Nova bibliotheca lvbecensis ..

발행: 1753년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO.

quacunque heri possit ratione obuiam a

nobis iri.

Secundum haec eos cupide venabimur libellos et conscribere ipsi tentabimus, qui quum illustrare quodammodo possint, tum confirmare, augere, XCU-tere, principio sacrorum partem dogm tum, deinde veritatem diuinam contra aduersarios propugnandam, tum Christi nae vitae praecepta , tum res singulares, quae, quum usu ueniant, fit ut distrahantur deliberando animi coelesti anquiarentes asserantque ancipitem Curam Cogitandi, tum ea denique, quibus obseruatis integre possit quisquam casteque et prudenter in administrando sacro munere versari. Neque enim partem Optamus vllam disciplinae sanctioris remanere, quam non ope quadam nostra et praesidio u licunque adiuvemus. Itaque ne historiam quidem sacram, nec Iudaicam magis, quam Christianam, ab opere Volumus nostro exclusam. Immo gratissimo agnoscemus animo, si qui erunt , ut per

mus, qui conatibus in hoc studio nostris

12쪽

succurrant et vel documenta vel commentationes etiam ministrent, quibus emci possit , ut fatorum notitiae ciuitatis sacrae aliquid nouae lucis splendeat. In priumis vehementer gaudebimus, si, quae nostris temporibus in republica Christi m accidunt, quaeque adeo in oris his nostris eueniunt vicissitudines ad eandem pertinentes, diligenter a nonnullis annotentur ac benevole nobiscum communia

centuri

Quum vero saeculi huius ea sit indoles, ut philosophia plerique admodum delecte

tur, neque nos quidem adeo ab eo, quod hodie fit, alienos gerimus animos, Vt, quae acute subtiliterque et ad communem utilitatem accommodate a quoquam disputari forte queant, accipere nolimus. Sed tamen ea prae caeteris arridebunt φιλοσοφηρ-- , quae vel in scientia sanctiori poterunt praestare usum, vel naturalem Deta cognitionem augere et efficere clariorem, vel Christianam religionem aduersus eorum, quos Naturalisas et mistas vulgo vocant, temerarios insultus argutam cavillationes et ingenii calumnias defendere. a s A

13쪽

PRAEFATIO. Acceptabimus igitur philosophica sed

nec minus erudita. Liceat enim, quod nolunt quidam, discrimen hoc admittere et extra philosophiam quaerere multa, quae eruditi notionem hominis ingrediantur. Nam quum ea excepturi nonnunquam simus et pro virili parte explanaturi, quae rerum quarumlibet gestarum adiuuent memoriam, tum historiae quoque literariae studium, quod iure hodie vigere pergit, haud parum nobis habebimus comme datum. Nec vero amoeniores delicias Musae elegantioris Omnino spernemus.

Qui cum Voluptate, quotiescunque fieri poterit, exhibebimus, quae non modo scientiam uniuersam eius, quod in omni humanitate pulcrum est, Aeshericam uugo vocant attingant, sed in exsequendis etiam huius scientiae praeceptis quoquo

modo versentUr.

Atque ita totum hoc, quidquid est, comsilii nostri perficiemus, ut nec amicitiae demus quidquam, neque odio. Quocirca nec sis paginas denegabimus nostras, quibus controuersiae serram reciprocare placuerit, modo

14쪽

PRAEFATIO.

modo in eorum scriptis modestia dominetur Quid enim vel rei sacrae detrimenti accidere possit, vel ciuili, vel literariae, honestas lites alendo, nos plane ignorare ingenue s temur. Sane res plurimae etiamnunc in puteo laterent DEMOCEITI, nisi ab omni tempore licitum fuisset disputare in utram. que partem. Quidquid vero mutere ad nos placuerit, ultra quatuor, quales volumen hoc complectitur, chartarum plagulas non debet extendi, quoniam bibliotheca nostra, uti ex superioribus colligere est, patebit multis, quorum laboribus nefas foret ab unius opere spatium nimis praecludi. Ad haec eiu modi prae caeteris specimina expetimus, quae ut a materia et argumento, ita et astili cultu et elegantia se commendent.

Absque quo si erit, perpaucos sibi libellus aliquis lectores poterit, quod delicati est saeculi nostri ab aliquo tempore fastidium,

pollicere meo vero tauria ab eruditissimis quibusque nunc repudiari intelligimus, quidquid sordido nimis orationis genere est com scri-

15쪽

scriptum. Nam si quid est unquam, quod

neruis quasi sermonis eaque, quae Volumus, perspicue dicendi facultati ossiciat parumque conciliet aliorum animos, sane immunda est ac barbara loquendi scribendiue ratio. Stili vero elegantiam dicimus latini. Si quid enim alia quacunque lingua eXaratum ad nos forte perueniret, illud caeteris, quos collecturi sumus, libellis vel ob id ipsum non posset adiungi moestamen per se manifestum esse arbitramur, si ἀυτογφα cxsint quaedam aut documenta insigniora cum lectoribus communicanda ista in eadem debere lingua eodemque habitu, quo primum scripta sunt, apponi. Omnia autem, quae operi inseremus, a quibus fuerint auctoribus prosecta, eorum nomina indicabimus bona fide et lubentissimo antimo missimulabimus vero etiam, uti bonos viros decet, quotiescunque erunt, quibus innotescere minus integrum vide-hltur, modo apud nos, qui sint, vel literis adiectis vel scheda interprete velint profiteri. Neque enim modeste hoc nos postulare iniquum esse, plurimae sunt causae, quae nobis persuadeant. Perve

nient

16쪽

. Nient autem ad nos, quaecunque inserem da transmittentur, si ad eum perferre, qui edendis his nostris seri impensas, bibliopolam Lubecensem tabellarii iubebuntur.

Addi etiam his rebus poterit, si quid

tuerit noui, quod eruditorum intersiit quam plurimos scire. Neque enim sta cinctis de eiusmodi rebus relationibus locum omnino negamus. Ne tamen huius generis nimis multa polliceamur, libellorum copia immo operum nos prohibet, qua ad nauseam sere usque rerum inter eruditos gestarum notitia, maximarum, minimarum, et quae vix interdum ad eruditionem facere videantur, in se quasi ingurgitari quidam queruntur. Itaque Nbis etiam arctoi praecipuam in hac re habebimus rationem et si quae aliae sunt regiones ab oculis plerorumque speculatorum rei publicae literariae paullo remotiores. Quam ad rem opportune inprimis natura sitam esse Lubecam nostram, hominem esse, qui dubitet, ubi

tramur neminem.

Quam

17쪽

Quam frequentes vero bibliothecaea vis accessiones futurae sint, quamve rae, pro Certo in praesentia assi arenon possumus Nec tamen nimis tarde capturam eam esse sua incrementa, vel hoc idem facit, quod non Lubecae modo degentes eruditissimi nonnulli viri, , et in his duo, inui sunt superstites, Bibliothecae uiscensis, quam imitamur, editores supra iam ex merito a nobis laudati, sed alii quoque extra urbem viventes nostram, qui ipsorum erga bonas iteras amor et in nos fauor est,

symbolas promiserunt ad subleuandos

conatus nostros benevole conferendas, immo consere iam nunc, uti patet,

ex parte coeperunt Quibus ut pro insigni hac beneuolentia et publico et nostro nomine agamus gratias, ius et fas postulanti Hoc videmur saltem posse polliceri, fore, ut elapso quolibet spati, semestri eruditorum conspectui volumen se aliquod nouum huius nostri laboris sistati quaternis qui dem voluminibus facile ii num com

pingendi

18쪽

, PRAEFATIO.

pingendis vinculum indices addentur necessarii. Iamque nihil superest, BENEVOLELECTOR, quam ut in tuum, Ut speramus, et rei publicae incrementum iteraiariae rogemus viros quosque doctrina celebres, quos quidem rogamus his ver- his et maiorem in modum, qua decet obseruantia oramus, ut instituto uio

nostro fauere et, si qua fieri poterit, ferre suppetias ne dedignentur. Vale. Dabamus Lubecae mense Septembri

19쪽

I. P. F. OPITII de liberis Abrahamo ex lapidibus suscitandis ad Matth. III.

II. I. R GR VENEN BERGII sententia III. H. SCHOLT ZII disquisitio de genuina notione vocis πιπυναγωγὴ ad Hebr. X. us.

V. M. C. H. LANGII epistola, quali-

VI. F. I. SCΗΝΟBEL obseruatio grammatico philologica adis VIII. u. VII. I. HAKII Vindiciae testimonii de omnipraesentia Christi, D. IIII. io. VIII. M. RVARI ad L IRCHMΛNNu epistola. I. P. F.

20쪽

MULI FRIEDERICI OPITII '

ITheologiae, graecae Mor lingia quondam Prosesibiis . . in academia Κiloniensi

disquisitio exegetis, theologica

DE DEO

LIBEROS ABRAHAM EX

LAPIDIBUS SUSCITANTE

ad loeum Matth. III. I. a. s. 6. 7. 8. 9.

vitam posuit beatus auctor anno 747. mense Octobri Erat is HENRICI OPITII filius IOSIAE HENRICI OPITII frater. Nihil de vita seriptis eius in monumentis GOETTENII RATHLEFIL MOSERI , NEVBAVERI BARTHOLOMAE atque nova eum eruditorum editique literis consignatum reperimus. Dedit tameaeatalogum scriptorum a viro beato ad annum,s-que 723 editorum GHANNES MOLLERVS in Cimbria literata P. I. p. 47r. Quae post illitatempus ab eo elaborata sunt , eorum indicem in- posterum huic opusculo inseremus. Caeterulla praesens disquisitio , quae est argumenti grauitateci tractationis soliditate Ustili elegantia sese commendat, coinnurnicata iobiscum est a Viro doms ismo IOHANNE CHRISTOPHORO HEN-ΝlNGS Physis Metaph in Aeademia Κiloniena Professor P. O. fautoreis amieo nostro aestumam tissimo. Animum induxerat auctor , publico erum

SEARCH

MENU NAVIGATION