장음표시 사용
121쪽
se confirmo. Verum mihi danda venia est, quod errore quodam populari inductus, in doctore non nisii docendi facultatem quaerendam esse arbitrabar: quam quum excellentem esse in publicis doctoribus intelligerem, negabam, quidquam illis reperiri posse praestantius. Nunc, quo niam, eos esse optimos, verbi falsa interpretatione decepti, Ostendere non potuimus, conemur saltem, si forte dicendo id consequi poterimus, ostendere; nihil certe in eo esse incommodi, quod inte dum vel potius, ut isti ajunt,nimium saepe mutentur.
Quid autem Z Hoc publicorum Doctorum magis est, quam privatorum 8 An non hi saepe dimittunturὶ non ipsi saepe missionem petunt
non denique interdum atque etiam saepe mutantur 3 Neque haec mea magis sententia est, quam
eorum ipsorum , qui hasce in scholis publicis mutationes ferre se negant posse. Quod ita esse, quivis vel ex hac re, quae mihi ante paucos hos dies ipsi adcidit, sane faceta ac perridicula , existimare potest. Quum enim in optimum ceteroqui, mihsque amicissimum Virum,
sed peregrinis opinionibus nimio opere addictum, pauloque scholis publicis infensiorem incidissem,
ac multa de crebra hac Magistrorum mutatione, tamquam ex Veteri declamatione aliqua, deplorantem ac conquerentem audissem: dixi contra nonnulla, quae res & tempus poscere videbantur. Tum eo omni sermone confecto, cum de quibusdam rebus aliis, tum ad extremum
de filiolo ejus, festivissimo puero, agere internos sane benevolo animo coepimus. Quemcum
122쪽
cum ego & ab ingenio & ab indole & a castinfimis moribus mire laudarem: est vero, inquit,
ut dicis nam quid dissimulemὶ summa exspectatione puer, atque is , quem certe numquam me poeniteat suscepisse. Sed Magistro bono est illi vehementer opus: qualem si quem inter auditores rhetoricos tuos esse compereris, scito
te mihi gratissimum esse facturum, si huic puero destinaris. Tum ego: quidὶ inquam: illine, certe grandiusculo, Magistrum nondum parasti Sexcentos, inquit ille plane stomachans, sexcentos ad hanc diem paravi: sed totidem, alius alia de causa, dilapsi sunt. Quamquam, si verum quaeris, una fuit omnium atque eadem causa, avaritia. Ut est enim genus hoc hominum maxime sordidum & inliberale, simul atque spem lucelli majoris alicujus ostentari vident, dissiuunt. Heic ego porro interpellans: Honorificentius, inquam, si videtur, de honestissimo probatissimoque civitatis ordine loquitor: de discipulci autem illo meo, quid fieri possit, considerabo. Et simul adridens, quum a me jam ille discederet: Interim valde, inquam, gaudeo, Magistro vestris domibus sid quod publicis scholis non
contingere. initio sermonis tam dolenter querebare) contingere sempiternos. Nempe ita, ita est, inquam plane, Florentini. Una est haec omnium scholarum, sive publicas sive privatas contemplere, parque condiatio , ut in iis perpetui Doctores esse non possint. Quod ita tamen est verum, ut in publicis quidem perdiu multos versari, ac nonnullos etiam
123쪽
consenescere videamus. Qui autem minimum durant , suntque perrari , iis saltem magisterii unus est annus explendus. Quid putatis 3 primis illis latinae Grammaticae rudimentis probe ediscendis plus annuo spatio requiri 3 Atqui nonnulli privati Doctores exstiterunt privatos dico: nam e publicis, hoc est , e rerum peritis, & ingeniorum , quae vulgo hominum natura fert, CXpertiS, nemo, quod sciam, usque adeo deliravit) qui non Elementa modo illa, sed universam rei grammaticae rationem tradituros se puerulis, non anno, sed sex , opinor, mensibus professi sunt. Nimium hoc quidem, ac perabsurdum: at Vero aeque illud falsum; primae illi institutioni non octo mensum operam, aut summum decem, sufficere: sit modo, qui docendus est, non omnino hebes ac
tardus, adferat studium , adhibeat diligentiam, praestet Doctori suo adsiduitatem. Hunc, in illa puerili doctrina satis instructum, si Magister suus
repente deserat, alteraque committat: recens autem hic in fidem ac disciplinam suam adcipiat; &reliquam , ut ita dicam , exaedificationem , recte ac probe ab veteri jactis fundamentis, superstruat: absolutoque id quod fieri certe potest, fitque plerumque annuo Opere atque perfecto, alteri alumnum suum tradat, politioribus quibusdam litteris, quam Humanitatem Vocant, imbuendum: atque
hic demum Rhetori formandum perficiendumque commendet: quid hi doctrinae comparandae gradus ; quid haec Doctorum in alio quodam genere ac munere subcessio discentibus possit obficere, sane non video. Unum quoddam est opus, adolescentem
124쪽
in hisce litteris, quae Grammatica atque Rhetorich
de harum enim Magistris tota hac oratione quaerimus continentur, erudiri. HujuS autem operis multae suntpartes ; quaS minime necesse est omnes unum atque eumdem Doctorem obire. Namque, ut
ab illo simili, quod supra adtigi, ne recedamus: ne in aedificiis quidem constituendis quidquam Operis aut firmitati aut elegantiae obest , ipsos inter se fabros atque artifices totius operis faciundi vices officiaque partiri. Quinimmo illudusvvenire vulgo intelligimus, ut, qui fodiendis jaciendisque fundamentis maxime apti sunt, iidem parietibus tollendis, ferruminandis, ad perpendiculumque eXigendis, non aeque idonei reperiantur; nec, qui in hoc Valuerint , videmus continuo eosdem tectorio albarioque inducendo esse maxime adcommodatos: nec horum ipsorum hac una in re scientiam atque artificium ad tectum apte imponendum ac commode fastigandum multum admodum conferre. Similiter in oratorio hoc opere, quod facultate unum, institutione multiplex est, nihil impedit, quo minus ei perficiundo plures tamquam artifices, alii in alio partium operis genere praestantes adcedant, & suam Veluti provinciam quisque sortiatur : atque alii quidem latinitatis in adolescente tamqu m fundamenta ponant; alii reliqua, eodem pertinentia, tradentes , tamquam parietes tollant ; alii humanitatis atque elegantiae quemdam colorem, tamquam albarium, adliniant; alii demum in artis intima, ac Veluti ad oratorium
culmen & fastigium eumdem illum adolescentem in per-
125쪽
perducentes, tamquam coronam ac tectum imponant. UtriuSque autem rei causam exquirere si
velimus, illam verissimam reperiemus; quod in utraque facultate, aedificandi & instituendi, unum est quiddam, quo omnis singulorum artificum intenta mens spectet, quoque singulare cujusque ac proprium opus dirigatur: ut, quamquam diversa inter se ipsa sint opera, si tamen eodem singula referantur, perinde sit, ac si non a multis, sed ab uno omnia administrentur. Hoc, dictum fortasse obscurius, dicam, si potero, planius. Videtisne in exstruendo aedificio sic illa ab aliis fundamenta agi atque constitui, ut, & altitudine & laxitate, parietibus superimponendis proportione respondeanti parietes autem ipsos ab aliis ita tolli atque educi, ut & cameris & tabulatis & tecto fastigioque conveniant 3 reliquaque omnia sic esse inter se apta ac veluti concinentia, ut ima cum mediis, media ipsa cum imis summisque concordent 3 Quid ita quia, quamquam non unius fabri opera industriaque advocatur, at unius Architecti concepta animo, suisque momentis, certisque modulis eX- acta, descriptio ac forma una perficitur. Quid in docendo i Hoc item multiplici in opere plures
tamquam manuS Versantur, alia atque alia obeuntur munia, rerum est plurimarum functio atque agitatio: verum omnia una demum mente administrantur,' una est forma totius operis atque descriptio ; unus omnium moderator atque architectus; una docendi est ratio; unum atque idem magisterium: ut proinde non fere magis latino
Oratori ab ipsis initiis formando plurium Magistrorum
126쪽
rum institutio, quam aedificandae ab ipsis funda. mentis domui varia ac diversa plurium fabrorum opera impedimento esse possit. Quo quidem loco illud mihi venit in mentem dicere, quo haud scio an dici verius quidquam posisit: Magistros in publicis scholis non id quod cauta bonitate confisus , paulo ante dederam atque Concesseram) non inquam, annuos, sed esse per-p: tuos. Non enim Magistros eos esse vere existimare possiimus, qui neque a se conditas artes profitentur, neque sua praecepta tradunt, neque ab se artificii sui, sed ab aliis peti imitationem volunt. Duces hos ego ad eas artes, Interpretes quosdam, Comites, Adjutores voco: Magistros vero non alios, nisi quorum ipsae sunt artes atque praecepta, a quibusque imitatio petitur, duco. Itaque, quum ante annos ferme septemdecim rhetoricam hanc artem docere institui, primumque sum auditores meos, florentissimos juvenes , adloquutus , cum alia quaedam in hanc sententiam , tum illud dicere. me ac commemorare memini; in quo animadverti, universos maxime commoVeri: - - Errare; squi me rhetorica Magistrum Ego anno fore arbitrarentur I habere eos Iam inde ab insitutis publicis scholis excellentissimum rectorem, quo nemo umquam melior ex treu, nec vero esset exsiturus, Marcum Tullium Ciceronem. Hunc audirent, huic parerent, ad hujus se uniusAimilitudinem conformarent e me, quamdiu tantus Magister foret, non
commissurum, ut vocem Miam meam de rhetorica arte mitterem, aut opus ultam meum ad imitam
dum proponerem: adrogantissimi hominis esse non
127쪽
ferendi quidquam sperare se melius esse adlaturum ditaque ab eo uno omnia cumpracepta tum exempla ρ terentur ; cujus praecepta ea essent, ut ex optimarum vel Graecorum vel Latinorum orationum animadversione profantiora condi non possent; re orationes
ejusmodi, ut nullis cujusquam vel optimis praeceptispoissent ab lutiores eoadere I unum modo me tiaud de me pomiceri atque adeo praesiturum , ut ducem me ad istam adire Oolentibus praeberems', quo niam aliena quadam lingua loqueretur, inter fretis etice defungerer; qua praeciperet , qua ex praceptis atque arte diceret, explicarem I HlgentIam, ad iduitatem, fidem meam in hac una re pol cebare Magisrum me neque fore , neque , si maxime vellem , ese posse, testabar. - - Haec ego jam tum, Florentini, non oratorio quodam more ad tempus causamque, sed plane ex animi mei sententia vereque dixi. Magistri adpellamur : at non nisi
Operarii quidam & ministri Magistrorum atque interpretes sumus. Ipsi illi Donati, Alvari, Ambrosii a visitatione, Bonciarii , Butii, Lancellotti,
Soarii, Decolonii, quique eorum similes in scholis grammatici, aut rhetoricis praeleguntur, magistri non sunt. ObservatoreS modo quidam atque enarratores artificii ejus, quo in re sive grammatica sive rhetorica veteres illi ac germani Magistri utuntur, adpellandi sunt atque habendi. Nihil de suo, nisi animadversiones quaSdam adferunt; omnem praeceptorum rationem ex illorum diligenti observatione constituunt. Si quid edicunt, id sua quidem Voce declaratum, sed ex veterum illorum sensu prolatum intelligi volunt, eosque
128쪽
que solos magistros esse atque haberi aequo animo ac summa cum Voluntate patiuntur. Jam veros hosce ac solos Magistros quis non a scholis publicis numquam removeri, numquam mutari, ac esse
plane perpetuos intelligiti Magistris autem manentibus, quantum tandem referre ad institutionem arbitramini, si nos, qui non nisii ministri quidam, ut saepius dicam, atque interpretes sumus, ad eam pene unam rem adhibiti, ut vocem vivam discentibus praebeamus, & nostro ore Magistri ipsi illi sua, non nostra, animi sensa depromant, quantum , inquam, referre arbitramini, nos si recesserimus; & biennio , Vel etiam non plus anno, interpretandi hoc munere defuncti, aliis deinceps atque aliis eamdem provinciam planam atque eX- peditam tradiderimus t Interpres recessit; novus- subcessit. Quid 3 At manent praecepta ; manet docendi ratio ; manet magisterium: Magistri denique illi, quos dixi, legitimi atque ordinarii, Sc tamquam totius operis architecti, non recesserunt: ut, si discipuli in scholis iidem maneant, qui proXimo anno fuerunt, nec se sive ad superiores facultates, sive, ut fieri plerumque video, ad alias quasdam potiores, hoc est, magis quaestuosas artes contulerint , ii, novi interpretis ac doctoris adUentu, Vocis alium quemdam auribus suis adcidere sonum sentiant; rem quidem ipsam atque doctrinam minime immutatam, sed plane esse eamdem intelligant. Si quis est autem, qui, quamquam esse haec Vera fateatur, interpretes modo in scholis publicis aliquando, non magistros magisteriumque mutari, horum tamen ipsorum interpretum mutati Q 3 nem
129쪽
nem esse incommodam discentibus arbitretur: huic ego homini, nimium fortasse dissicili ac moroso, brevissime respondebo: Primum: si quid in eo esse
incommodi concessero, tamen non esse ejusmodi, ut cum plurimis publicarum scholarum commodis Conferatur; nec, quum res humanae Omnes aliqua in re laborent atque deficiant, neque esse possint ex omni parte perfectae, esse aequum, ob eam unam
rem scholas publicas damnari ac respui, quod ab aliquo minimo incommodo sejunctae esse non possint: deinde, id ita esse incommodum, ut in eo ipso tantumdem commodi reperiatur. Nam , si quid nocet mutatio, propterea nocet, quod aliis quando, qui subcessit, non eadem sit, qua, qui rocessit, sive doctrina, sive doctrinae tradendae facultate. Quid vero, si haec ipsa in superiore forte minora fuerintὶ nonne huic subcedi, melioremque
subfici ac subrogari est utile λ An est aut aliqua lege
Cautum, aut rerum conditione fatale, ut deteriores esse semper debeant, superiori quicumque sub- cesserint 3 Concludam brevius. In hujusmodi m lationibus, aut parem aut superiorem aut inferiorem facultate subcedere necesse est. Si par subcedat, nihil incommodi est: si superior, aliquid commodi: si inferior certe nonnihil incommodi; sed facile & quam primum mutatione, immo nonnisi mutatione atque aliqua subcessione, tollendum. Ita, quae muratio nonnihil obfutura videbatur, eadem in contrario genere aliquid prodesse intelligitur. Reliquae mihi nunc Orationis partes duae esse deberent: altera de diuturnitate docendi in scholis
publicis; altera de quadam morum, ut dictitant,
130쪽
conruptelal de quarum utraque, deque iniquissimis omnium, quae fingi possunt, criminationibus, neque dicendi praestitutum mihi tempus, neque satietas audiendi vestra, neque vero defatigatio mea, sinunt, me dicere ea, quae copiosissime dici gravissimeque possent. Erit mihi asus eas coarguendi locus. Nolo nunc aut pauciora dicere, quam rei gravitas postulat, aut plura, quam & ratio vestri commodi, & temporis angustiae permittunt. Tum causae utilius fore intelligo, si ad ejus gravissimas partes tractandas, viribus quam integerrimis, ac tamquam recens, adcessero. Nunc videte, quid vobis de una illa criminatione, quam depellere a scholis publicis conatus sum, statuendum putetis 3 ex eaque reliquarum conjecturam facite. Ostendi.
Magistros publicos, a sapientissimis viris delectos
atque probatos, & in artificio suo diu multumque exercitatos, plurimisque rebus, quibus hominum industria maxime acui solet atque ali, vehementer excitatos, esse optimos, & ad docendum, fere praeter caeteros doctos homines, ad commodatos: nec, quod aliquando, aut etiam saepe mutentur, quidquam id obesse discentibus; nam neque ante mutantur, quam eam quisque doctrinae partem traden do absolverit, ex qua siC est ad reliquas aditus atque adcensus, ut in ea tamen separata quaedam ab aliis,
per seseque consistens scientia ac disciplina consti. tuatur; & ita demum mutantur, ut Magistris, sive potius Magistrorum quibusdam ministris atque interpretibus mutatis, maneat tamen, atque adeo perennet, docendi eadem ratio atque idem plane magisterium. Habeant hoc a me interim judicii mei,