Alberti Kyperi,... Anthropologia corporis humani contentorum et animae naturam et virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans, cui accedit ejusdem Responsio ad poendapologema V. F. Plempii

발행: 1660년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

volvitur, cerebro conjunctum. Vix tertiam partem magnitudinis cerebri habet, neque ita albet, seά livescit magis, Maliquanto durius quoque existit, Mob processus sinusque diversitatem quoque figurae importat. Ad posticam quoque partem vergens tamen versus medium medullae cerebri cerebello sociatur spinalis inedulla elongata, qua quia aegre a medullari parte distincte notatur, cum ea continua quibusdam censetur este, sed alii distincte ejus radices progressumque notant, iroductionem per totam spinam dorsi, quam partem productam caudam vocant, sicut origi- .nem caput medulla stinatis, aut sphratem medullam elongatam. Vtriusque denominatio a similitudine est. Nam superne a majori fulcro inchoans deorsum ad instar caudat aequabili magnitudine, ubi ex craniori prima vertebra excidit per totum vertebrarum dorsi duetum, usque ad os lacriimir pagatur, in cujus vertebris tenuius semper evadit, donec in acutum de

sinat.

s. X LIII. In his partibus diyersa adhuc consideranda veniunt, sive

ea forinsecus spectentur, sive etiam intrinsecus perlustrentur. Sic in cerebro speciatim dici superius statim notabilis est anfractuosa illa cerebri inνolutio, seugyrorum anfractuum cereis varia deductio. Haec observante Amico nostro D. Francisco Sylvio piosunde in cerebrum se dimittit, ita ut in parte antica circa radicem oculorum incipiens, ter ossa temporum retro supra spinalis medulla radicem deducta an ractuosam suturam constituat, quae cerebrum in superiorem Minferiorem partem divellit. Hicci tabiles sunt arteriarum carotidum multiplices propagines tum per superficiem, tum per fundum distributae, quibus moletiam illam pulsationem

in temporibus, quae doloribus capitis non raro notatur, idem D. SIlvius non male asscribit, licet etiam externarum arteriarum pulsus quoquo huc aliquando conferat, sicut id quandoque observatum, cura conmmatur, quia iis apertis cessat. Nam licet quis dicere possit, id fieri vester

derivationem, vel per revulsionem, tamen hoc ipso confiteri necesium habet, illorum vasorum esse magnam communionem, ut ita saepe utraque simul, a pessuccessive at sciantur. Postea anterius inferiorι parte conspici possunt duo notabilia tuberi, quos a similitudine proce vi mammiliares quidam vocitant. Dehinc inferiore parte versus medium procedendo conspici potest mirabile Galeni, ut nominant, vasorum carotidum & venarurn jugularium concursu efformatum in meninge crassa Hoc aliquando unuin apparet, aliquando autem geminatum conlpicitur, ita ut in unoquoquQlatere unum sit, quod etiam plerumque sic repetitur. Porro posteriore partσ

242쪽

CONTRACTAE LIBER , I in s. o parte inferiincerebelli proces duo vermiforme conspici queunt, quos inter comprehenditur ina quartis cerebri, nobiIu vocatus, quia illi spirituum animalium generationem aliqui tribuerunt. Vocatur etiam calamis scriptoriae,

quia figura eum repraesentat, non quidem prout nunc , sed prout antiquo tempore in usu fuit, quo nomen id obtinuit. Porro ab inserine parte aposteriore vers medium procedendo, adverti potest origo spinalis medullae, Mnotari eorum error, qui eam solitarie a postica parte derivant. Nam lipersequamur ejusdem originem conspici potest , quod etiam antrorsum vergat, adeoque in cerebro originem capiat, licet negari nequeat, quod etiam erga in cerebellum. Vnde probabiliter argui posse judicavi, distincta cerebri cerebelli esse munera, ut postmodum notabimus, cum deus cerebri dicemus. Ita vero se habet ille exortus. Ex quatuor quasi radicibis, duabra anterioribvi, ct duabus posterioribin, illis in cerebro circa mediuin fere ventriculorum consistentibus, retrorsum procedentibus , his autem in inseriore cerebelli parte initi uincapientibus,& antrorsum parum inclinantibus, initium spinalis medulla uunit, ter vertebras colli, thoracis &dumborum , usque in ultimam ossis sacri excurrit. Vbi notandum, quod in principio usque ad secundam colli vertebram crassior existat, at usque ad os sacrum aequalis magnitudinis procedat, in eo autem rursum minor evadat, donec tenuissimamminima in fine advertatur. Conspici sic etiam potest nervorum emn Quirigo, non ex cerebro ipso ed cita, ut Galeno est visum, aut ex corde immediate proventcns, quod Aristotelicis quibusdam placuit, verum ex ipsa spinali medulla tum per vertebras excurrunte, tum intra crinium originem capiente. Hae ipsae tamen radices spinalis medulla etiam a superiori parte tandem inveniri possunt, ut posse notabimus. In mediasere bo serrare parte cerebri inter rete murabile utrinque positum, Minter carotidum arteriarum in cerebrum deductonemglandula pituitaria, una cum infundibulo quoque sese exhibet, per

quod cx vcntriculis cerebri destillans in glandulam pituita in palatum expurgari potest. Residet haec in sinu selis equinat, Mutrinque in osse cunei- formi notantur soramina, qnae in palatum excrementum illud demittere possint. Sed tamen & haec a superioribus inchoando inveniri queunt,inpraesertim debito modo instituta anatomia infundibulum probe conspici potest a superiore parte, ut inde optimum sit utramque viam ingredi, ut

postea notabitur.

g. XLIV. Interius in cerebro adhuc varia alia nobis conspicienda obuemunt. Ac principio quidem notandae sunt illae cavitates, quas entri- cutis

243쪽

ro UNIUER AE MEDICINAE culos cerebr appellant. Taliam quatuor esse communiter docent, sicut, nos distinctionis gratia retinebimus , licet alii non male notent duos primos inter se comi nunicare, tertium quoque non tam ventriculum,quam

duetiim esse , quartum autem itidem non posse prome dictum ventriculuin cerebri dici. Primi itaque duo ventriculi laterales sunt lunae falcata aut equorum soleis non dissimiles Positi sunt a laterali parte radicum spinalis mcdullae, atque a superiore, antica parte incipiunt, extrorsum retro uni producti eas radices ambiunt Pars illa cerebri, qua conformantur, corpus callosum dicitur. Notanda quoque circa ventriculos illa pars cerebri, quatini tarsi vii riit aut limbi radicem spinalis medullae ambit, underi limbum vocat doctissimus Franc Sylvius. Distinguuntur duo illi ventriculi per septum lucidum ut appellant, quod optime conspici potest, si in uno latere amota cerebri portione& alce, ventriculo opposito recte invento cerebri pars calloso corpori continua elevetur, Mopposita candela inspi ciatur. Dehinc ubi ventriculi postica parte cocunt, adverti debet sornix seu testudo, pars nimirum illa, figura tranguli posteriore loco ventriculoruinposita sub calloso corpore, supem parte sese attollens, convexitatem ostendens, inferna autem caritatem ostendens. Sub fornice plexus choroides fertur, cui glandulosa substantia intertexitur, ut ita fornix non immediate tertio ventriculo supersternatur. Postea tertius ventriculus notari potest,exiguam caritatem solum habens, at duplicem meatum, quorum unus deorsum ad glandulam pituita iam ducit, alter autem in posteriorem partem sertur ad quartum ventriculum, qui ipse ubi sub natibus viam suam instituit, an rura quibusdam vocitatur.Circa exortum hujus foraminis glandula quaedam visitur, quam glandulam pinealem perrem appellant, quem circumstant duae rotundae enimentiae , formatae a radicibus spinalis medullae in cerebello,quas nominant testes sicut alias duas a radicibus spinalis medullae in cerebro formatas vocitant nates Illam pinealem glandulam, ut notavit D. Sylvius firmat nerveus fam culus. Tum quartus ventriculus sese exhibet, cujus supra jam mentio facta est, quod ab inferiore melius con spici queat, cum situs sit inter cerebelli basin ac inter superiorem posticam clongatae spinalis medullae partem. Ab eadem inferna parte, circa truncos posteriores occurrit processus quidam , per transversum in anteriora Minteriora delatus, spinalem medullam complectens quem inventor ejus Varolius antem vocavit, unde: hodie poris Caroli nuncupatur. Denique in cerebella mirabilis structura ramosas arbores repraesentans a Sylvio pariter notata observanda est, quae si accurate observetur, qua-

244쪽

C NTRAC TAE TIE E PRIMus et orsi ex variis lamellis componitur, qua foris corticem supra medullam positum exhibent, sicut in cerebro fuit indigitatum. Inter has lamellas feruntur varia vasa, quae arteriolae videntur se a cervicali deducta. s. XI V. Haec omnia in cerebro accurate & prompte notari possunt, si instituatur sectio secundum modurna Doct. Francisco Sylvio ad Anatomiam D. Bartholini notatum, conjungatur cum secundo modo Varolii Bene enim notatum ab eodem Sylvio ibidem est, sectione multipliciter immutata saepius nova sese ofserre, plerumque autem quaedam non dum satis distincte notata perspici accuratius. Nunc circa cerebrum adhuc restat, ut vasorum quoque per id propagationem indigitemus, simulque annotemus eorundem rationem prout respectu spinalis medullae se habent. Ac de nervis quidem prius incipiemus, quandoquidem ii omnes ex spinali medulla in cerebro orta, per vertebras omnes producta originem immediatam capiant. Itaque nervi alii oriuntur ex stinati medulla elongata, seu pa te caritia in cerebro consistit alii oriuntur exstinati medalia in ver-bris existente. Illi inparia sunt octo, huj in triginta, nimirum septem prodeuntiae spinali medulla in vertebris colli existento, duo rcim ex eadem existente in vertebris thoracis quitaue ex eadem consistente in vertebris lumborum, ac denique lex e medulla spinali in osse sacro detenta. s. X L VI. Septem paria, cum tot Galenus Malii tantum quae ex spinali medulla a cerebro nondum producta proveniunt, his versibus mem riae causa comprehensa sunt: Optica prima oculis movet altera tertia gustat, Quartaque, quinta audit vagasextaeae septima lingua.

sed horum ortum progressum, ac terminationem convenit altius aliquantum repetere. Itaque primum par nervorum non ex ipso medio cerebro,sed

ex principio truncorum priorum spinalis medullae originem utrinque capit,cujus nervi in progressu adinvicem contendunt,donec supra ossis sphe-noidis sellam non solum oris connectuntur, sed omnino con;unguntur, contusa interius medulla,&ioris quasi corpore quadrato facto pastea rursus separantur,4 uterque oblique ad sui lateris oculum oblique fertur,4

perforamen ossis cuneisormis primum eidem juxta centrum inseritur. De his nervis quaeritur,an interius cavi sines Plerumque non reperiuntur cavi, attamen aliquando contingit, ut maxime circa exorium suum, usque dum conJunguntur, meatus quidam notetur, qui tamen juxta oculum plane disparet. Secundum par nervorum ad spinalis medullae principii intimamia

tem ex

245쪽

ro VNIVERs MEDICINAE tem exo itur, in sui exortu ita unitum, ut communem angulum efficere videatur, hinc versu oculos delatum, in eos per secundum foramen ossis cunei rinis pervenit, ac quatuor surculis, iisdemque aliquando ulterius

divisis in musculos oculorum utrinque digeritur Tertium par infernais posteriore sede exoritur ab exiguo nervo, sub basi cerebri secundo pariat tensum versus anteriora progreditur, atque cum eodem etiam per secundum foramem ossis cuneiformis ex cranio educitur Pollea in quatuor ramos distinguitur. Illorum unus trochleae oculi musculo ramulum impertit,4 deinde per foramen ossis frontis in musculum frontis deducitur Alter ramus deorsum per quarti ossis maxillae superioris foramen in faciem propagatur divisione multiplici, ut ita musculi superius labium Mnasi alam moventes, labium ipsum,in gingivae quoque incisoriorum dentium nervos ab co accipiant. Tert, ramus per foramen secundi ossis maxillae superioris in narium amplitudinem derivatur. Quartus denique per rimam, quae in externo oculi angulo reperitur,ad interiorem partem musculi temporalis progreditur. Quartum paritiam non procul a tertio pari oratur,

per sextum ossis cuneiformis os e cranio elapsum in tres ramos scinditur. Priminatatim a transitu cernitur,ac vitis aut cucurbitae capreolorum ad instar contortus, duobus surculis nervi auditorii unitus, postea in musculos maxilla inferioris attollentem & abducentem ac buccarum surculos mittit. Ab hoc ulterius descendente oritur secundin, ac in gingivas sup riorum dentium molarium, ipsosque dentes, surculos mittit. Tertius at steriore parte egressus maxilla inferioris foramen internum intrat ac in dentium radices surculos digerit, poli ex inte no foramine clapsus labio inferiori estisque cuti, ac denique linguae tunicae surculos impertit. Hoc quartum par a Spigelio ita distinctum recensetur at ab aliis seorsim non enumeratur, sed ad tertium pertinere dicitur, sed immerito, cum nec in exortu, nec in progressu cum ipso commisceatur. Quintum parsere casede,

qua spinali medullae elongata portio cerebelli ad nascitur, originem capit a

duplici nervo, uno molliori, altero autem crassiori, qui una ex meningibus excidentes per foramen ovale in aurium cavitatem ab internis inseruntur: ac

durior quidem peculiari canali vectus statim in piliora abit, ac rursus per idem os oblique retrorsum ad posteriora recurrit, ac in primam caritatem ossis interni devenit. Huc usque mollis nervus ipsum comitatur, at ubi huc venit, membranae ad modum expanditur, atque ita spiritus animales in illam cavitatem immittit. Sed dum nere hic non desinit, sed aliquan tum reflexus duplicem propaginem emittit. Vna superior est, ac per transversurri

246쪽

CONTR ACTAE PRIMus. ooversum ossis temporum foramen egreditur,4 non longe post cum nervo quarti paris, qui capreolorum vitis in modum in orbem ducitur , coniun-situr Altera est in erior, ac per tertium ossis temporum soramen transvertim supra musculum maxillae inferioris lateralem ducitur, ac in fauces descendit, disseminatis propaginibus non paucis ad nares. Haec pariter clitarii paris propagini ad linguam abeunti conjungitur Minde ad dentium radices,in musculos buccarum, uti etiam ad cutim radicem auriculae ambientem traducitur. Sextum par nervorum paulo inserius , magis ad pollicam partem exoritur, non simplici sed multiplici origine, postea tamen

conjuncta per membranam communem ambiente in ita tamen ut intra

eam nervi ad minimum duo distincti maneant. Atque ita ex secundo tertio foramine occipitii, qua carotidis arteriae & venae jugularis est incranium ingressus, excidit in duos ramos utrinque divisum, sicut id jam in prioribus hii declaratum. Septimum par in postrema occipitis parte , ubi jam ex cranio spinalis medulla excidere minatur, aliquot radicibus inter sedistinetis oritur, quae postea in unoquoque latere in unum coeuntes per quartum inuintum occipiti foramen in palatum incidunt simul vero

ubi ex cranio crumpunt, cum nervis sexti paris communi membrana conjunguntur, non tamen confunduntur, atque sic in musculos linguae,

aliquos etiam ossis hyoidis ac laryngis, utin eos, qui a styloide appendice originem capiunt, diversis surculis consumuntur, ut ita iis senticndiis vendique facultatem impertiant. Hoc par omnium durissimum ab Anatomicis esse statuitur. Praeter haec septem paria additum a Recentioribus Anatomicis lactavum, merito cum viructura, Morigine,& progressu, officio in communi ratione nervorum cum aliis paribus consentiat. Nam pariter ex spinali medulla originem capit, ad cere ori extrema latera ea sede, liue supra auditus foramina est, sed in exortu suo utrinque acutum valde, multum a se disjunctum est, dehinc sensim versus priora procedit ac intra supremam4 mediam cerebri prominentiam crassum magis redditum, sibi propinquius tactum , ac tandem utrinque desinit in processus cerebri mammiliares, qui supra ol Iis spongiosi sinus locati, pr

prium odoratus organum sunt, ut suo loco notabitur. Hoc par Veteres Anatomici noverunt quidem, sed pro pari nervorum habere noluerunt, quia non, ut alia patia , in diversos surculos divisum est, atque intra cranium desinit, male judicantes omnia nervorum paria in communibus illis accidentibus convenire debere.

s. X L VII. Reliqua paria triginta, quae ex 'hiali medulla originem Dd capiunt,

247쪽

capiunt, in prioribus capitibus partim fuerunt declarata , partim sequenti capite declarabuntur, ut ita hic nobis nihil aliud relici quam hoc notare, quod grato spectaculo, si vertebris omnibus estraetis, spinalis medulla

eximatur,4 in aqua calida modice concutiatur, inferiore parte plurimos divisos nervos quasi fum uas ostendat, atque sic caudam equinam aemuletur. Id quoque adhuc circa spinalem medullam notandum est, quias perius praetermisimus, nempe quod substantiam non habeat divisam in corticem medullam , quemadmodum cerebrum per has partes divisum eis notavimus, sed quod solam medullarem substantiam habeat, sicut ipsa spinalis medulla elongata, cui eam cohaerere diximus. Dehinc neque vel processus vel sinus aut ventriculos ostendit, sed aequabilis existit, in dextram tamen .sinistram partem per meninges divisa. Illae meninges itidem a se invicem non ita distant, ut in cerebro, sed conjuncta sibi invicem sunt, atque per tenuem vasa maxime distribuuntur pro moderata calefactione is utritione spinalis medullae, ac suppeditatione etiam materiae pro elaboratione spiritus animalis. s. X LVIII. Vidimus unum vasorum cerebri genus, nempe nemos, ruo ipsi proxime ex cerebro late sumpto, seu accuratius ex spinali me- ulla elongata & per vertebras omnes deducta originem capiunt sequitur ut nunc de aliis quoque, nempe venis Marteriis agamus. Ac quidem de venis dicendi initium faciemus. Itaque habet cerebrum cum suis membranis venas maxime a jugulari interna, aliquas sed paucas a jugulari externa, quod ut explicemus quomodo stat, quandoquidem id supra in hune locum remisimus, utriusque istius venae divisionem breviter enarrabimus. Oriuntur illa vena jugulares ex trunco venae cavae siccndente, ubi jam in sub clavio ramos divisus est, attamen ex thorace nondum excidit: & quidem exortus ille prope jugulum est, secundum hoc producuntur, unde jugulares vocantur. Sed quia in caput seruntur, judicant aliqui easdem non inepte vocari potui a terminatione sua cephalicas seu capitales Divisae

sunt jugulares in internum externum ramum, quorum hic in homine illo minor apparet, licet in brutis contrarium advertatur Iugularis interna originem sumit, juxta articulum, quo clavicula sterno conjungitur, ac statii uab exortu arteriae carotidi ac nervo sexti paris cona uncta in latere asperae arteria ad fauces contendit, at in medio itinere in duos ramos scinditur quom alter exteriar, alter interior est. Exterior ad interiora capitis non pervenit, sed ad maxilla inferioris anguluin rursum in duos minores r mos dispescitur, quorum alter ad sauces, alter ad faciem Maures conten-d S

248쪽

CONTRACTAE LIBER , Iim s. II

dens multiplicibus surculis dividitur. Interior autem carotidi arteriae usque ad crinii basin conjunctus manet, quo cum posteriore sede pera enit, iti dem in duos ramos divellitur, qui tamen inaequalis sunt magnitudinis. Hos, cum ad cerebrum procedant, encephalicos seu cerebrales non male pigetius vocitat. Primus major est posterior, qui oblique retrorsum ductus, ubi in musculos oesophago subjectos, Manteriorem sedem vertebrarum cervicis occupantes surculos propagavit, per foramen secundum occipitii,

per quod nervus sextae conjugationis ex cranio descendit, cum arteriaec rotidis ramo minore sursum in cranium asscendit, ac in membranae crassae simum primum secundum propagatur. Secundus ramus gracilior anteterior est, utpote ad anticam capitis partem procedens, qui posteaquam in vias organo auditus surculum non valde insignem largitus est, cranium per soramen ossis cunei formis septimum subit, ac per basin,4 latera multiplici ramorum serie dispergitur Iugularis externa sub cute quadrato musculo, qui genas detrahit, asscendit, ac per colli latera, ubi ad aurem pervenit, in duos ramos scinditur, quorum alter a Spigelio profundus dicitur, quia ad interiora progreditur,4 musculos ingreditur alter autem cu-taneus, quia ita ad interiora se non dimittit,vocitatur. Profundus ramus, ubi

divaricari incipit, fulcitur illis glandulis, qua circa fauces consistunt, notabiles propagines de se mittit ad laryngem glandulasque assitas, itemque ad faucium ossisque hyoidis musculos tino ille quoque surculus, qui multipliciter divisus sub lingua per longitudinem ejus excurrit, ab hoc

profurado ramo exoritur. Idem ad interiora cranii etiam tres ramos spargit. Frimus quidem ab eo prodit, ubi ad fauces&os ramulos sparsit, per quintum foramen ossis temporum cranium intrat. Secundus ex oculi antenore sede per ossis cunei formis foramen secundum, per quod secundum par memoriam ad oculos abit, cranium subit, ac per crassam membranam superiore parte aliquot surculis deducitur Tertius in eandem membranam disseminatur cranium intrans ex narium amplitudine per ossis cribrosi foramen. Curane venae jugularis externarramus cutim capitis perreptat, sub aure parotidibus suffultus in duos ramos scinditur Alteranterior est, ac oblique per genas sursum sertur ad oculi angulum internum , in itinere interim ramulos naso impertiens,in procedens ad supercilium, junctiisque cum reliquo alterius lateris ramo in media fronte re-ξtam venam constituit, quam venamfontu vocitant. Alter ramus posterior

est, quippe ad posteriora propagatur, atque ad tempora Moccipitis cutim

249쪽

1I VNIvERIAE MEDICI, AEg. I L. Venis istis correspondent arteria carotides seu sopora las dictae, quia iis obstructis aut occlusis somnus hominem praeternaturalis occupat. Sunt vero illae quasi desinentia seu ultima terminationes trunci arteriaeaorta asscendentis in duos ramos dextrum nempe sinistrum divisi & caput petentis. Divisio fit in superiore sterni parte, ubi thymus vasa nil cit, sed non aequalis est cum dexter sinistro multo sit crassior Ascendunt illi rami arteriae asperae4 venis jugularibus internis membranae benescio connexi utrinque per colli latera recta sursum: crum ubi ad fauces pervenerunt, in duos ramos dispescuntur, quorum alter externiuin minor, alter internus major est. Interior ramus arteriae carotidis vocatur a Spigelio arteria encephalica seu cerebratu, quia in cerebrum multis surculis spargitur.

Nam ubi ad fauces desertur ac linguae claryngi propagines communicavit, circa calvaria basi in duos inaequales ramos scinditur, quorum alterminor, alter major est Minor posterior cum venae jugularis internae encephalico ramo majore ad posteriora sertur, ac per occipitii ramen secundum cranium subit,ac in sinus crassae meningis deducitur Major autem seu amerior ubi per foramen proprium in ose temporum exsculptum cranii cavitatem intravit, atque ad ossis cunei rinis sedem pervenit, ubique subdura membrana incedens, primum utrinq; ramum in latus ejusdem membrana producit, deinde in brutis maxime, cum in homine non ita evidens magnum rete mirabile appareat, surculos plurimos dispergit, ac rete mirabile constituit. Postea crassam cerebri membranam perserat,4 dehinc propazinem quandam per uncisormis ossis forainem secundum ad

oculum ejulque musculos, sicut, maxillae ad maxillae interioris attollentem temporalem musculum extra crinium emittit. Dehinc idem ramus recta asi cendens ad latus glandulae pituitariae in duos ramos dividitur,quorum unus interior, alter exterior est. Interior cum sua conjuge oppositi lateris unitus in plurimas arteriolas dividitur,quae per tenuem membranam, ipsiusque cerebri substantiam ad principium nervorum opticorum di e- minantur. Exterior reflexusis tenui membrana munitus in cerebri pii rem ventriculum abit, ac in multos surculos dividitur, qui cum arteriolis illis, quae a vertebrali oriuntur,in tum perlata cerebri, tum per tenuem ejusdem membranam ac substantiam dii perguntur, conjunguntur, ac cum

iis plexum choroidem constituunt. Ita internus ramus arteria carotidis distribuitur. Externu vero ad buccas & facies musculos ramos propagat,deinde ubi ad aurem pervenit circa ipsus radicem bifariam dividitur. Unia ramus ex divisione illa ortus auris posteriora petit, atque duas arterias per fora

250쪽

CONT ACTAE LIBER IRI Mus. 233men postica Minteriore parto maxillae inferiore insculptum ad dentium radices propagat, quae per foramen exterius lanterius rursum erumpcntes in labrum abeunt. Sciundus dehinc ramus per tempora frontem spargitur, ac in faciei musculos absumitur. s. . Exhinc apparet, quod cerebrum a carotide interna maxime arte- rivi suas mutuetur: ceterum habet idem quoque arterias aliquas a cervicesibus seu vertebralibus. Postquam enim in asscensu suo per foramina

transversorum processuum vertebrarum cervicis una cum cognomine,

nasurculos diversos hinc inde assitis partibus largita est, per magnum ramen occipitii per quod spinalis medulla descendit, cranium ingreditur, ac oppositi lateris arteriae sociata sub cerebri media basi recta excurrit, ac ubi jam sellam ossis cuneisormis, cui clandula pituitaria incumbit, attigit,

in duos ramos, dextrum nempe inistrum dividitur, qui utrique adlatus sellae ad secundum par nervorum cerebri contendunt,atque i Didem in plurimos surculos dirempti inter primum secundum nervorum pardisi

seminantur, ac tenui membrana complicati, plexum choroidem cum carotidibus efformant.

. H. Sic ergo cerebrum venas Marterias habet, non solum foris iapsum ambientes, sed etiam substantiam ejusdein subeuntes, quemadmodum id non solum ex compressione particularum cerebri guttulas sanguineas emittente conspici poteli, verum etiam manifeste videri potest in cerebro saccidiore, utpote quod sponte sua saepe a vasis abscedit,maxime in iis subjectis in quibus ob aetatem aut morbum vasa illa aliquanto solidiora sunt. Hinc unicuique facile apparet, cerebrum posse inflammationibus occupari, utpote cum tam multa Minsignia vasa habeat. Sicuti autem ab his vasis cerebrum sua vasa habet, ita pariter sinus,qui omnes inter se qumque communicant ob commune sutum, quod praestare debent. De quo cum ante dictum sit, frustra nunc idem hoc loco repeteremus. Hoc tamen negligendum non est, quod licet illa vasa communiter statuantur prodire venis iugularibus, tamen accuratior eorum persecutio doceat, plurima ab arteriis carotidibus provenire, sic ut propter nutritionem N circulati

nem requirebatur.

6. LII. Spinalis medulla suis quoque arteriis & venis donata est, sed

in non veniunt praecise ab una origine, sed sicut per totam longitudinem spina deducitur, ua varia vasa accipit perforamina vertebramin, per quae nervos emittit. Cum autem illa suis locis jam notata sint, superiluum s

ret ista singula hic rursum repetere.

SEARCH

MENU NAVIGATION