Hieronymi Lagomarsini ... Orationes publice dictæ Florentiæ ab ipso auctore, studiorum ibidem præfecto, et jam cum speciali per provinciam Germaniæ superioris Soc. Jesu facultate typis impressæ

발행: 1740년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ctrinam celeriter adripiendam fieri posse adcommodatiuS puto. Licet hinc etiam omnes intelligant, id quod superiore actione testatus sum, priVatis me non esse doctoribus infensum, quorum in discipulis instituendis operam & vehementer probem, &mihi etiam deposcam ac flagitem. Utinam multos tales nanciscar, qui in excolendis, tamquam agris, adolescentulorum ingeniis, jugum pariter mecum ferre non detrectent. Utinam ea facultas omnibus discipulorum meorum parentibus detur, ut liberis suis privatos etiam adhibere doctores possint. Magna profecto me laboris ac molestiae parte liberarent quamquam id est le-Vius , nec, mihi ut tribuatur, postulo ) sed certe valde ita liberorum bono studiisque constiterent valde id ad eam, quam potissimum ipsi spectant,

discendi festinationem conduceret. In quo sane mirandum est, Vehementius nos de suis suorumque commodis laborare , quam ipsos; nec nobis tamen parem gratiam pro tam liberali voluntate singularique studio referri. Nam nos quidem, quo citius instituere eorum liberos atque erudire possimus, priVatorum doctorum operam ac ministerium ultro advoca mus : ipsi nostram operam adspernantur atque rejiciunt; maluntque a solis privatis, quam conjunctim a publicis, in suis liberis erudiendis elaborari : quasi non modo non erudire eos, sed ne conferre quidem aliquid sive ad eorum eruditionem, si ve ad erudiendi celeritatem posse

mus, si ad privati doctoris praecepta atque insti

142쪽

tutionem nostra vox etiam, nostraeque facultatis, & industriae nonnihil adcederet. Sed nimirum non odio id nostri, neque

quo de facultate nostra secus, ac nos Vellemus, existiment, sed plane amore ac miseratione quadam commoti impulsique faciunt. Uident confluere undique ad nos plures, quam Ut uni tanto tot erudiendorum oneri ferendo pares esse possimus. Vocem profecto ipsam, ne si Stentorea quidem sit, tantae auditorum frequentiae sufficere non putant posse. Nobis parcunt ἱ nostris viribus ac valetudini consulunt; minus occupatis atque distentis laborem atque onus imponunt.

Quis non hac tanta tamque inusitata humanissimorum virorum benignitate capiaturi Cujus non publici doctoris animus ac Voluntas ad mutuo respondendum tantae erga se benevolentiae, sollicitudini, curaeque excitetur Z Nemo, ut opinor, eorum est, qui non eo etiam aegrius ferat, nequaquam ad se talium parentum liberos mitti, quo magis ad se suaque commoda intelligit non mittendi causam pertinere. Nobiscum igitur praeclare agitur: major nostri ratio, quam vulgo existimatur, habetur. Redeamus sane cum iis hominibus in gratiam, a quibus Vanis quibusdam suspicionibus, fictisque malevolorum ac disseminatis rumusculis abalienati eramus. Nihil est de nostra dignitate aut existimatione detractum: aliquid etiam commodis nostris est, degendaeque Virae tranquillitati concessum. Privatis doctoribus timeo. Vereor, ne majus iis onus,

S a quam

143쪽

quam quod ferre possint, imponatur. Levarinos labore molestiaque gratum est: gravari eos. Opprimique non est aequum. Atqui, nisi provisum sit, quantum adsequi conjectura possum, debilitentur nimio labore, atque inter opus deficiant, necesse est. Uideo enim eo illos fere arcessiri, ubi ro-husta firmaque aetate florens paterfamiliaS, amans reipublicae civis, non in ecundam uxorem superum benignitate nactus, catervas liberorum patriae ac gentis incremento procreavit. Nec vero eos genitrix, ut Terra parens Titanas, uno Omnes Conceptu latuque fudit. Quamquam Omnes multum de parentibus referant, fratresque eos esse germanos vel primo adspectu possis agnoscere: at aetate, at ingeniis, at doctrina dinferunt. Maximus quidem natu, nec jam i pubes ac puer , sed plane juvenis, ceteris, ut

aetate, sic etiam eruditione antecellat necesse est. Eum ego rhetoricis institutionibus atque poeti- Cis maturum autumo. Proximus quidem is videtur, qui earumdem facultatum initiis, & mitioribus quibusdam litteris sit atque humanioribus imbuendus. Reliquos deinceps minores illos in grammaticis detinendos omnes exercendos que censeo ; sed ita, ut non omnia omnibus aeque conveniant ; Uerum ut minimis prima illa nominum Verborumque elementa tradantur; grandiusculi participiorum, gerundiorum, reliquarumque rerum grammaticis illis tamquam mysteriis initientur ; tertiis intimior Latinae syntaxis ratio explicetur. Quid vero festivissimo illo puellularum

144쪽

rum choro faciemus 3 Nonne ipso ore gestuque declarant, cupere se etiam ac Velle una cum fratribus erudiri 3 Εasne lanam modo ac colum ancillari ministerio semper tractare patiemur 3 non indoli naturaeque indulgebimus 3 non honestissimae voluntati obsequemur 3 Nolo Pieridas esse mulieres , sed nec plane amulas ac rusticanas evadere. His igitur sua quoque cura impendatur: sciatque privatus noster recensque doctor, postremum hoc ab se expeti munus atque eXigi, ut rationem legendi scribendique puellas etiam duas,

tresve, quattuorUe doceat.

O miserum atque infelicem, quisquis is est, cui tam multiplex, tam varia, tam impedita proin curatio demandaturi O gravem l O aerumno. sami O horribilem vitae conditionem l Hoc numirum illud erat, quod verebar, idque animus quasi divinans praesagiebat, fore, uti misericor des isti parentes, qui aliquid ex labore nostro, nostrisque occupationibus , domi suos liberos Continendo , deonerare vellent, nimium iidem

ac non ferendum onus in privatos doctores trajicerent atque transferrent. Miseret me certe

hominis istius, qui tantis litteris instructus atque abundans, quantas oportet esse ei, qui non unus e multis, sed inter multos prope singularis, a copioso & locuplete patrefamilias conducitur, ut grammaticum , ut poetam, ut rhetorem, ut mathematicum, si necesse est, ac philosophum apud se agat, primum totos dies cum pueris puellisque vir gravissimus, & doctissimorum hominum coetibus sermonibusque adsuetus, versariS 3 CO-

145쪽

cogatur: deinde aciem ingenii sui, vimque doctrinae prope immensam in exiguum arctumque concludat, & facultatem suam in orationibus, poematis , theorematisque subtilissimis exercitatam, ad levissimas sane putidulasque praeceptiunculas demittat ac contrahat. Sed quid facias 3 Ita homines sunt, ut, quae vitae conditio acerba tibi ac non ferenda videatur, eadem aliis valde probetur atque eXpetatur.

Dimittamus igitur istos , qui privati magisterii

provinciam, tamquam formosam aliquam multisque procis petitam sponsam nacti, non modo ut sui misereamur, non postulant, Verum etiam

sibi invideri a nohis putant. Sed habeant sane sibi totum istuc, quidquid est, formae mirificae

atque elegantiae: me quidem certe rivalem non habebunt. At vero, si non eorum, quod ita ipsi malunt, miserebor; non poterit certe mihi, non vobis Florentini, non prudentissimo cuique viro tot ingenuorum una in domo conditio non miseranda vehementer videri. Unusne tam multis, in docendi generibus dissimillimis, sussiciet 3 An possunt omnia promiscue omnibus tradi Nihil inter lectionem scriptionemque disserti rhetoricaene praeceptiones possunt grammaticis discipulis adcommodari λNon alia oratorum, alia poetarum est institutio 3 quid orationi cum carmineὶ quid figuris dicendi Cum emendata loquutione 3 quid scriptori cum anagnostet Alius alii sit impedimento necesse est. Quantum uni tribueris, tantum subripueris alteri. Non potes non aliquem negligere, qui

146쪽

omnes complecti velis: nisi autem Omnes complexus fueris, certe aliquem negliges. Non intelligo, quid ista domestica institutione discipuli

tam dispares adiuventur. Temporis compendium, in ista tam multiplicis doctrinae ratione, non video. Ut multum operae singulis culturaeque impendatur, Vix poterit quoque die sesquihorae spatium unicuique contingere. Quantulum autem est hoc, non dico ad discendi celeritatem , sed ad mediocritatem sciendi λ Tu mihi etiam Scholas publicas criminaberis, ac nimis longam in iis esse institutionem quereris Quinque solidas diurnas horas eamdem, ut dicitur , incudem tundimus. Idem opus sive grammaticum, sive rhetoricum , sive poeticum sine intermissione urgemus. Ferrea sint licet, quae tractamus , ingenia ; cedant tamen repetitis ictibus necesse est , atque mollescant. Aut nullum docendi discendique compendium est, aut hoc est profecto, eadem iisdem diuturna opera perpetuaque inculcare. Placet, inquiunt, consilium: sic igitur faciemus: singulos singulis liberis nostris privatos doctores adjungemus, qui eadem adsidue iisdem inculcent. Id si fecerimus, profecto Vicimus. Neque enim tam celeriter publico doctori, qui tam multos vulgo suscipit instituendos , erudire suos licebit, quam privatis nostris, qui uni sese totos impendent. Heic ego, tam subita tamque acuta istorum interpellatione oppressus atque perculsus, quid tandem, Florentini, reponamὶ Quid me vos re

147쪽

sponsurum putatis: Fortasse id dicam, quod dicturum me nemo Vestrum suspizatur. Videte, quam non eSO meam causam agam , sed pro litteris & pro publicis utilitatibuS ac commodis

laborem. Quod quidem mihi publicos doctores concessuros certo scio, neC me Praevaric

tionis alicujus acturos reum, si quod est pleris-oue mortalibus maxime gratum, reipublicae autem ipsi prope aeque salutare futurum, quamis uuam minus Scholis ipsorum utile, hoc tempore dixero. Ego vero, si qua in civitate tanta sit excellentium doctorum copia, ut singuIis adolescentibus singuli excellentes doctores possint adtribui, non dubitabo privatam istiusmodi instatutionem si non publicae anteferre, at certe cum ea propemodum comparare. Ne sic quidem publicae institutionis illa, quam quaerimuS, brevitas celeritasque aequabitur: Verumtamen neque tanta erit hujus privatae diuturnitas, ut non, in hoc hominum tam insolenti publicarum Scholarum fastidio ferri quodammodo atque adeo negligi possit. Sed tam multos istos excellentes ubinam reperire doctores possimus Fac reperiri. Ex iis ipsis quam multi a privato magisterio isto, humili, obscuro, aerumnosissimoque abhorrebunt. Quo magis excellent, eo minuS Utaen: fac tisi obstabit ambitio: praestantia dignitate obiaruetur. At amplissimis praemiis propositis promissisque ingentibus invitabuntur. Quid dicam hoc loco, plane nescio, Florentini. Non enim divitias cujusquam ciVis, neque munincentiam

satis novi. Unum tamen illud dicere non omittam

148쪽

tam , hoc vulgo in magistris sive privatis sive

publicis conducendis adcidere, ut, qui liberales in eos munificique esse vellent, ferme non pose sint ; qui possent, nolint oppido. Nec Vero nonnullorum etiam querelis non aliquando interfui, qui secum valde inliberaliter, &certe non ut pro sua opera atque in erudiendis pueris labore aequum erat, agi a parentibus dicerent. Quos quidem ita consolari consuevi, ut praeteritorum memoriam temporum repetens, haud aliter in omni aetate cum magistris actum esse a parentibus doceam: soleoque illos ad luculentum sane auctorem Juvenalem ') rejicere; qui, commemoratis insanis hominum sua tem μ ν δ εα pestate locupletissimorum sumtibus , ita de eorumdem in filiorum magistros parsimonia avaritiaque testatur:

Hos inter sumtus sextertia Euintiliano, Ut mustum, duo sufficient.

Tum ad extremum non sine quodam fatidico mentis instinctu, quo non suam modo, sed consequentes etiam aetates, nostramque hanc adeo complexus est , egregius vates ac plane Vatinexclamat:. Res nulta minoris

Constabit patri, quam fllius.

Verum haec ego, consolandi causa neces rios meos, aliquando soleo, non exprobrandi cujusquam divitis consuetudinem, commemorare. Sed profecto videtis, rationi illi atque instituto, singulos excellentes doctores singulis

149쪽

adolescentulis adhibendi, sive excellentium paucitatem, sive eorum ipsorum in summa etiam copia voluntatem, sive demum parentum parsimoniam adversari: ut Omnino de talibus consultare, optantis magis sit, quam rem explicatam, quaeque fieri in hominum vita possit, in medium adferentis. Sed certe aliquis aliquando reperietur parens, cui & conducendi liberis suis egregii doctoris facultas suppetat, nec Voluntas non suppeditet.

Qui di plus tum domestica, quam publica institutio valebit 3 Unus uni addictus plus proficiet, quam in Scholis publicus doctor multis deditus Continget id fortasse aliquando: contigisse etiam

nonnumquam possim concedere. Sed neque ex iis, quae solent perraro contingere, agendarum in Vita rerum constituenda ratio est ac moderanda; neque Certe id ipsum, quod aliquando sive contigisse, sive contingere posse confiteor, docentium facultati est, sed discentium praestantiae, singularibusque ingeniis tribuendum. Ualet, si quando id evenit, vis animi excellens quaedam, non disciplina: non ratio, sed natura dominatur. Da Celeres in adolescente ingenii atque acutos motus; da acre discendi studium; da sciendi incensam atque inflammatam cupiis ditatem : adde eo animi generosam quamdam indolem atque excelsam , quem Vinci pudeat, qui ne parem quidem ferre possit, sed primas in litteris petat ac conCupiscat, gloriaeque stimulis acerrimis concitetur: nat iste, tantis bonis ac dotibus cumulatus, haud multum sane

150쪽

magistri ullius institutionem requiret. Simul

ac prima tradideris, ac, tamquam forti equo ac generoso, stadium curriculumque commonstraris ; impiger ad metas sine duce, aut rectore provolabit. Factum hoC etiam in scholis publicis, & me discente commemini, & me docente expertus sum, ut incredibiles quidam ad omnem litteraturam talium ingeniorum, atque

admirabiles cursus exstiterint. Quid quod de Torquato Tasso, principe illo epici apud Italos

carminis Alite, proditum memoriae est, σ) eum a Bernardo patre, vix dum quadrimum , meae Sodalitatis hominibus, qui recens ludum Ne poli aperuerant, in publicam disciplinam traditum ac commendatum, usque adeo in litteris tamque celeriter profecisse, ut septennis & Latinam perbene linguam nosset, & Graecam non ignoraret, & versus & orationes scriberet, &ad coronam, quae scripserat, recitaret Sed ego non exemplis singularibus abutar: non, quod aliquando, quod praeter consuetudinem, quod alia fortasse de causa adcidit, continuo id publicis Scholis adscribendum putem. Quod more, quod plerumque, quod rei ipsius emcientia quadam naturaque fit, io in omni disputatione valeat, id omni causae ac controve site suffragetur. Sic igitur statuo: unius doctoris in uno erudiendo impensam atque occupatam operam minus Vulgo esse utilem , quam multis in eodem

genere institutionis addictam. Qui tandem hoc demonstrari potesti Quia plus a multis unuS, T a quam

SEARCH

MENU NAVIGATION