populis imperaret. Hac tanta Delicitate, quae vobis tum ventura ostendebatur, allata ac praesente nuper potiti estis. Nihil jam, quo omnium gentium Deliiscissimi & sitis & habeamini, eme reliquum intelligo, nisi id quod ab eodem immortali DEO Omnes,

qui vestro nomini ac commodis maxime favemus, enixe petimus atque precamur) ut Vestris Princi pibus diutissime vos, vestrorum Principum Filiis atque Nepotibus, eorum similibus, vestra posteri-- tas omnis atque Etruria uniVersa, perpetua ac sempiterna successione, Perfruatur. Dixi.

28쪽

ORATIO

HABITA FLORENTI EIII IDUS IANVARIAS MDCCXXXIV.

FABRITIO SER BELLONIO

ROMANI PONTIFICIS

AD MAGNUM ETRURIE DUCEM LEGATO, &c.

MULTAM DANDAM ESSE LITTERLS,

AT NON M TIS OPERAM LἰUod vulgo reliqui artiumralium Magistri vehementer expetunt, quaque re una maxime litterarum utilitatem contineri arbi- , trantur, ut, qui ad sese doctrinae comparandae causa adolescentes

adcedunt, studium immensum quoddam , atque inexplicabilem quamdam discendi cupiditatem adferant; id mihi Rhetoricae praecepta nunc primum apud vos, Florentini, tradere instituenti, neque utile , neque propterea Optandum Videtur: quin, nisi modus , ac certa in ea ipsa re adhibeatur ratio , nihil litteris infestius , nihil juventuti perniciosius puto, quam nimio isto discendi studio inflammatos esse discipulos. Nam me usus annorum jam ferme decem, quibus in hoc Rhetoricae tam-

D quam

29쪽

quam curriculo Versor, edocuit ; nullius in humanis hisce litteris progressus esse tardiores, quam eorum, qui humanitatem omnem tota mente animisque spectantes, ita contendunt, sic impetu quodam studiorum suorum ac tamquam ardore rapiuntur, ut, quemadmodum Herculem aiunt stadium Olympicum animam continentem UnO-que spiritu confecisse, sic ipsi spatia haec litterarum

immensa Vix unquam respirantes , animamque li- heram ducentes percurrere Velle videantur. Non eos multitudo cognoscendarum rerum prope infinita , non Uuietas incredibilis, non dissicultas summa deterret. Artem Oratoriam, Poeticam Facultatem , Latinas, Graecas , Etruscas litteras, rerum gestarum monumenta, antiquitatis memΟ-riam , reliqua artium omnia non eodem modo

tempore, sed eadem , ut ita dicam , Opera con sectantur. Iidem & accusatores acres, & defensores boni, & hortatores graves, & dissuasores consiliorum probabiles , & laudatores rerum ac Personarum periti, & vituperatores vehementes quibus dicendi generibus eloquentia ferme circumscripta continetur ) iidem Epici, iidem Tragici, iidem Comici, Lyrici, Bucolici, Satyrici , & si

quod est aliud Poeticae laudis genus, repente eUadere , atque haberi vellent. Atque utinam aetatis hoc esset vitium, non naturae: Ubi semel juvenilis hic eorum ardor deferbuisset, moderatioribus tum iisdem, ac sanioribus uteremur. Nunc aetates omnes hominis reliquas discendi hoc tamquam Cacoethes conripit , in diesque latius misera conta gione serpit ac saevit. Quam multos enim Uiros, quam

30쪽

rum P ας

quam multos senes videmus aestu quodam cognoscendi omnia sic ferri, & tamquam tempestate aliqua perpetuo lactari, ut nunquam errandi finem faciant, nunquam in ullius doctrinae tamquam portu conquiescant. Per Logica , per Physica, per Mathematica , per Coelestia, per terrestria , per humana, per Divina omnia Vagantur. Discruciantur intimis sensibus, si quis ullius aut veteris, aut novi scriptoris liber non in eorum manus perUC nerit: si vero aliquid, sibi antea inauditum, inter legendum offenderint, plane, plane inquam CXanimantur : miranturque quodammodo taciti ipsi secum, potuisse in rerum omnium natura esse aliquid , quod non jam ante didicerint. Sed si verum quaerimus, non est ea discendi cupiditas, sed fastidium. Ut quidam aegro corpore ciborum omne genus adpetunt, adlatos Vero, quum paululum gustarint, rejiciunt, atque adspernantur, alios

que, quos suaVes atque jucundos palato suo fore falso autumant, subinde poscunt: sic isti morbida

quadam discendi tamquam orexi incitati, quas primum tam avide disciplinas adpetiverunt, eas priamoribus, ut ajunt, labris gustatas respuunt, deinde atque fastidiunt, animumque continuo ad alias deinceps, atque alias, mox aeque fastidiendas, ac repudiandas adjiciunt. Horum ego hominum morbo , quantum quidem possum, sive potius quantum ipsi , qui sibi

sani videntur, me posse sinent pro ea, qua omnes, qui bonas litteras amamus ac colimus, erga litterarum studiosos charitate ὁ & pro eo , quo erga litteras ipAs , quibus ex hoc immoderato littera-D a torum

SEARCH

MENU NAVIGATION