Alberti Kyperi,... Anthropologia corporis humani contentorum et animae naturam et virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans, cui accedit ejusdem Responsio ad poendapologema V. F. Plempii

발행: 1660년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

adjunctum est. Sed quia antina in illis partibus dependenter existit, ita etiana in eisdem in operando dependens est, ut adeo pars princeps aliquid

contribuere,cces in habeat, ouo illa instinctionem anima in minus principe partu cxpediat. At illud est spiritus animalis, quem non membrana cerebri, sed celebrum solum conficit Mimmittit, sicut ante visum est. Alioquin si ad illorum modum argumentari liceret, membranae cerebri deberent audire, videre, gustare, Mollacere, cum secundum eos illarum operationum vim tribuant. Sic cerebrum quoque non naturaliter,sed voluntarie moveri deberct, quandoquidem talis motus largitionem ipsum tribuere dicitur. g. LX X. Quaestio decima sexta est anct qualiter cerebrum si princeps par Quod sit princeps pars omnino ex dictis patet quoniam enim inserioribus partibus spiritum animalem tribuit pro sensuri motu, cashac ratione gubernat. Caeterum ille principatus non est independens, aut summus, sed dependens subordinatus. Nam antea monstratum est, cerebrum a corde in omnibus unctionibus suis dependere Pariter ille principatus cerebri non est simpliciter universalis, sed particularu aut universalis ruricte , nimirum respectu omnium interiorum partium sensu Minotui animali destinatarum δε quidem respectu harum functionum. Quando itaque cerebrum diximus universum e pus gubernare , hoc secundum datam restrictionem intelligendum est. s. a XI. Quaestio decima septima est quomodo cerebrum partes inferiores regat di omnem' per illustrationem, nam nomo id regimen advertit,& cerebrum quoque nullo lumine praeditum est, neque partes illo opus habente neque etiam per facultatis in luxuin, nam facultates animae immanentes sunt, Madios nulla datur alterati, sed partim per stiritumn communιcationem, quemad inodum ante notatum cae partim per directionem secundum imperium judicii, quod non in sensu , sed tantum in motu locali obtinet. Advertimus enim intra certam mensuram posse nos pro lubitu intenderes remittere spontaneum motum eum diverss modis cxercere Solent quidem non pauci eam directionem negare, omnia spiritibus asscribere ac proeorum depletione vel impletione contractionis muscussorum quantitatem inusitatem definire. Sed hi aegre explicare ponsunt, qui fiat, quod subito, ubi musculi aliqui plene contracti sunt, pro lubitu cxtendere, Z vicissim contrali ere pollistius, citra sensum doloris ex repletione nimia, aut influxus subiti, aut sensum refluxus subiti, ob contrarii mustuli motum. Imo convulsionis natura videtur pariter aliud ostenderes

262쪽

COMT ACTAE LIBER P Ri Mus. 22sstendere, quoniam sive ea ex repletione sive etiam irritatione sat,non licet nobis pro libitu eam tollere aut mutare. Sed hic quaerat quisquam quare

sensuum exrersorum operationes non retintur arbitrio judicit, sed iam n sic regatur motus spontanein Hoc natura sapientiri benigna ratione constituit, quoniam ex bono nostro informari debebat sensus secundum totam vim objecti, at ad bonum prosequendum d malum fugiendum certa ratione habiles esse debebamus. Accedit, quod si ex re sensuum non sit, sustinere objecti enicaciam, vi motus voluntarii objectum declinare possimus , ut sic non opus tuerit, similem vim in sensuum organa exercere possi dolet. s. a XII. rout cerebrum anima rationali inservit, sic ei tribuit phantasma, quo ad intelligendum, itamdiu in corpore existit, indiget in prinia intellectione. Nam ut Philosophus recte enunciavit Sapientem oportet phantasmata 'eculari: quoniam phantas na ab externis sensibilibus pendet, etiam univcrsalius Nihil est in intellectu, quin privssuerit stilibus. Solent quidem hinic cognoscendi ordinem quidam invertere, sed sic universam quoque naturamin Dei institutum invertunt, ac immutant, ut alibi a nobis notabitur. Hic solum quaerimus , an ex asseri nostro sequatur, quod anima rationalis in operando it dependens a corpore Notandum est, quod dependentia sit duum generum , quaedam objectiva, quaedam instrumentalis.

Haec tantumvcram depondentiam in operando corpore importat, ut-ote quando aliquid per instrumentum corporeum operari necessiimhzet atque animae rationali non competit: at illa, prout animae rationali specialis est, solum inferi animam rationalem esse inhumano corpore, atque cum superioris meris si quam sunt aliae animae, requirere, ut illarum actiones prius exerceantur. g. LXXIII. Cerebri naturam ac sunstionem explicavimus, nunc porro ad organa sensuum exteriorum transeundum est. Haec antequam in specie declarentur, prius solvenda illa quaestio est an in organu externorum sensuum celebrentur illorum sensationes, ante o omnes siensationes in cerebro

expediantur' Posterius accipiunt quidam acutissimi Medicivi Philosophi,

veruntamen meo arbitrio prior sententia probabilior est. Nam quomia in infensoria externat inprimitur objec ina sensile, Min codem renraesentatur, probabile est, uod etiam de eodem ibidem judicium tormetur. Quippe qua ratione ibi impressa objecti externi idea ad cerebrum deferri possit An quatenus impressio it Ia quoque in nervos fit,&spiritus Dicere non possunt, quhil id fiat impressione in nervos. Nam quid th in opus artiticiosa illa structura organorum, si sufficit impresso in nervos Exci-

263쪽

pere non queunt, id fieri ob varietatem objecti prehendendam. Nam quia ipsa objecta in se diversa sunt, possunt illos nervos pro varietate sua

varie afficere, ut frustra secundum eos organa illa videri queant. Sed hoc dimisso illud urgeinus. Vbi amniacit cum idoneo instrumento, si objectum ibidem recte exprimatur, id cognoscit. Sed in organo sensorio exinterno exiliit,4 habet spiritum animalem sufficientem, & in eodem organo fit objecti expressio Ergo Imo experientia quoque assertum nostrum firmare potest. Quotus enim quisque est, qui non percipit, aliam esse rationein cognoscendi dolorem, quem nobis imaginatione sistimus, quem impressum sentimus. Neque illorum documenta ita urgentia sunt, qui facile dissolai queant, utpote quae tantum probant, necesium este, ut cum sensoriis externis cerebrum influxu spirituum conspiret, aut quod saepe imaginatione nobis filiamus, quod non est. Primum arguit, quando ob morbos cerebri, aut nervorum obliructionem, Perit in organo sensorio motus. At alterum cxhinc conjicitur, quod saepe alicubi dolorem nobis esse imaginamur, ubi non eli. Hoc praesertim accidit, quando antea dolorem acrem in aliqua parte percepimus, quem nobis memoria suggerens saepe quasi praesentem objicit. Sed vero statim apparet diverstas. Cum dolor praesens multo magis non urgeat, ac venementius nos lancinet, viresque adeo prosternat, quae neutiquam facit dolor visus seu imaginationi solum praesens. Hoc assertum nostrum confirmari potest ex variis melancholiae hypochondriacae apparentibus speciebus. s. a XIV. His ita constitutis nunc ad organa sensuum exteriorum transimus, irincipio quidem ad organum visus Licet enim quinque sensus exteriti sint, visus, auditus, odoratus, gustus, de tactus, tamen visus inter eos praestantissimus censetur, sive objecti excellentiam consider mus, sive ejusdem multiplicem varietatem organum vis est oculis, quem primum considerabimus ut totum, dehinc ut in partes divisum. s. LXXV. Cum ocul ut totum consideratur, perpendenda sunt ejus magnitudo, figura, situs, numerus, motus, temperies, dunebo. Oculi magnitudo abloluta definiri non poteth, id tamen in genere notandum ,

quod non semper optimi maximi oculi. Sicut enim in speculis aut tubis quibusdam opticis parvis artificiose constructis, persectissime rerum im fines exhibentur ita non minus in oculis parvis contingit, utpote in quius omnia minore quantitate depingenda sunt,secundum proportionatam

habitudinem tum aliorum, tum maxime magnitudinis pupillae, distan-itiae illius membranae, in qua pictura fit. Figura ocul rotunda, sed oblonga

eli,

264쪽

CONTRACHAE II AER PRIMus. 1 est, pariter ob debitam comprehensionem humorum in illis continendorum, maccuratiorem objecti repraesentationem. In superiore loco positi sunt oculi, tum ut sic melius undique varietalcm specierum visibilium

hauriant, tum ut viciniores origini spinalis medulla uberiore spiritu posisent impraegnari, imo ideo quoque, ut cum ob continuum motuna irrigati saepicule debeant, cerebro ad illos humiditatem aliquam amandanti essent viciniores. Dehinc in anteriore corpor quoq; part locati sunt,ut sic melius, cum ad interiora moveamur,motum eum dirigere possint Iino antrorsum aliae cruoque functiones celebrantur. Porro in sua cavitate siti sunt, superne osse frontis prominente, propter perfectiorem visonem, ut post notabiamus. Oculi duo sunt certa ratione a se invicem distantes, ob distantiarum meliorem apprehensionem, non praecise ob pulchritudinem , quanquam satis deformis ille alspectus futurus fuerat, instar Polyphemi quis oculum in media fronte ostenderct. Undique fere moventur oculi ob musculorum variam habitudinem, quemadmodum id ibidem notabimus. Tem perament oculi non sunt uniformis, cum ex diversis partibus constent, attamen respectu potioris inter doctiores agitatur, an oculisnt calidiosicci, adeoque ignea natura an rigidio humidi adeoque natura aqueae. Si magnorum virorum sul fragiis meum quoque calculum subjicere debeam, posterioribus accedo. Nam humores, qui potissimam oculorum partem faciunt, rigidi in umidi sunt, Mab his i meriores partes perpetuo humectantur, sicut vicissim forinsecus humores a cerebro affluentes pariter eosdem humidos faciunt. Et nulla apparet ratio, quare oculi ignei constitui debuerint. Nam quo illi obscuriores sunt, eo persectius in illis visibilium rerum species depinguntur. g L X X VI. Conditi sunt oculi propter risonem, quod munus quomodo in genere ex ouantur, hic breviter videbimus, cum quid sin uiae partes ad eam contri Duant, in posterioribus sinus explicaturi Principio hic Puaeritur, an oculi visionem celebrent recipioia vi bilium ideas, atque ea diju-icando, an aliquid ex se depromendo, te in rebus V is id quod risibile in illus persticiendo, vel ex iis id eliciendo Seu quod idem est, an, obat receptione seu immissionespecierum in eculum, an vera emissioneseu radiorum stas cultat vi a mos prius membrum amplectimur, atque id confirmamustum excommuni omnium sensuum conditione, qua ab objectis suis per species afficiuntur, quas postea dijudicant, tum ex manisesta experientia, quae non solum in camera clausa, sed ripsis oculis docet a vis bilibus species aut luculas quas dar propagari quae objecta sua repraesentent. NeFf 1 urgeam

265쪽

Σ28 VNIvERSAE N AEurgo im absurda, quae ad vel iam sententiam premunt. Nam virtutem visivam ab oculis dicere emanare, cst concedcre virtutem aliquam immanentem a subjecto suo dimoveri, quod inaniscite est contradictorium. Spiritus autem qui ex oculo ab illis concipiuntur procedere, an rectam iam legunt,an curvam, quomodo retorquciatur, quomodo objecti ideam

recipiunt, quomodo oculo lignanes Omnia ista tenebrarum sunt plena. Et quae quaeso impossibilitatis allertio, cum oculi suntii multas tam dissitas stellas a se deterra tanto intervallo remotas spiritibus suis adeunt, commensurant di non ipsos cum toto cerebro, addori corpore toto, in spiritus resolvi debere credibile est' Et qui faciunt id tam cito s. LXXVII. Sed inittamus ista,&potius secundo loco inquiramus, quomodo in ocul visibilia expriviantur ' Initio experientia docet exrrcssi nem illam esse explicitam, per repraesentationem per colores aut luces, sicut ipsum visibile objectum se habet. Id in camera clausa, in oculis ipsis adverti potest. Illius modus notus est, sed hic taliter se habet postica parte eruti oculi, pinguedine & musculis separatis, debita ratione tunica cornea amoveatur ab uvea, Moculus candelae lucenti aut aliis lucidioribus objectis opponatur, intuitu directo in partem, ubi cornea ablata est. Magna cum jucunditate tunc visibilia suis coloribus depictavi inversa quidem conspicientur , sed multo minores, quam quidem sunt. Itaque res certa est. Sed hic oritur quaestio an illa repraesentatio sitformatu vel virtualu'Tota quaestio nominalis est. Nam ii per formalem repraesentationem intelligas claram explicitam ex didus negare non possumus , quin ut sor- malis & vicissim si per virtualem intelligas repraesentationem, quae sit per aliquid , quod non est objecto consimile secundum elisentiam , sed solum per ideam , qui neget, esse eam repraesentationem virtualem Si tamen quis sequi velit frequentiorem usum formalis repraesentationis apud Scholasticos statum , Ormalem eam repraesentationem dixero. Sic enim illi verbum mentis seu species expressas se aliter signare sua objectara cent, non aliam ob causam , quam quia clare&explicite suum objectum repraesentant. Eo sic constituto, rursum quaeritur an cum illa 'ecies, cum ita repraesentantur, ipsa quoque videantur , an tantum per illas objectum p Non

negari potest ipsas species videri, cum id quilibet experiri possit , in

cameradausari in oculo, sed non ita videntur , ut in illis ultimo visus mstatur, verum ut ipsorum cognitione interveniente ducant in cognitionem objecti. Hoe est , quod quidam ex Scholasticis dicunt. Species v biles τι dentur , usquibia sed non ut qra, quoniam non sunt ultimum visionis objectum. s. LXXVIII.

266쪽

CONTRACTAE LIBER , Imm s. 22's. LXXVIII. Deinde id quoque pertinet ad modum expressionis

istius per species, quod omnia inversem oculo depingantur, h. e. dcxtra in sinistris, sinistra in dextris, superiora inserius, eu inferiora superius. ita porro. Hoc pariter in experimentis allegatis patet ad oculum verum hic dubitatio oritur: quomodo tum reclum feri posiι judicium Z Optime ubdem, quandoquidem id fecitndum rectam lineam it, quod si observetur, recta de rebus sorinatur. Non itaque opus cst ingere animam superne delpicere,in sic rerum species apprcnendere. In toto ea oculo cst δε quidem eodem modo, ut sic operationem cani non obeat. Et quid , annonspiritus directe in oculum influunt, per cum undique diffunduntur Cum ergo anima per spiritus agat, quis credat eam ita superne deorsum prospiceret sotu I XIX. Pertinet id quoque ad modum visionis,quod omnia minoram eo reprasententur quam sunt. Nam id experientia citata manifeste ostendit. Et veritas exinde quoque patet, quoniam oculus respectu rerum aliquarum visibilium valde parvus est sine sumpserunt illi, oui emissione alicujus ex oculo celebrari urgebant, argumentuin, quo nostram sententiam oppugnarent, quippe ex oua sequeretur, omnia quae videntur videri debere minora, quam revera sunt. Sed sciendum est, sicut in omni externo sensu, ita etiam in visu discernendum esse sensile proprium,in sensile commune Blud propria ratione sensum afficit: hoc autem communi tantum. Nihil autem diversis sensibus commune est, ouam communis vis cognoscendi & dijudicandi, unde id p sequitur, ab hac vi debere magnitudinem rei percipi, imo secundum propriam magnitudinem, licet minor cxhibeatur in organo, quia licet est in illo ornano, non tamen ab eo organo

simpliciter specifice movetur. Verum hic surgit quaestio qua vi ita cognoscendi facultas propriam magnitudinem praetura Iudico aut vi inserendi, aut illi quadam analoga. Quippe excogitita distantia rei,4 consideratione

angiae incidentiae, aut dilio modo, ut apud Opticos invenire est, investigari potest mensura magnitudinis rei. Hanc reui vero ideo praestamus promptius, quoniam a pueris ei jam assuevimus,4 talis vis nobis a natura, utpote quae in necessariis non descit, nobis congenita est. Scholastici re alii quidam hanc rem multo solvunt iacilius, at non scio, an satis vere ac suffcienter. Inquiunt enim species visibiles repraesentare sua objecta non sor- maliter, sed virtualiter,itaque non mirum esse, quod licet ipsae exiguae fuit, tamen magnitudinem multo majorem bene ingerant verum quilibet advertit id supponi, in visu esse solum obiecti repraesentationem virtu

267쪽

lem, quod nisi debite explicetur, falsum est; id non explicari, in quo

virtualis illa repraesentatio consistat, ela quomodo lat. Proinde in priore solutione ab Opticis petita acquiescere malim. Atque sic soluta quoque illa quaestio est qui flat, quod licet omnia in oculo repraesententur minora, tamen sub debita sua magnitudine concipiantis 's. L XXX. ariter nec hoc reticendum csae quia nec distantia objecti in oculis exacte repraesentari possit, sed pariter judicio illativo aut ei analogidebeat percipi. Quippe oculi non ita profundi sunt, ut distantia recte exprirni queat. Sed hic vicissim in dubitationem venit, cui innitatur judicium illud. Posset quidem dici ex adverso ex magnitudine alicujus cognita cum

angulo incidentiae inferri posse notitiam distantiae attamen prarcipue ex perimur,diversam repraesciatationem in utroque oculo eo maxime conse

re. Vnde unico oculo nullatenus, aut aegre distantia percipi potest, quemadmodum nos experientia docet. Quomodo autem ex diversa objecti in utrumque oculum incidentia distantia colligatur acute docet epleriis paralipom ad Viteli Scholastici hic itidem urgent suam repraesentati nem virtualem, de qua quid sentiamus, jam fuit declaratiim. s. LXXXI. Porro ictura fit in utroque ocula, ct tamen non apparet objectum visibile geminum. Hoc qua ratione fieri possit , non unanimis est omnium Autorum sententia. Aliqui arbitrantur id neri ob unam vim c

gnoscendi, quae in duobiis oculis consistit. Sed hi non possunt explicare, cum similis una vitius fingendi in ima manu consistat, qui stat, quod cum

sentiscat. 'sichaei abbaret ut, vis eadem nutheromadaequale in divertis parti laus e istit, Lilla diversae partes se non habent per rationem unius Oroani, quod tunc non excuset unitatem apprehiensionis, H diversas illas partes etiam unum objectum imoveat. Aliqui putant id fieri, quia uno e denique tempore unum inlud idemque objecinia liminaque oculum in Veii sed allain causam subcsseid docet, quod non solum ebriis omnia ap-oareariti ianitia, sed unicuique hominum, mali erutum oculum leviter digito intorqueat. Alii igitur tribuerim conjunctioni nervorum Optico rum, antequam oculis inserinatur. Sed hi primum id male supponunt, spirituum ab oculis in cerebrum dari res luxum, quod nullatenus verum videtur, cum per eosdein nervos iussuere frequere spiritus citra magnam confusionem jurbationem nori possint, qua natura tamen semper abstinet.

Deinde id quoque male suppomini, in illb medio nervorum opticorum, ubi illorum concursus est, fieri repraesentationem objecti visibilis, eum

contra

268쪽

CONTRACTAE LIBAL PRIMus. 23 Icontra verum sit, fieri illam repraesentationem potius in oculis, ut silpra notavimus Quandoquidem enun nervi spirituum vectioni dicati sint, dein nullis aliis nervis fiat repraesentatio hujusmovi, ne in his quidem ieri credendum est. Ergo probabile est, id ideo Pieri, quia in utrilque oculis

eadem ratione objecta eidem animae repraesentantur, unde accidit, ut oblevem oculi intorsionem, aut non aequalem utriusque oculi motum res singulae geminae appareant. Huc quoque id facit, quod natura duos oculos limul pro adaequato visus organo condidit, unde consequens est, quod unum objectum in utrisque simul solum ut unum percipiatiir. Hinc licet

etiam causam petere, quare cumsint dua aures, in quibus finguiu dem sonus exprimitur, tamen ut unu sonas solum apprehendaturi itemque, quare cum finι duo processu papillare cerebri, in quibin odores singuli recipiuntur, tamen non geminetur odorum percepti 's. LX X XII. Ista quidem in genere de oculis proposita sint, nunc ad partes oculorum singulas transeundum seret: verum hic nobis illud adhuc notandum est, quod singulae istae partes ideo conditae sint, utici recipiant repraesentationem objecti, vel inserviant expressiori receptioni, vel

oculi temperiem conservent duci necessaria oculis apportent. Recipiens repraesentationem pars oculi una tantum esse potest sed juvantes vario modo id praestare queunt. Nimirum initio aliquae partes arcent nimium externum lumes aliquae etiam tenebrositatem majorem inducunt aliae admittunt visibiles species aliquae dehinc refractione varia expressorem specierum picturam faciunt: aliquae partes varie oculos movent vel secundum se totos, vel secundum aliquas partes aliquae etiam continent octilos, ne humores ejus diffluant, Min sede sua conservant; aliquae denique arcentasEuxum excrementoru, quibus viso mpediri poterat. Rursum partes conservantes oculorum temperiem advehentes necessaria non ita variant, ut in genere illarum divisio debeat adduci. Praecipua illorum probari possunt per experientiam camelae tenebrosae, in qua omnia exteriora per foramen incidentia in adverso pariete albo vel charta opposita depinguntur&manifestantur. Et rationes physicae facile quoque suppetere possunt. Vt reliqua, ut nota maxime, omittamus, hoc tantum quaeramus, quare ob exactiorem Jecierum visibilium expressionem conveniat, ut partes quadam externum lumen arceant, aliqua etiam tenebrositatem inducastri Invenio duplicem praecipue rationem. Prima est , ut organum sit denudatum ab oojecto omni, quoniam alias adveniens objectum non posset bene exprimi. Deinde,quia species, utpote intentionales,valde debilis sunt essentiae, quae a quocunque reali

269쪽

132 VNIvERIAE MEDICINAE reali obsistente aut reprimente facile absorberi queunt Forte tamen uir que haec ratio, utpote subordinata, aliquo modo in unam recidit. 5. A X X ILL Sunt vero partes ocularumque lana exterme, quaedam pertinentes ad ipsum bulbum oculorum. Externa partes sunt maxime palpebra,

sed noscitain desuperciliu quaedam adducemus. Quae dicantur supercili.ι in prioribus jam supra explicatum cit itaque nunc solum in eorum ossicium inquiramus. Et quidem principio quin communi omio pilorum fungantur, de comem dubitat, sed id quaeritur, auo quale scium proprium habeant ' Initio illud videtur probabile, sispercilia oculorum causa condit.i esse. Quippe&ab oculis circumscriptionem , c riguram nanciscui tur, indes qua ad nasum oz qua ad tempora vergunt, non longe ultra oculos procedunt. Nam quod quibusdam in naso continuantur, id non est tam naturale, unde desaulteriri vehementis animi indicium csse Physiognomi asterunt. Deinde statuunt bene Autorcs, arertentu ab oculis sudoriabia aliisque excrementis naturalibus aut praternaturalibus superne defluentibus dicata esse. Neque id dii ficile foret probare, ex situ, figura, terminatione, nisi experientia abunde comprobaret Attamen hoc officium non semper obtinere polirint, ubi vel copia, vel gravitate excrementa illa limites sup r.int,in in oculos incidunt. Verum an etiam umbra sua risioni conducunctii-cet non multum siccommodare possint, tamen quin aliquantum juvent, non ambigo. Atque ideo quoque frontis os superne ita exsertum esse credo. Id enim experientia comprobat, profundius sitos oculos perspicaces magis esse,underi oculorum debilitati sola umbrositate aliquando luccurrimus. Quod autem non profundius locati sunt, accidit non solum, quia cerebrum pollica parte locum majorem postulabat, verum maxime quia non tam longe commode prospectus patere potuisset quain quidem ho

mini commodum crat.

s. LXXXIV. Palpebrae oculorum singulorum due sunt,una superior alacra inserior, tuarum haec in homine minor, ill . major est,utraque deinde mobilis ad mutuum contactam, adeoque oculorum occultationeni, sed major speciatim etiam motum contrarium habet, unde oculi aperiuntur, adjuvante apertionem torte etiam gravitate inferioris palpebrae Constant palpebrae cuticula,cuteitunica succingente ciliis pilis, musculis,quibus adjunguntur vasa omnis generis Cuticulavi cutis nillil habenire peculiaris, nisi quod cutis valde gracilis est. Membrana dehinc cingensa periostio est, quae ubi ab interna parte oculorum cavitatem replevit, musculos oculorum involvit, atque sic regreditur, tandemque in oculi bulbum exterius terminatur.

270쪽

CONTRACTAE LIBER P Ram uri. 2ssCissia extremae palpebrarum terminationes cartilaginea sunt, quibus pili innascuntur, in quibus id rarum, quod recti Oinnesin certae mensurae sunt. Musculi pathebris in oculis singulis tres competunt, duo superiora, unm inferiori. Hic respondet alterutri illorum, eique ita connexus est, ut vix ab invicem discernas, inio sorte unus musculus est, utpote cum utraequemlpebrae simul ad se invicem moveri debeant. Neque aliud unitati ejus Lticit, quam duplicis nervi diversis in locis insertio. Figura orbicularis est, quoad itum incipit a majori oculorum angulo ier inferiorem palpebram ad angulum minorem contendit, hinc porro per palpebram superiorem deductus tandem ad exortum suum revertitur. Et hic musculus praeest oculorum contractioni. Tertius autem musculus soli superiori palpebrae competit, rectus&longiusculus est, oriundus in oculi orbita

superiore parte, clatiore tendine in palpebrae superioris crepidinem desinens, inserviensque ejusdem elevationi pro apertione oculi. Vasa quae Munde habeant ex prioribus eli manifestum. s. LXXX V. Oscium palpebrarum est oculos aperire claudere,

adeoque sic visioni commodare, abstergendo ab impuritatibus corneam, avertendo nimiavi excedentia objecta cla admittcndo convenientia imo etiam quieti tum sensus visus turn aliorum multum conducunt. Ad id ossicium singula partes conspirant, quemadmodum ex singularum cognitione facile intelligi potest. Id tamen non negligendum, pilos in ciliis enatos vel maxime umbrositate sua expressori specierum picturae consem re, unde plerumque nigri cantes hominibus obtingunt, Qquibus albi

competunt, non ita perfecte vident Occurrunt circa palpebras nobis enodanda quaedam non ingrata probismata Primum est Quare oculis solis datasin opercula nulli autem alιi sensuum externorum organi Nam aures nullo tegumento foris muniuntur, nares quoque patulae sunt, cutis libera

est: dicet lingua sepimento aliquo videatur detensa, tamen id sorte pro pter pulmones potius,4 proprium onficium, quam ut gustus organo praetenderetur conditum est. Solus itaque visus suo munimento circumseptus est. Sed quare' Non improbabile videtur, id factum esse propter sensus visus agilitatem, communionem cum reliquis sensibus Hoc inde observamus, quod quamdiu oculos apertos tenemus, aut tenere necellain

habemus, dormire non possimus. Imo, quibus palpebra praescinduntur, vigiliis facile necantur, nisi illarum desectus alicujus substitutione compensetur. Sed hic rursum quaestio incidit unde illa vise agilitvio aliorum sensuam communicatio dependeati Probabile stiam provenire a copia spi Gg rituum,

SEARCH

MENU NAVIGATION