Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

deque eorum praestantia mirificae opinionis testimonium publici, & hujusce civitatis, & universae Italiae

Doctores: reliqua autem ad scholas publiCas pertinentia, pari fide diligentiaque tractata, alio tempore a me eodem exspectent. Pro quo labore meo ac voluntate, hanc mihi unam referri ab iis gratiam pervelim, ut, si quos, natione quidem Italos, at studio, sententiis, moribuS denique peregrinos, hac oratione mea offensos forte rescierint, quod non in hoc Italiae publice docendi instituto alicujus externi hominis opinioni subscripserim, ne meam causam deserant , sed consilium ac factum meum defendant, mihique eos placare & conciliare studeant: testenturque meo nomine atque confirment; mihi nullas ecte cum exteris eruditis hominibus susceptas inimicitias , quorum ingeniis atque industriae vehementer faveo, doctrinis ac libris plurimum delector ac juvor: unum modo illud mihi non minimum displicere, nec ita id moderate ac leviter, ut Italorum nonnulli solent, ferendum videri, quod ita sua illi

venditent, ut nostra contemnant; tantumque tribuant sibi, ut nobis derogent omnia, nec modo ab se sua discere, sed nostra etiam dediscere ac repudia- Te nos Velint; eoque adrogantiae atque impudentiae processerint, ut, si quando aliquod ad eos a nobis egregium opus, quod contemnere non possint, adfertur, ita hominem Italum laudent, ut contumelio- se Italiam flagitioseque Vituperent. Solent enim

jam sic vulgo exclamare. -- O factum males quod non Londini, quod non Parisiis, quod non denique extra stoliam, tale sit ingenium exortum g quali vero

portenti ac prodigii simile sit, praeclara ingenia ia

132쪽

Italia nasci ; aut digni non simus, quos inter ingeniosus aut doctus ullus exsistat. - Hoscene spiritus 3

hanccine superbiam atque adrogantiam 3 hanccine maledicendi tam impunitam licentiam, cujusquam Itali, non dicam animus ferre sed aures possint 3 Hisce nos, de nobis tam abjecte sentientibus, tam libere, impudenterque obloquentibus, blandiri, adulari, obsequi sic convenit, ut, quidquid sive novi adtulerint, sive antiqui ac recepti improbarint, continuo nos, sine judicio ac ratione certa aliqua, aut amplectamur aut aspernemur 3 Atqui, mihi credite: nisi huic effraenatae carpendi nostra lihidini Itali homines atque audaciae, conjunctis animis ac viribus,

restiterimus, si, ut quodque illi improbarint, itinos id etiam improbandum censuerimus; si nostra ad illorum arbitrium, non ad decreta Majorum ac Veritatem ipsam exegerimus ; nisi nos per nos stare, nostrisque inventis Valere posse ostenderimus: actum, actum, inquam, est de Italici splendore nominis ac dignitate, deque Italorum veteri in litteris principatu ac rogno. Decus, existimationem, libertatem denique ipsam amittemus: discemus ab aliis, qui alios docere consuevimus; certisque quihusdam nationibus turpiter serviemus, qui cunctis gentibus imperare solebamus. Quumque nos illae sibi tam dicto audientes, tamque addictos, obaeratos, mancipatosqne intellexerint, non illae quidem nos plus diligent, sed magis contemnent, nec docilitatem illam nostram, sed stoliditatem ducent: utque jucundiorem sibi ludum de nostra fatuitate dent, sua ipsa illa, quae paulo ante, ipsis auctoribus, adeeperamus, damnare rursus quod non in una re

133쪽

jam fecerunt) incipient, nosque ad vetera instituta

nostra, quasi sua atque noVa, revocabunt. Nos Uero adsidua novandi cura, tamquam aliqua tempestate jadtati, neque ullum certum cursum ac praescriptum tenenteS, modo Vetera repudiantes, modo nova amplectentes, modo haec ipsa fastidientes, atque illa rursus adamantes; aliorum nutum in omnibus intuentes, & ab eorum levitate pendentes,

nostrique semper dissimiles: insulsi quidam , fatui,

vecordes, atque omnium Gentium ineptissimi j dicabimur. Consistamus igitur in Majorum nostrorum, sapientissimorum hominum, vestigiis atque institutis: Nostror qm plus apud nos , quam alienorum judicia valeast: a nostris moribus, quibus semper Viximus, ac praeter caeteras Gentes maxime floruimus, ne recedamus: peregrinorum levitatem atque adrogantiam adspernemur; neque

iis, in studiorum praesertim latione, si sumus Itali, pareamus, sed imperemus. Dixi.

a At non ita abjecte de Italorum ingeniis atque doctrina

Galli praesertim homines saeculo decimo sexto ineunte sentiebant. Budaeus l. I. de Asse. -- At Italam , inquit, extant opera, qua priscam litterarum elegantiam instaurasse nobis ac retulisse jure credantur. . . . Neque invitus fecerim, ut Italia alumnis, velut majorum Gentium scriptoribus, sedendi in orchestra hujus Theatri jus tribuam. sed quis jam omni gradu, atque in quintam classem dejectos aut submotos Gallos esse patiatur. ... Verum esto quod tamen pace dictum aliarum Provinciarum velim ) Itali hominum sisti hactenus hoc nomine in caelo esse dicuntur, aliarum Gentium opinione: hoc est, Italos hodie omnium ore celebrari. Sed sHerculem,ct Liberum, ct Castores in caelum ingentia merita subvexisse traduntur, cur nouρο sint olim O alii scribendi industria parem, ct similem Italis laudem mereri, atque adeo jus Usum iterare Quiritium 8 --

134쪽

HIERONYMI LAGOMARSINDSoc. IES L

PUBLICIS SCHOLIS

HABITA FLORENTIAE IV XM. FEBRUARLAS ANNO MDCCXXXVIII.

FAESULANORUM PONTIFICE.

Ublicarum Scholarum defensionem, a me superiore anno in stitutam, atque ex hoc ipso loco susceptam, meministis, ut opinor, Florentini, ita propter summam. --rerum dicendarum copiam ac varietatem, non potuisse Unica oratione universam comprehendi ; ut, quum tria proposuissem , de quibus dicerem, vix unum illud, quod primum in partitione fuerat, de Magistrorum genere ac mutationibus, explicarim: reliqua autem duo, de diuturnitate docendi, deque morum conruptela, omnino intacta reliquerim. Quod quum ita tum adcidisset, sic tamen putabam fore, facile ut reliquas criminationes illas altera dumtaxat actione complecterer, & utrique satis Commode uno a que eodem tempore responderem. Uerum, quum ad eas ipsas defensionem meam compararem, R 2 Ο-

135쪽

omniaque, quae in re essent, satis adtento animo nuper inquirerem, digererem, expenderem, adornarem ; ita se mihi multa in illa commentatione obtulerunt, ut, nisi suscepto patrocinio deesse velim, tribus omnino actioniblis, quod reliquum causae est, mihi esse absolvendum intelligam. Nam diuturnitatis quidem refutatio non nisi bipartita esse potest. Quum enim plurimos, 8c, vere ut dicam, plerosque, hac quiclem tempestate, diutius, quam oporteat, in publicis Scholis versari, nec satis umquam eruditos evadere adolescentes constet: duo Certe illa praestare atque essicere debeo, ut & id non esse publicis Scholis adscribendum ostendam, & veras hujus ipsius rei causas inVestigem ac proferam: quo, iis repertis atque enunciatis, neque ullus in animis hominum scrupulus aut dubitatio relinquatur.& ab hujus criminis suspicione publicas abesse Scholas magis ac magis intelligatur. Itaque duplex mihi actio ex una illa criminatione nascetur: quarum altera in purgatione criminis, altera in diuturnitatis hujus caularum investigatione versabitur. Tertia denique illa omnium gravissima adcedet actio de moribus. Uerum duo haec

quidem alias: nunc primum illud, si placet, dedocendi diuturnitate videamus. Nimis diu in Scholis publicis detineri Iuvenis tutem queruntur. Si Scholarum ipsarum id vitio contingit: gravis sane querela, justa reprehensio, res ipsa denique omni animi adversione providenda atque emendanda. Neque enim aut tam longum est homini ad vivendum spatium a

136쪽

natura Concessum, aut tam modica hujus ipsius vitae occupatio est, ut non vel in unius anni jactura damni plurimum fiat. Si non publica, sed privata juventutis institutione hoc adsequimur, Ut aliquot annos, aut etiam menses, otio ac cessationi, hoc est, morti cuidam demtos, agendo aΟgnoscendoque, id est, verae hominis vitae, addere possimus: valeant doctores publici, gymnasia autem publica non claudantur modo, verum etiam disturbentur. Non juventus propter gymnasia, sed propter juventutem gymn sa sunt: huic illa oportet, non hanc illis adcommodari. Potior sit omnium ratio, quam paucorum: nec consuetudini, sed utilitati publicae serviatur. Equidem, quod ad me adtinet, provinciam hanc docendi meam, quam jamdiu ma.

ximas inter aerumnas gero, non modo non invitus, sed laetus atque alacer deponam. Videbor mihi aliquando liber, si meis me litterulis sine interpellatoribus dedero et & aliquid fortasse discere incipiam, quum alios docere destitero. Magnam habebo privatis doctoribus gratiam . qui me hoc onere, quod vix ferre jam pollum,

levabunt ό nec minorem meorum auditorum parentibus, qui, quo celeriores liberis suis cursus doctrinarum praestent, moram mihi omnem ad easdem inflammato studio ab ipsa pueritia contendenti, removebunt. Probo consilium; propositum laudo; & egregiam istam nullas in vita

negligendi litteras voluntatem, ac tamquam RVaritiam temporis, Vehementer esse commendandam puto. Placet vox illa mihi parentum, &R 3 cum

137쪽

cum plenam charitatis erga liberos tum etiam sapientissimam judico. Volumus, inquiunt, grammaticos esse liberos nostros, volumus esse

rhetoricos: sed mathematicos, sed philosophos, sed theologos, sed reliquis doctrinis omnibus instructos esse non nolumus. Neque ulla pars vitae studiis vacet , neque omnis uni studio aetas addicatur. Prima celeriter percurrantur, ne nimis sero ad extrema Veniatur. Ut non multum

ad carceres haeseris , haud multum tibi admodum , ad metas ut pervenias, supererit. Non igitur in Scholis publicis juventus misera consenescat: non in grammaticis, non in rhetoricis

pars vitae maXima, ac Vero optima consumatur:

suum etiam reliquis disciplinis tempus, suum studium, suaque opera tribuatur. Haec qui commemorari audicrit, & tam sorio graviterque agi a plerisque parentibus animadverterit ; profecto cum illos praeclare sentire magnificeque loqui intelliget, tum illis obtemperandum , eorumque egregiam hanC Voluntatem omni ope adjuvandam existimabit. At vero quum idem deinde videat, dimisiss e Scholis publicis adolescentes non ad alias facultates ferme Contendere, sed, omni omnium litterarum abjecta cura, vel male agere, Vel agere id unum, nihil ut agant: sane miretur , quid tantopere properato opus essetό cur nihil longius parentibus videretur, quam ut illi, saepe nondum satis eruditi, e gymnasiis excederent ; cur denique

non eam partem aetatis, quae maxime proclivis

ad vitia est ac lubrica, maluerint a suis sub M

138쪽

gistrorum liberali disciplina, quam in licentia, otio

desidiaque consumi: Quotus enim quisque est ex iis , qui tam ccleriter gymnasia reliquerunt, aut, ut ipsi loquuntur, studiorum curriculum confecerunt, quibus non haec ipsa studia, non cupiditatem ac sitim, ut fieri oportebat, incendisse, sed fastidium ac satietatem adtulisse videantur 3 Num eruditorum coetus celebrare, num commentari , num

stribere eos aliquid, num denique lectitare scri plores ullos, nisi si forte aut Marinum, aut Guariclum, aut aliquem eorum similem suspicamur non eos tota passim urbe composito ac delibuto capillo, mollissimo incessu, muliebri prope cultu

Concursaret non matronarum cathedris aut curribus haerere 3 non ludis, non spectaculis omnibus interesset non etiam popinas ac tabernas frequentaret non amoribus inretitosi non voluptatibus captos i non aere alieno obligatos, at

que adeo presilas videmus 3 Unum modo habent, in quo reprehendi non possint. Nam vigilantes esse audio; qui quidem totas noctes in alea choreisque consumant. Si qui autem aut equis, aut canibus, aut gladiis, aut fidibus dele- .ctantur; ii demum esse aliquid, ac multum quidem agere existimantur. Et Vero non plane nihil agunt, suntque in eo ipso, quod agunt, quantulum id cumque est, si non laudandi, at certe ferendi. Sed videtis, quomodo desciverint, Scin pejus lapsa sint omnia: siquidem quae vitia non sunt, eas virtutes ducimus, & in laude ponimus , quae ViX vituperationem effugiunt. Nam

139쪽

certe & equitare, & venari, & digladiari, canere non multum verae laudis habent, iisque esse impensius deditum haud multo est plus, quam esse in ipsis occupationibus otiosum, sive in ipso otio occupatum. Vere igitur mihi videor esse dicturus, quidquid longioris temporis in hac quidem vivendi ratione quae tantum a consuetudine institutoque majorum deflexit, ut non sis. sed aut AEgyptiis, aut Asianis, aut Sybaritis, aut si quae delicatiores mollioresque fuisse gentes me morantur, prognati esse Videamur) quidquid, inquam, longioris temporis in adolescentium institutione consumeretur, non id bonis ullis artibus aut doctrinae, sed deliciis, sed voluptatibus, sed, ut levissime dicam, otio atque inertiae subductum iri. Quae quum ita sint, utinam hanc mihi facultatem causa daret, ut possem hoc confiteri: diutius, quam addiscendis litteris esset satis, adolescentes a Scholis publicis detineri. Hoc ego crimen

non reformidarem , sed libenter agnoscerem, nec modo non refutandum, sed mihi prae me ferendum putarem. Quum enim morum potior ac probitatis, quam eruditionis cura esse debeat, praestetque improbis ac noxiis civibus carere, quam litteratis hominibus abundare rempublicam: quid ad publicarum Scholarum decus ac laudem commemorari a me inlustrius posset, quam eas hoc in hac Vita moribusque praestare, ut quantum morae in docendo juventutis eruditioni adferunt, tantum temporis adultioris aetatis licentiae , aut certe inertiae detrahatur 3 Sed non licet tantum bonitatis atque splendoris cauκ

140쪽

sae adrogare : non possum Scholis publicis diuturnitatem in docendo istam salutarein , non singulare in rempublicam beneficium meritum que tribuere. Id igitur sumamus, eoque contentisimus, quod simplex veritatis ratio, & causa ipsa concedit. Neque enim ejusmodi illa est, ut, nisi mendacio nixa, non possit firmitate sua ipsa aue veritate consistere. Nego longiora, quam addiscendis litteris necesse est, in Scholis publicis disciplinarum esse curricula: nego domestica privati cujusquam doctoris institutione fieri contractiora.

Atque hoc quidem posterius cum illa exceptione dictum intelligi volo, ut, si publicae institutioni privata adjungatur, atque altera ab altera mutuo vicissimque adjuVetur , non negem multum sane id ad discendi celeritatem conferre: illa modo praescriptio in hoc genere cautioque adhibeatur, in eoque sita esse omnia existimentur, ut, non solum non contraria, sed ne diversa quidem alia ab alio doctore tradantur, &ut privatus ille non princeps ac dux in iustituendo sit, sed veluti quidam administer ac comes, & tamquam partium secundarum se esse actorem patiatur. Haec si fiant, si domesticus hic suam ad illius publici institutionem adcommodet, si eadem discentibus ab utroque incul- centur, si domestici operis, si scholastici ratio repetatur, si denique id agatur, ut, quae in publicis puer Scholis didicerit, ne ea per negligentiam socordiamque domi dediscat: absolutismmum fore opus censeo, nec quidquam ad do-

SEARCH

MENU NAVIGATION