장음표시 사용
151쪽
quam ab uno adiuvatur. Quid ais, o bone dicet aliquis) quae rerum portenta narrast inludisne tu nobis: an te stultissima opinione ludi atque agi transversum sinis 3 Hoc quidem ridiculum est, magistros putare a discipulis adjuvari ;nec docendi munus onus esse quoddam videre, quod, quo plures docendi sunt, eo magis, non minuitur, sed augetur. Hoc mihi certe ignotum esse non potest, esse Onus & sane grave ac permagnum, atque
JEthna ut dicitur) gravius, docere. Sed ne illud quidem ignorari a me existimandum est,
discentiumne multitudine adlevetur id onus, an gravescat. Levius certe fieri, quicumque mercede docent, eoque levius, quo plures docent, confitebuntur. Uerum iis quoque, qui non mercenariam operam suam locant, sed gratuitam impendunt, scitote idem videri, idemque usuvenire, ut multitudine potius discipulorum, quam paucitate subleventur. Quod oratoribus concio, quod recitatoribus coetus, quod actoribus corona, hoc est auditorum frequentia doctoribus. Contrahuntur animi solitudine, adflictantur, concidunt: languescit industria, frangitur actio, vox denique ipsa debilitatur. Nec modo ita fit natura: sed iudicio id etiam ac voluntate faciunt. Insani enim esse hominis a
bitrantur , aut vocem validius intendere, aut actionem acrius commovere, aut Vehementius animis concitari, denique non modice, non leniter, non remisse omnia aut eloqui aut agere, ubi vix sit, qui te exaudiat, cujus causa tan-
152쪽
tum contendere conarique debeas. Conu, vero erigimur, recreamur, Commovemur frequentia; causamque esse justam putamus , cur & voce 3c actione & animis excitemur, ubi plurimos in nos intentos, & tamquam ab ore pendentes nostro intuemur. Jam vero quantum de ardore animi, deque actionis vocisque motu ac contentione remittitur; tantum de vi ac facultatesve docendi, sive persuadendi, sive essiciendi denique quidpiam in eorum mentibus, ad quos
adhibetur oratio, fere deperditur: eoque minus ad comprehendendam, tamquam aliquam flammam , Vim orationis atque doctrinae est aptus auditor, quo frigidior ad eum atque languidior, sive orator, sive doctor adcedit. Haec scilicet nemo non ita contingere, ac necessario quidem contingere intelligit.
Quod igitur possumus studium ab eo doctore, quam alacritatem, quam vim in docendo contentionemque exspectare, cui, tamquam fabulam acturo, aedium angustissima maximeque abdita Zothecula totum theatrum sit, consessus spectatoresque puerulus 3 Exanimetur mente,
actione torpescat, lingua etiam haesitet necesse est. Nolim hunc ego valde esie doctum. AEquius tolerantiusque tantas rerum angustias diritatesque feret indoctior. Quo est enim quisque eruditior, hoc luce magis frequentiaque delectatur: hoc se majore theatro dignum putat. Verum me quidem non magis iste doctor, Certe miserandus, quam docendus ille, qui timidus ac Verecundus, maerens, terramque intuens
153쪽
adstat, ingenuus puer movet. Uideor enim illi adeste, ac tamquam praesens praesentem intue-- ri. O miserum atque infelicem, & certe non
ista fortuna dignum i Quid maeres, miser, quid me identidem adspectas, quid suspiras, quid ingemiscis 3 Misericordiam tibi ego, doloremque meum possum impertiri ; solatium ac salutem non nisii parcns potest. Qui tibi animus, miser , quae mens , quae Vita soli cum solo, tristi, severo, horrido , fortasse etiam moroso, clamoso, plagoso, inhumano 3 Nonne necesse est, ut aviculas videmus a gregalibus cavea disclusias, despondere, macescere, interire; ita te misellum aequalium coetibus interclusum , tamquam coelo Iibero prohibitum, tanta in solitudine ac tenebris brevi contabescere atque emori 3 Sed fac vivas; atque utinam felix diuque Vivas: at non speret pater, te tanta Confectum cura, tantoque maerore perditum, adflictum, exanimatum, lucis vitaeque pertaesum, excitaturum esse umquam animum atque erecturum , & illos, quos somniat, in litteris processus celeriter esse em
Sed nos jam ex hoc privati Iaris, tamquam carceris, horrore ac solitudine ad publicarum Scholarum lucem ac Dequentiam conferamus. Nitent heic mihi omnia, rident, gestiunt: nihil squalidum , nihil triste , nihil obsoletum. Placent mihi subselliorum illi ipsi gradus atque
ordines, ut me ingredi quoddam theatrum existimem. PlacenI pendentes parietibus corona tubae, vexilla: tam multa illa litterariae, tamquam
154쪽
quam bellicae, virtutis insignia ; Poenorum leo. nes illi, Romanorumque illae aquil e , tantaque magnarum rerum , ut in scena , ipsa imitatio placet. Consessus vero ille tam frequens, tam honestus, tam splendidus tot ingenuorum; mundities , Cultus, vultus illi feroculi , magnum quiddam ac praeclarum minitantes, cui tandem poterunt displicere Quanta alacritas 3 quanta sedulitas 3 quanta aemulatioὶ Quae spes 3 qui timor 3 quae curar Ingenii enim mox est, memoriae. doctrinae, diligentiae faciendum tanta in celebritate periculum. Procedit ecce publicus doctor: gymnasii limen ingreditur. Omne murmur ac strepitus, si quis erat, illico conquiescit. Adsurgitur: fit honestissima persalutatio: considitur: nihil cessatur. Iubentur prodire ex adversis partibus aliquot, tamquam pugilum, paria, & in mediam arenam ad certamen luctamque descendere , & memoriter insigniorem
aliquem veterum , sive oratorum, sive poetarum locum alternis vicibus recitare. Consistunt in medio gymnasio duae utrimque adolescentulorum acies, magnorum exercituum instar atque animos gerentes. Datur pugnae signum: confligitur: recitatur. Qui cursus Verborum,
DEUS immortalist quae linguae celeritast quam nulla haesitatio i Ut imminent adversariis ut instant i ut urgenti ut moram adferre aliquam studenti ut Offendicula injiciunt i ut dejicere ac
deturbare stantes omni ope Vsque conanturi Nec, si non potuerunt, tamen animos demittunt: aeque se vicissim restituros, neque loco movem
155쪽
dos ac pervertendos confidunt ; & , si non via
cerint, non esse tamen vincendos sperant. Instauratur de integro certamen: atrocior' pugna
committitur: hos successus ferociores, illos anceps proelii eVentus ex omni parte cautiores facit. Fit clamor, impetus , incursus: petitiones propemodum gladiatoriae conjiciuntur: aliquae declinantur, non omnes. Qui enim id in tanto animorum ardore ac pertinacia possit 3 Helclapsus aliquis concidit. Clamorem victores tollunt , gestiunt, exsiliunt, gratulantur : suppIicationem prope sibi decerni ac triumphum p stulant. Silent contra victi, dolent, indignantur , inlacrymant. Excedunt tamquam saucii ex acie; integri recentesque subcedunt, qui hostium es natos impetus atque insolentiam frangant ac comprimant. Pugnatur rursus infestis. simis animis: stat aut gloriose vincere aut honeste cadere: haeret Vir Viro, pes pedi: manus manu conseritur: Vi geritur res. Pulvereae adeo nubes, . pedum supplosione & corporum agitatione, tolluntur. Quod ubi. doctor anima Vertit, rem plus nimio calere, &prope ad internecionem atque exitium adduci, furentes auctoritate sua nutuque cohibet, atque, ut Virgilianus ille aeolus,
'aeneid. Molsuque animos ta temperat iras: '
conlaudatisque Victoribus, praemioque ornatis, &tamquam bonus imperator, suorum Virtute rebusque gestis vehementer laetatus, receptui cani
jubet ; sed ita, ut faciat tamen victis certaminis in alio quodam genere Potestatem. Non puri
156쪽
gna desistitur, sed locus atque arma mutantur. Scribendo , interpretandoque decertant. Pugnatur eminus nihilo segnius, quam modo pugnatum est cominus. Idem animus, eadem Vis, eaedem rerum fortunaeque vicissitudines. Ita post multas in acerrima contentione consumtas horas , quum se propter ardorem animi tamdiu contendisse vix sentiant, in castra praeclarae cohortes dimittuntur ; domum disceditur 3 curantur Corpora; ad aciem, ad solem, ad pulverem haudita multo post reditur: eaque toto anno perpetua sibique subcedens exercitatio in Scholis pu- . blicis contentioque serUatur.
Heic mihi quisquam audeat segnem illam privati
doctoris atque intermortuam disciplinam objicere, aut vero etiam commemorare Quisquamne privatas Scholas publicis anteponat, facilioresque in illis, quam in his doctrinarum esse cursus contendat
Quid illis magis impeditum i quid autem his Commodius atque explicatius Heic frequentia, illic solitudo; heic alacritas; illic torpor; heic contentio, illic quies; heic aemulatio, illic securitas: denique in
illis statuere hoc nemo possit, plurane incommoda docentium facultatem, an discentium industriam remorentur; contra in his omnia sunt cum ad discentium utilitates, tum ad docentium Tationes maxime adcommodata. Agitur heic
semper aliquid , in litteris adssidue vivitur, non torpent animi, non languescunt: laude, ignominia; spe, timore; praemiis, suppliciis excitantur. Quam potest quisquam hinc exsistere docendi moram, quam discendi diuturnitatem commini-
157쪽
sci 3 Nonne omnia eo potius referri ac collineare intelligimus. ut quam fieri potest celerrime brevissimeque discatur λ At doctrinae tradendae turba obstat; nec, perinde ut uni privatus, ita multis potest se totum publicus doctor impendere.
Quid si non unus privato , sed plures, ut vulgo fit nam quid in re quotidiana atque perspicua diutius inludi patiamur l) quid si, inquam,
non unus privato, sed plures sint adolescentuli adolescentulaeque simul instituendari Nonne domestica haec etiam turba doctrinae tradendae obstare existimabitur 3 Singuissne se totum poterit, idque in dissimillimis doctrinae generibus, privatus doctor impenderet Cur ea publicis scholis a privatarum patronis objiciuntur incommoda, quibus privatae ipsae vacare non possunt 3 Quid unus iste uni addiAus tam saepe jactatur, si non uni plerumque, sed multis, iste nescio quis unus addicitur 3 Sed esto; uni addicatur: quid tum 3 An minus unus non uni in Scholis publicis sufficit 3 Non susticere, possim fortasse in iis publicis Scholis
Concedere, ubi multa multis ab eodem doctore traduntur : quas ego Scholas sive a defensione mea rejicio ac separo; sive, quoniam id non est necesse, ab aliis commodis, quae sunt illis cum
nostris communia , emolumentisque defendo.
At vero in reliquis publicis plerisque Scholis, in
quibus singulae separatim disciplinae ejusdem Ο dinis adolescentibus explicantur, ubi eadem discentium est institutio, unaque docentis opera
158쪽
praeceptioque consumitur, non magis doctrinae tradendae turba, quam exaudiendae doctoris voci, impedimento esse potest. Non, quod multis dicas, minus singuli exaudient: neque minus singuli discent, quod multos doceas. Tota sin- ulis auditoribus unius vox una contingit: totaiscentes singulos institutio una unius informat. Quae grammaticus doctor grammaticis: quae Rhetoricae , Humanitatis, Poeticaeve studiosis , aut rhetor, aut philologus, aut poeta praecipit multis ; profecto non plus Valerent, si uni, non multis, praeciperentur. Non igitur obstat in Scholis publicis turba praeceptis. Num emendationi scriptorum 8 Id enim est alterum, quo praecipua earum doctrina continetur. Nam tertium illud, Imterpretari, vel commode ad praecepta revocari potest, Vel certe non habet praeceptorum dissi- 'milem rationem. Ut enim multis simul eadem praecipimus, sic eadem multis simul interpretamur. Quartum autem, quod nonnulli addunt, Memoriam excolere, a scholasticis exercitationibus sejungo. Domo enim adferuntur, quae in Scholis memoriter pronunciantur. UDa igitur scriptorum emendatio relinquitur : de qua illud brevissime dicam, non modo non impediri eam
turba, sed adjuvari. Cognoscit domi privatus doctor, quae scripsit alumnus suus: in qua quidem re , quae ad ejus, quem instituit, eruditionem praestat, sive praestare debet, fere illa sunt, quae sapiens poeta 'b dili- Horatigenti alienorum versuum censori facienda prae- qcipit: poe.
159쪽
Vir bonus'prudens versus reprehendet inertes, Culpabit duros, incomtis ad et atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit. Habetis a privato doctore scriptorum emendationem. Num quid reprehendo 3 Nihil sane. Recte enim Omnia atque ordine facta video, nec uni ab uno melius consuli posse intelligo. Sed mihi dicite, amabo vos. Si plures, non unus, illud idem scriptum ad privatum hunc doctorem adtulissent, atque eadem, quae unus ille, peccassent;
minusne ceteris una illa unius emendatione consulereturὶ Certe non minus. AEque enim omnibus, qui eadem peCcassent, eorumdem peccatorum emendatio prodesset. Quid , si alia unus, alia plures illi peccassent 3 Nempe tum unius peccatorum reprehensio iis etiam, qui illa vitassent, valde conduceret: sive quod, quum casu illa, non ratione vitassent, aeque de illis admoneri eos necesse est, ac si nequaquam vitassent: sive quod peccati etiam judicio ac voluntate vitati reprehensio atque notatio vehementer ad ejus cum certiorem scientiam , tum firmiorem memoriam diuturnioremque facit: sive denique, quod objurgatio illa aut etiam animadversio, quam in Unius reprehendendis pecCatis, castigandaque segnitie adhibere doctores solent , reliquos a peccando non modo in eodem, sed etiam in similibus pe candi generibus continet. Hanc igitur multiplicem utilitatem ex unius peccatorum reprehen
sone turba perciperet. Quid Z unus ille, e cujus re
160쪽
prehensione tanta doctrina in reliquos, tamque insignis utilitas redundaret: num vicissim possiet ex aliorum peccatis ac reprehensione proficere 3 Non posset: siquidem sola ipsius a doctore , illi uno addicto, peccata conrigerentur. Essetne hoc illi utileὶ Immo valde quidem adversum, & discendi celeritati maxime infestum. Possumusne aliquam rationem excogitare , qua hic quoque unus hac in doctrinae parte adjuvetur, & ne tantis utilitatibus fructuque careat 3 Possumus, & f cili quidem negotio possumus. Qui tandemi R liquorum etiam, quos ad privatam hanc Sch lam adcessisse, atque idem, emendandi causa adtulisse scriptum fingimus, a privato doctore peccata proferantur , reprehendantur, castigentur. Eamdem tum unus utilitatem eX multorum prolatis , reprehensis, castigatisque peccatis consequetur, quam consequi ex unius emendatione mutitos vidimus. Placet ita fieri 3 Quid ni placeat.
si non alia ratione possumus hujus unius cum latiori eruditioni doctrinaeque consulere 3 Quid hocὶ Nonne, si ita fiat, tum ad emendationem scriptorum, maxime discentibus profuturam, tu ha advocaturὶ An non animadvertitis, e dom stica nos in publicas esse Scholas delapsos nonne publicum e privato doctorem fecimus 3 noniane ab illo unum adolescentulum, quo commodius is atque utilius institueretur, abduximus, Minter aequales in Scholis publicis conlocavimus Satisne videmur confiteri si res una illa, cui maxime turba obstare Videbatur, scriptorum nempe emendatio, discipulorum multitudine non im-
