Euersio demonstrationis ocularis loci sine locato, &c. Pro vacuo imaginario dando in fistula vitrea Mercurio in ea descendente. Ab admod. R.P.F. Valeriano Magno editae. Ioannis Elephantutij Bonon. philosoph. in patrio gymnasio publ. ex ordinario prof

발행: 1648년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ris,&sclassicit grauitas, aut leuitas ad praestandam contiguitatem corporum, ut supra num. 3. neque minus poterunt secundum propriam naturam moueri motibus oppositis.' puta deorsum per grauitatem, Tursum per contiguatiuam illis pariter naturalem, tunc enim non essent corpora simplicia, simplici natura praediti; vel violenter,&in renitentia constitutis,&sic non inerit contiguatis, sed extra continget illis. Si in contiguantibus; vel ijs naturae indulgentibus, laturaliter mouetibus; vel cogentibus,& vim inferentibus , aut propter activitatem, aut propter figuram, aut per alia. Si primit, ea virtus erit de se tum contigua ti-ua, tum continuatiua, alterando rarefaciendo condensando,generando, corrumpendo &c. Sicut praestat caelum,&anima matris vi caloris in utero ut infra num . . Si secundum quia . s. contiguans

per violentiam impediat, quin aliud corpus possit

succedere in locum recedentis , impediat modo per grauitatem, aut leuitatem, aut densitatem,aut per vasis figuram , aut per similia; Tunc huiusmodi corpus non vere dicetur habere in se virtutem a contiguandi alia corpora, cum potius ex violentia impediat actum motus naturalis in alio, aut impellat contra naturam alterius. Non simul in contiguantibus,&contiguatis, quia si neutri omnino insit , nec utrique in erit tanquam interna virtus. Et

12쪽

Et omnino corpora cuncta habent a Mundi cO.stitutione, matura , ut sint connexa , inuicem ordinata ad integrandum uniuersum ipsum si infra num. 6. filsius. Sin autem impediantur ab ordine, & dispositione eorum naturali, vel hoc sit secundum continuationem, vel secundum contiguationem eorumdem, illis erit hoc violentum, seu ab extrinseco, quod autem tamquam violentum est in aliquo , non poterit dici virtus eiusdem. Et tunc posita tali violentia multa alia consequuntur

praeter naturam corporum, quae in admirationem

trahunt,4 eorum causae in uestigatione, & cognitudissiciles existunt orti Obo Pro quarum inuestigatione erit obseruandum,

effectuum per violentiam, praeter naturam corporum primam causam esse referendam in violentiam inferens, vel sit prohibens naturalem pro pe-sionem corporum, vel proij ciens, vel trahens, vel vehens, vel trudens, vel sustinens, vel eleuans graue, vel deprimens leue, vel quocunque alio modo cogens taetera quaeque ad huiusmodi effectum . concurrentia, etiam si secundum naturam agentia sunt non primo , sed secundario promouentia adiuuantia,& causae sine quibus non, ut autumant Scholastici. Experimentis rem hanc aperiamus,4 explicemus . Sicut e. g. dum ascendit Aqua in tubum, seu fistulam vitream plenam mercurio siue dicas a

13쪽

gento vivo, siue hydrargyro, idem erit nobis, na si

disterat aliqualiter, nihil ad nos, utar potius nomine Mercurii breuiore hic ascensus Aqui. Mercurio descedete, prosecto est cotra propria natura Aqus, nari libera, descendet, neq; suopte ingenio eleuabitur; a principio itaq; cogente, proinde extrinseco habet, ut ascedat in fistula inclusa,& illius carceribus constricta Ad id praestandum concurrit fistula cum illius figura, Mercurius cum illius ponderositate, densitate fluxibilitate, glutinositate, ut ita loquar alijs suis qualitatibus, laqua sua grauitate quidem, sed minori, sua raritate,fluxibilitate&c Modo Mercurius impellit deorsum suo pondere in minus graue,4 rarum, &fluxibile corpus, unde non impeditus vincit, quod non poterat in Mercurium suppositum aeque graue, liberum. Fistula vero sua figura impediens aliud corpus,quam aquam succedere in locum Mercurij

recedentis cogit aquam ascendere, ut pote leui Orem, rarioremque Mercurio, ac fluxibilem, ideo

simul descendete Mercurio grauiori ascendit aqua leuior ad locum derelictum ab eo, & inde conspicitur pugna, fragor auditur. Ergo fistula aquis immersa,&sua figura prohibens ingressum aeris suapte natura aptioris sui fictioni est causa ascensus aquae, qua de re sit a causa extrinseca,& illi violenta,nixa quidem necessario nexu corporu non intrinseca, quae nuncupanda sit contiguatius. At an hoc

14쪽

hoc excludit vacuum, non includit. Nec pigeat alia adiungere experimenta,in quibus violenta causa agit suppositis quibusdam n turalibus qualitatibus corporum, ut si petat aliquis saxo caput cuiuspiam , contiguat capiti saxum, at non ex virtute saxo in existente, sed a violentia pro ij cientis, adiuuantibus tamen saxi qualitatibus, nam non sic aget in compraehensam pugno lanam , aut puluerem.

Detur vas aliquod sit Dolium repletum liquore aliquo sit vinum quod penitus, arcte sit

clausum, etiam si in eius fundo sit adapertum satis amplum soramen, non descendet vinum, at si superius perseretur exili soram in Madmittens aerem infra descendet vinum. Amphora vini educta ab eodem Dolio bene occluso permittet exitum vino ad certam mensuram, lamplius diminutum amplius dabit vinum. Ex quo constat non virtutem aut continuatiuam, aut contiguatiuam quidquam agere ad impediendum naturalem vini descensu, sed per violentiam a vase fieri, dum non admitti tcorpus succedens in locum descensuri vini neque possit rare fieri vinum ad ampliore locum Occuis Pandum loco exeuntis vini. Descendat ab alto Mola,&, ter inflatus, proscictb non eadem movebuntur velocitate, nec eodemnaotu, utre in aqua sistente motum, at si molae, ter

alligetur, utique aequali,& velocitate,& simili

15쪽

motu usque in profundum maris detrudetur. Erit hoc quidem a naturali principio Molar, at a violenta necessitate viri.

Pro ijciatur fragmentum testacetii super amplum aqua stagnantis campum, non descendet in aquam licet sit graue, sed per saltus spatiabitur super aquas .iQuid Θ non ne hoc a violenta virtute proij cientis, nixa tamen naturalibus qualitatibus aqticae, ac testacei figurara Nulla ergo est virtus contiguatiua tamquam distincta a continuatiua corporibus ipsis naturalis, propria.

De mirtute Stellarum Discontinuativa.

T X pendamus etiam interea virtutem Stel- , larum, quam appellat Auctor virtutem discontinuatiuam . Nulli dubium illud omne corpus, quod in orbe Lunae continetur esse aptum natum recipere impressiones a corporibus flestibus, dum haec tanquam perpetua, & perfectissima compora perenni motu, eoque vario, non tamen contrarios diuerso, in unum tamen conspirante haec inferiora versant Istud autem contentum caducualterabile, generabili corru tibile, Ut pote contrarietatibus substratum, & efformatum oportet enim putare , hanc molem sublunarem esset

luti materiam potentia calidam , potentia frigidam, potenti humidam, potentia siccam, sic mora de

16쪽

de caeteri qualitatibus. Quod namque actu est calidum potentia est frigidum Sc At quod virtus haec Caelestis sit dicenda tantum Discontinua. tiua inficias libenteribo Cum existimim Stella. rum essicientiam in haec inferiora non minus esse Continuatiuam, quam discontinuatiuam . Dum siquidem Stellae &so praeserti mystio motu, ac lumine imprimunt calorem in inferiora, non tantum discontinuant ea, quae sunt diuersa naturae eterogenea,4 dissimilaria dictahuerum etiam continuant ea, quae sunt eiusdem naturae homogenea, similaria dicta. Quin immo calidum suapte natura primo congregat homogenea congregando homogenea, inde disgregat e terogenea Sicut frigidum ex aduerso congregat tum

eterogenea simul, tum te rogenea cum homogeneis, quod aperte conuincitur in Chymicis. Praeterea dum astra alterando coficiunt, ac perficiunt generationem horum Inseriorum tum Et mentarium, tum mistorum corporum, qui signOrat Generationem,&mistionem exerceri potius agentis virtute continuante, quam discontinuante Secus de corruptione, aut resolutione istorum euenit.

17쪽

De indicatis per nomen Vacui, b Vacuum datum ab Auctore esse im

'o Acuum esse degenere impossibilium, non quia dicat Aristoteles, sed quia ex compor natura evincat,erit existimandum. Ne vero in aequi uocis labamur pertractantes de vacuo, obseruandum antea erit, quid per nomen vacui indicetur. Vacuum quandoque accipitur pro locos lito repleri aliquo, dum eo careat, etiam si aliquid insit, ut quando dicitur crumena vacua carens pecunia. Equus vacuus asse re, & vagina vacua ense, quo in sensu Iuuenalis.

Cantabit vacuus coram Lirone viator.

Quandoq; pro spatio, in quo nil aliud sit quam Aer, quod dicitur vacuum,quia corpore denso, visui conspicuo vacet. Sic Virgilius 3. Georgi

corum.

Iamque elatis lime Didentur Aera per vacuum ferri assis ere in auras. Quandoque pro eo, qui suo frustratur fine, ut si Aulicus diu inserui uerit Principi cuipiam pro adipiscenda dignitate , quam non fuerit consecutus , is dicetur vacuus discessisse. Transfertur etiam ad animum &alia inde dicitur animus vacuuS, dies vacui, vacuum tempus&c. Tandem vacuum a Phi-

18쪽

a Philosophis concipituri quo in sensu nos accipimus tanquam spatium corpore nullo repletum natum non cedendo repleri, quod est dictu ,esse nihil inter corpora, hoc proprie nequit dici locus, quia locus, cum sit corporis continctis superficies,

continens autem, qua continens relative se habeat ad contentum, nam continens est contenti continens,in viceversa, non poterit esse quidquam co-tinens nihil ipsum. Sed de hoc inferius num II. Sat nunc siit innuere, contemplantem pati non

debere, sedecipi concipiendo vacuum tanquan id, quod sit, quasi sua id gerat imaginatione existens, inde inserat pleraque erronea,quae subsequantur, sed debere existimari potius tanquam noens, sola complexurum phantasia, sicut Chime-ram,in Animal poeticum Horatianum , hinc de eo quaerere, nunquid esse possit. Vacuum ergo, ut nihil inter corpora perpendamus, si aliquid esse possit. Mundus itaque seu niuersum est unum non

solum unitate numerali, verum etiam unitate essentiali, quale unum dicitur per animam corpus Animalis licet tot organis, diuersis partibus praeditum . Non tamen est essentialiter unum per unam animam ipsum Vniuersum vi censuit Plato quia unica anima non poterit informare partes se. cundum se inuicem contrarias, ac similares,&in organicas, sicut sunt Elamenti, caelum quod

19쪽

I 6 memini, me alias fusus obseruasse in liberculo de Vniuersi structura, ad quem Lectorem remitto, ne illa repetam inde unum tantum essentialiter esse relinquitur niuersum per partes eius intrinsece, ex propria natura ad sua loca dispositas, χο-

hqrentes, siue dicamus per ordinem essentialem partium ipsarum ex intrinseca ratione conspirantium ad integritatem Uniuersi; quapropter ordo partium,ex internis principijs illarum profluenserit loco animae ipsi Mundo. Hinc fiet niuersum uoum esse Corpus omniquaque perfectum omnia complectens,&nihil extra se relinquens, in quo omnia ordine miro sint disposita & subordinata primo enti, seu Principio primo mouenti, nempe summo Deo, quod eleganter significauit Homerus 8. Iliadum sua Catena aurea a Cario ad Terra a Ioue demissa. Et proinde non poterit integrari

nisi ex corporibus, & corporum ipsorum perfici

consequentibus facultatibus, operibus, non ex nihilo, quale censendum imaginatum vacuum. Si namque hoc detur, Uniuersum corporeum erit conflatum ex corporibus, legatione corporum, quod est dictii exente, non ente, aliqua

illius pars non esset illius pars ; quia nihil ipsum es

se interceptum inter corpora Universum constituentia, partesque dato vacuo essent inter se scissae, ac disterminatae adeo, ut non posset altera alteri succurrere. Opitulari, quia tolleretur unitas O-

20쪽

tius, Mnexus partium in constitutionem totius, quale brachium si disiungatur ab humero. Et si natura admitteret tantillum vacuum, posset illud etiam extendi ad immensum,quia sic ad nihil possent reduci corpora, & tunc pessum iri cuncta, admitteretur, cum tamen per naturam certum sit ut inquit Lucretius Ex nihilo nihil, in nihilum nilposse reuerti. Et sicut Corpora partialia singula inferunt extra se aliud, quia adpropinqua tactu, in quibus

sunt locata, terminantur, ita niuersum tot tim, ac perfectum ambit, atque continet cuncta corpora, nihil extra se excludens,& nihil intra se non includens totum Corporeum existens.

Ne hilum quidem igitur Vacuum potest admittere niuersum ipsum, ac vix potest in imaginationem cadere.

Ne detur Vacuum, tanquam Veritum a dilatura uniuersali. A huc sentio mihi obseruandum superens se,quo in sensu sint accipienda enunciaista communiter usurpata,dum de vacuo agitur. Ne- P corpora moueri contra propriam naturam, ne cietur Vacuum, quod prohibetur a natura uniuersali Impediatur namq corpus naturale propria functione, ut vinum in dolio superius clauso pro-c hibe-

SEARCH

MENU NAVIGATION