Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

33 6& uere vasto pascitur & mari. Non Alpes,

non montes, non sylvar, non lacuS, non flu-' mina, non intima terrae viscera , non immensi aeris vastitas tuta est ab istorum immoderata edacitate. Ob via quaeque fastidio sunt. Ipsa raritas parandique difficultas in delitijs habetur, quae si vehgratuita mensis inferrentur, repudianda venirent:toto empta patrimonio, quis vel in limen admittat i Caetera nolo persequi , quae vino & epulis resertos, tanquam Opimos boves consequ*ntur, sudante S , ructantes , vomenteS, nauseantes,ipsas prae- uino vix sustim lates palpebras, quorum s quis ventres rescinderet, intolerandam , intus intueniret sordium congeriem,cloacam sordissimam, faetidissimum bipedum& quadrupedum sepulchrum, vermeS innatanteS, euacuatione Sistulantes,sursum atque deorsum. Vna eadem faeditas, ita sollicite conquisita, ita varie condita, ita ma gno empta, ita artificiose instructa fercula , cum in ventrem subierint occupabit. Quamobrem etiam ita. Hieronymus, non esse curandum admonet, ex quam pretiosis cibus , ut ait, stercus conficias. Hunc ita inanium sumptuum,& impensarum , S contentionum exitum quicunquet cum

322쪽

an imo suo reputabit, puto futuru, ut se se ad studia temperantiae & sobrietatis adi4gat. Id si fieret, Deus bone, quam pacat , quamque tranquilla & secura in rebus humanis essent omnia : qua facile sensus oes corporis recte parerent rationi,ratioDeo. Inde factum est, ut Romani leges statueret. sumptuaria S, quas in recte constituta ciuitate,tanquam murum quendam arbitrati sunt, oiij, publicaeque propugnaculum tranquillitatis. Lex Fannia, quod no ignoras,sumptum in cibum siupra centum asses prohibebat, Lex Orchia numerum conuiuarum praescri bebat. Lycinia calendis totum & Nor; in Nundinis Romanis triginta diurnos h ges permittebat: reliquo tempore carnis aridae pondo tria,& salsamentorum pondo libra,& quod ex terra,vitae, arboreque,nasceretur. Lex Dydia,tam couiuatori, quam conuiuae transgressae legis cibariae poenam infligebat . Coctelia praetium edulijs ponebat. Anti ame Magistratus passim ad omnes,sed ad certas tantum per sonas, carnatum itaret, statuebat. Lex

Iulia pro festis diebus ducentos. Calendis

Idibus. Nonis,trecentos, nuptijs autem &Repotijs non nisi millies sestertios impen

di iubebat. Nostri quoque Ecclesiastici,

323쪽

Canones quam nobis in victu cultuq; cor poris in familia, in suppellectili, in dispensandis partiendisque reditibus rationem ' i& moderationem praescribant, non te praeterit. Interim tamen quod dolenter quidem,sed ad meam,ad tuam , ad eorum qui legerint cautionem dicendum est,ita viuimus,nos praesertim qui vocamur Ecclesiastici, quique signum praeserre caeteris ad Omnem temperatiam deberemus, ita Christi pauperumque patrimonia ligurimus, , quasi iam mortis nostrae dies praeterierit: , quasi tremendi lepus iudicij abierit, quasi ad nos inserni tormeta nulla ex parte pertineant. Abacos habemus argenteas, & calices in altari aereos . Mens inostrae vina suauissima,& in sacrificio non nisi quod vetustate coacescit adhibemus : prandia phasianis auibus instruimus,pauperes sicci panis buccella vix dignamur. Nil in mesa de scripturis, nil de temperantia, nil de proximi falute conserimus,nugae, risuS,iOci, saepe & verba impudica, & choreς,& meretricij mores, ciuilitas vocatur . Auratis laquearibus caeli nobis prospectum inte cludimus,& egenos,in simo,& stercore, luctu & squaliore perire permittimus. Veste

no pretiosa,& in alienis prouincijs par

324쪽

ta tegimus, at Christus In paupere nudus& egenus oberrat. Mille seruorum greges praetereo . Equorum quadrigas, canum cateruas. Totus perhorresco, quoties illius diei & temporis venit in mentem , quo Consiliorum & cogitationum omnium ratio seuerissima exigetur: & errores omnes aCerbissimo cruciatu expiabuntur. Italoge ab officij nostri religione recessimus, ita vocationis nostrae sumus obliti, ita multas m uneris partes in omni vitae ratione p- termi simus: mirari ut saepe desinam, quod plerutaque helluones, ganeones, popinae magistri, ventri serui, gastronomi, Bretu-chacne ,hac ZmarZe,&id genus, audiamus.

Sed aliud initio scribendi fuit propositu, hoc intercessit. Morbos aspice, innumerabiles, ipsistima luxuriae suppliciar Miraris podagras, chiragras, tot febrium pesti

que genera λ Cocos numera . Multos moris bos, multa fercula fecerunt, quae cum obvarietatem & discrepantia, tum ob nimietatem concoqui nequeant: putrescant certe necesse est, fiantque venena, quae esse debebant nutrimenta . Inde fit, ut distracto ventre, referto stomacho, repletis omnibus neruis, minus esse possint vehementes animorum nostrorum impetus, minorq

325쪽

3zost in nobis , quam in temperatis hominibus ingeniorum celeritas, atque ad inuestigandum perspicacia. Nec enim ita sumus,vel ad excogita tum acuti, vel ad explicandum uberes, vel ad memoriam diuturni,quam sunt istius coeli populi, qui teperantiam ornatum vitae putant, & omnes

gulae impetus sieueriore quodam imperio moderantur. Nec fere quisquam est, qui non habeat definitam quandam ad suum usum, rei familiaris rationem,aut qui sumptus annuos,non annuo censu proventuq; metiatur.

Venit mihi in mentem collegae mei viri. nostro taculo celeberrimi, notissimaeque toto orbe Christiano pietatis & doctrinae, in me vero per quam suauiter effusi doctoris Martini Nauarrς. Is annum agens aetatis suae prope centesimum excesisse Pater Franciscus Toletus, Societatis I E S V vir doctissimus, affirmabat non alio unquam cibi genere famem sedare solebat, quam

valde modica vervecinae carnis portiuncula, & exiguo iusculo, pane & sale adhibito: vino quoque vulgari & obuio,& modico sitim extinguebat; Graeca & impo lata familio apponebat lectulo palea strato, straguli loco attrita penula utebatur Am

326쪽

32IAmbrosius quoque vir nonagenarius, &meus in offitio S. Paenitentiariae Apostoli-cς pro sigillator, affirmare solebat, quod in omni vita sua nullam unquam voluptatem quae palato perciperetur, cognouisset: nec vel unu assem gulae causae erogasset: quoscunque vitam sustentabat, id in delitijs halaebar. In oppido quoque Ecclesiae Var-mien, Bispurch vocant, Sacerdotem vidimus II . annorum aspero semper & horrido cibo victitantem,atro pane,& oluscuIo, cepis & allio contentum, & vini usum extra sacrificium ignorantem. Quod si pari nos quoque ratione; eskae - natoS gulae impetus moderaremur, & aliqua cautione ii vitae rationibus uteremur

non enim potest nec etiam debet a septe- trionalibus populis exigi exacta abstinentia, aut illa difficilis,& nimis accurata te- Perantiae ratio. & acumine ingeni j occultissima quaeque perspiceremus, & coPijs ac opibus abundaremus: & quod Homina meum Cardinalem Sanctissimum no queo laudes Hosiani nominis proprias, isto quoque loco praeterire acerrimum Catholice veritatis defensorem, saepe dicere memi-Di : nemo fere esset, qui non annum vitae centesimum attingeret.

Exi in

327쪽

Exiguos nobis terminos, ad vitae conseruationem natura circunscripsit. Non esiarire, non sitire,non algere. Nimis enim,

di aspere, & crudeliter nobiscum egisset, nisi mortalium generi, ea praesidia obuia, paratuque facilia proposuisset, sine quibus vita teneri non potest. Rem videres omni molestia molestiorem, si Italiae, aut Hispaniae populi, ad arcendum frigus non nisi ex Moscouia pelles peterentui Lusitania non nisi ex Polonia panem haberet: Si

Germania non nisi ex Vngaria boues in cibum quaereret. Si Polonia nostra, non nisi in Candia,vel in Pannonia sitim extin-. gueret: si vestem, non nisi in intima Italia inueniret, si toto Septentrioni, sine gemmis & margaritis orientalibus, sine Indicis & Caleculanis aromatibus & condia

mentis vitam tueri non liceret. Nunc a tem ita res comparatas videmus, Ut Patria cuique sua,& agri domestici, sylus, lacus, nemora, flumina, facile suppeditent omnium reru quas natura desiderat abundantiam. Sic maiores nostri ordinis praesertim Ecclesiastici alterius orbis cibos ignorabant, nec tegendo corpori ab usq; vltima Thilae veste petebant,aut ultra maria vitae illecebras scrutabantur id ribus

328쪽

se dare sciebant, tempore consequente paulo pluribus, senis ferculis caenam instruere duxuria erat. Ventris stabilimenta panem, Vt, ait Plautus, &assam bubal amputabant. Vini quotidianum vim, libidinis fornitem ducebant, nec adhibere fere sciebant, nisii vel tuendar, sicut Paulus praecipit vel recuperandae valetudinis gratia. Sitim quotidianam, alij quidem praeterlabentis aquae potione, aut ex puteis iugibus hausta, alij frumentaria ceruisia extinguebat. Meri vero sapores,colore S, OdoreS, internoscere, iunioribus quidem periculosum; Christi vero seruis Sacerdotibus, quanda adferre existimationis diminutionem existimabant. Sic enim interpretabatur,quicunque in abundantia,& eximia vini suauitate, aut corpori S integritatem conseruaret, aut mentis animique soliditatem tueretur,eum reputari posse, ut terrenti quendam Deum. Vestem quoque domestice animantes; partim corijs tectae,partim villis vestitae ministrabant. Rationes suas habebant sumptuarias,gulam patiebantur litigare cum arcula, & si lis erat dirimenda, pro gula rarissime, saepissime sententiam fetebant pro arcula,non sordium &auari-

329쪽

3χ tiae causa, quod vitio vertitur, sed sobrietatis & modesti et gratia. Nam qui propter

auaritiam,gulae impetus reprimit, ut arca argento farciat, non teperantiae & sobrietatis partes suscipit, sed effraenatae cupiditatis aduocatum agit. In administranda re familiari aeque fugiendam incuriam ac curam nimiam ducebant. De pretio e aru, de numero panum, de pastu iumentorum quotidianas, & accuratas cum Ministris inire rationes, illiberale putabant. Penum excutere, scrutari horrea, sciscitari de singulis , ad quaeque vel perdita, vel neglecta perturbari,torqueri suspicionibus, lecti

animi argumentum statuebant, Christianum Christiano sua no credere,rem interpretabantur, in qua omneS erubescerent. Si annonae prouentibus abundabant, an nonae charitatem appetere , idem putabant, ac si essent egenorum homicidae. Annonas itaque suas, tum vendebant, cum satis valebant, non cum per pauperem

emi non poterant. Aedificandi cupiditatem , non luxu & ambitione ,sed necessit te metiebantur, scientes quod fabrica di voluntas , fabricando non tollitur , quodque superuacaneum aedificiorum de

siderium parere soleat patrimonij dis sipa

tionem V

330쪽

tionem, aut certe celerem aediscit venditionem.Turres erectae,& sublimia palatia,

tecta,columnae, sola marmorea, arca e Vestigio faciunt auro argentoque Vacuam. Arca vacua facit hominem, sed nimis tarde prudentem atque circumspectum, Nisi quod omnia vitae consilia recensere, quae maiores nostri optimi viri,&simplicis veritatis amici persecuti sunt, ut Rempub. suam ex parua magna facerent, non est epistolae praesentis officium. Quorum temperantiam atque moderationem, si in patria nostram reuocatam, atque in auitas sedes repositam videremus,quis quaeso te, locus esset,quae sedes,quae ora,quae patria,in qua homini libero vitam iucundius ducere licereti Pietatis studia reuiuiscunt.vitae praesidia parata, fructus libertatis iucundissimus, Regis imperium moderatum, Magistratus auctoritas legum cancellis circumscripta.Amicorum inter amicos mira co- sensio. Coniurationis & veneni nomina,

prodigij loco ducuntur. Dictorum & conuentorum fides maxima,promissique mira constantia. Inimicitiae mortales,Simultates,& facillime & humanissime deponu-tur. Bona fide redditur in gratiam. Minus vehemens alienae rei appetitio. Pecunis li-

SEARCH

MENU NAVIGATION