Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rum studiosos Romae plurimos aluit, cura

eorum maximam thabuit, praeceptoribus pendi salaria iussit. Campanis ob incendium Vesevi tributa remisit. Spoleti por 'ticus ingentes repurgauit. Rauennae B silicam Herculis restituit, Arelati muros reparauit. Comae statuas aeneas, Ecclesijs semel attributa alienari non permisit. Clexum,&Episcopos magnis libertatibus donauit . Romani Pontificis authoritaterii defendit. Summa est,ita se in uniuersa Regni Italici administratione Gottus ille adhibuit, ut ipso Procopio teste nemine fuerit inferior, qui a principio in dignit de Imperiali probatiores fuissent. Robore

quippe, vigilantia, prosperitate, ait Toris, naiades, reserebat Pri ycipem, mansuetu'dine Sace rdotem. Hic ex astantibus unus. Cacula mihi palliatus videbatur,cursu sermonis inter rupto. Si igitur Gotti Urbis ornamenta non deiecerunt, si & resecerunt, quis has tantas quae videntur ruinas dedit φ Vnde

haec rudera, unde maximarum molium,&aedi filiorum parietinari Iam diximus, inquam , Gottos aedificasse, Romam Romanos vastasse; addimus, & Imperatores, Mincendia , terrae motus, & inundatio

neri

292쪽

nes, idque ostendemus. Quinto Luctatio ,& A. Manlio Concvalidus ignis incertum ubi surrexerit,pl rimas Vrbis partes peruagatuS, cum hominum domorumque miserabilem stragem secit, tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio, quantum plurimae,& peregrinae victoriae coserre vix possenta&cum omnia in circuitu fori popularetur,aedem quoque Vestae corripuit,& igne illum qui sternus putabatur,temporarius ignis oppresit. Alio quodam incendio i . Vrbis vicos exustos Orosius memorat. Sub Nerone per sex dies, & septem noctes ardens CL uitas regios oblectauit aspectus: Na e I . Vrbis regionibus, quatuor tantum inte grae manserunt, tres solo tenus deiectae..septem reliquis,ait Tacitus, pauca tectorum vestigia supererant, lacera, & semiusta, Domuum. Insularum, templorum n merum inire haud promptum fuerit.Lunet templum, quod Servius Tulli . Fanum, di magna arca Herculis, quam Arcas Eua-der sacrauerat. Aedes Iouis statoris. Numae Regia. Delubrum Vestae, cum poenatibus Pop.ROm. exusta. Opes tot victorijs quaesitae. Graecarum artium decora, mo-

293쪽

nimental ngeniorum antiqua perierunt. ι Arsit, & anno primo Vespasiani, & secundo Titi, & sexto Traiani ,& octauo Commodi. ertae motus porro pluribus experta est Romi vicibus. inarto anno Neronis, octauo Constantij , & Constantis tribus continuis diebus Vrbem Cedreno teste quassauit.Idem accidit sub Valentiniano,

α Valente .

Deinde vero & innundationes Tybris magnopς re Vrbem uniuersam deformarunt . Rauctatio,& Α. Manli0 Conss.in- soli tis imbribus auctus Tybris, omnia aedificia in plano posita deleuit. Sub Tyberi multis itidem imbribus auctus plana V bis stagnauerat,relabentem secuta est,aedificiorum,& hominu strages. Anno Adria. hi Pontificis et O. Tybris suo superato alueo a pote Miluio ad molem Adriani, ita

xtrinsecum cursum caeperat,ut nouum,&ad lineam per Campum Neronis ductum alueunt visus sit excavasse. Portam quoq; vice Flaminiae irrumpens, valvas eiu S Ca dinibus euulias , usque ad triumphalem Domitiani arcum traxit, indeque per via latam usque ad S Marci decem cubitis in-ςtimescens casas. ΝHamis strauita fir-- mioris

294쪽

18. mioris cuiusique domus seppellectilem

teraque ad primam contignationem exposita corrupit: inde per domos aeque & vicos cursum rapiens euerso Vrbis muro ad pontem Aurelium in suum est alueum re uersus. Cit ca annum Domini r oo.m gna quoque tam Padi, quam Tyberis insi ci tio memoratur, ita ut multa quoque Urbis aedificia corruerint,multi homines, &iumenta submersa infecerunt, pestemque grauissimam adduxerunt. .

Sed longe adhuc magis Urbem demi malam ab ipsis Romanis,quani vel a Gottis, vel a coeli aerisque incommodis ostendemus . Concurrentibus in Campo Martio infestis Flauiani,& Vitelliani aciebus. fatua, ac deformis Vrbis tota facies videbatur: Milite ad sanguinem, & caedes ob. ueris,populo rapinis, & spolijs inhiante . Horti Sallustiniani & Vitelliani dissipati. macer is disiecti, alibi praelia,ait Tacitus, di vulnera, alibi balnea popinaeque vide-hantur, simul & cruor & strues corporum: iuxta scorta,& scortis sim les. & quicquid in acerbissima captiuitate scelerum,prore sus ut eandem Civitatem, & furere crederes,& lasciuere. - .

295쪽

stantino vinceretur miserabiIem Vrbis taetem reddiderat. Tot tyrannos Roma patiebatur, quot milites: ideoque exhausta erat:& cum ea tot insulae praedonum manibus exinanitae,Senatus,& Populi caedes in mensa videbatur et facultatum direptiones,matronarum violationes, puerorum, ac foeminarum euiscerationes, imaginum

. deiectiones,incendia, & his similia mala . Duae mollis fatis lachrymis deplorari pos se videbantur. ἀHuc acchdit,quod Constantinus volens Costantinopolim Rome pare facere', mum

ta urbis ornamenta in eam transtillit:qua Iem esse volunt maximam columnam tere

tem Porphyreticam cuisuam statuam im posuit:& pleraque Deorum, & illustrium hominum simulachra, ad Fori, Circi,& Palach , se Amphiteatri ornamenta : idque etiam testari videtur Hieronymus dicens Constantinum talem reddere voluisse Cω stantinopolim , ut in omnibus ex aequo ve teri Romae respondereti sed non sine relm quarum Vrbium nuditate, cum quicquid nobile in alijs antiquioribus Ciuitatibua inuem esura Constantino in Constanti

Mopolim inseretur.

296쪽

mi, quicquid & ipsi elegantiarum habuerunt, Imperatorem suum secuti omnia transtulisse Constantinopolim existimam tur . Globum ingentem aereum ex obelisco Constatino in Cyrco maximo fulgis deiecit. Gallicanus sub Maximino bello suscita. to ciuili, armamentarii portas effregit,h stas,gladios,secures,& reliqua belli instrv. menta diripuit. Stylico fores Capitolii aureis laminis maximi ponderis obductas despoliauit. Symulachrum ingens Virtutis aureum ut ab Alarici pacem redimerent, ipsi R mani costarunt, reliquis statuis praetiosissima quaeque ornamenta ademerunt.. Bellisarij milites magnorum virorum statuas, equorum,& quadrigarum artimciosissimas moles, excellenti sculptorum opere consectas, & multorum annorum la' hore ad sepulchri ornamentum colloca -tas, in oppugnantes subeuntesque Gottos. x Adriani mole deturbarunt, atque con

fregerunt.

Henricus septimus Germanorum In perator a Romanis militibus, ne Ciuit tem Leoninam cum, seo Clemeyte. ingre

297쪽

deretur,sagittis,& lapidibu' repulsus; suci vicissim exercitum, Vrbis incendijs aedificiorumque demolitionibus iussit intendere.

Septi solium Lucij Septimi Imperatoris

molem arcis instar munitissimam, ut Rusticum Gregorij Pont. nepotem ad dea iritionem cogeret, omni genere machinarii oppugnauit,multasque columnas euertit .

Corsorum amplissimas aedes deiecit. Militibus in Capitolio stativa assignauit, undo moturi, siue casu, siue de industria, illud reliquerunt incensum. Binas amplissimas porticus deiecit. Vna quae ab Adriani mole ad S. Petri: alteram qui a Trigemina Hostiensi porta ad S. Pauli Basilicam ducebata Henricus etiam Octauus. multa his similia patrasse in Urbe,vastasseque memor

Robertus Guisci ardus ab armatis Ciuibus,ne Romam ingrederetur aliquadia repulsus in proxima regione.Campi Mar- iij ignem subiecit, omniaque a porta Fl minia, usque ad S. Sylvestri, S. & Laurentii in Lucina, & S.Triphonis, & S. Augustini aedes horrendo absumpsit incendio,adeῆ-que redegit vastitatem, quae ante reaedi,

298쪽

catas sere nostra aetate domos videbatur. Apud Amphiteatrum per singulos dies cuΗOmanis decertabat, & cum non proficeret, aedes iterum ciuium frequentissimas, quotquot a Collyseo per Lauicanam viam ad Martyrium Petri & Marcellini,& inde ad SS Ioannis,& Pauli per Caelium monte interiectae videbantur, partim incendit , partim diruit. Sed & Fredericus Imperator,na agna ipse quoque Urbi Romae damna dedit: cum portaS eius, murosque perrupens a Crucesignatis repulsus fu i siet; quorum etia alios quaternis ad Crucis formam confodit vulneribus: aliorum capita Crucis in nrodum quadrifariam scidit: aliorum frontem candenti ferro insignivit. Clericorum pora detonsas coronas ferro incid it,& unum ex his sortius tolerantem igne subiecto cremauit.' i Sub Martino V. Pont.Gallo,studia vicisi sim partium ita Romae recruduerant, ut multis in locis caedes,& incendia committerentur: multaeq; aedes ad infimas Capitollini collis radices,vel crema vel serro di i

i rutae viderentur. - Fric

299쪽

permultas euersas Vrbs Romana pertulit. C5stan tinus Constantinopolitanus -- perator Romam sub Vitellano Pontefice veniens,postquam primis quinque aduentus sit diebus Basilicas, & publica Romae loca perambula flet, non tam religionis uotione adductus, quam Vrbis ornamenta furacibus oculis perlustrasset. quaecunque vidit ex aere, aut marmore ad o natum positater singulos dies , aut loco abstracta, aut vi discerpta nauibus imponi eurauit, ita ut plus ipse ornamentorum septem diebus urbi Romanae detraxerit, iam Barbari antea per ducentos,& quinquaginta octo annos, vel in praedam abstulerant,vel confregerant.

Non multo post Aristulphus Longobardorum Rex Roma obsidione cinctam tribus prssiit mensibus, & omnia quae pome-'rio excluduntur, absque aliquo diuinit. &humani iuris respectu crudelissime insta 'Di t:pluraque Romanis detrimenta intulit, :quam unquam Visigotii,Eruli. Ostrogo ei ela ipsi etiam Longobardi. Guelsorum, & Gibellinorum factiones

quas quaeso VOS, cladeS,quas calamitates.

non Urbi solum sed uniuersae quoque Ita '

300쪽

lis attulerunt' testantur historiae tanta rabie ducentis, & amplius annis, sub infausto istorum nominum titulo saeuitum esse , ut peiora inter seipsos scelera ipsi Itali comiserint, quum ab omnibus barbaris suisisent perpessi. Urbs in Urbem, prouincia in Prouinciam, populi in populos bella

horrenda gessere: in quibus nullus victoriae finis, nullus modus,nisi in sanguinis es- fusione, & familiarum exterminio statuebatur: quingentis quandoque passuum il- .libus seiuncti pauperes egeni, aeque ac divi tes,& factiosi,cum sorte obuij fierent,ne, fari a i n uicem commiseru nt, Longum esset iistiusmodi exempla omnia,isto loco recem

sere.

Tres diuersi infestique exercitus alia quando videbantur in Urbe, Caesareus ad Lateranum, Romanus in Capitolio, Ponti . ficis in Leonina Ciuitate: Incursiones mu tuas faciebant,alter alterius partis aedis .itia diruebat,cremabat, quicquid erat ele- Igantiarum euertebat.

Pro llysea mole saepe filii diuersis , factionibus acerrime dimicatum, qui in aillius msessionem inuadebat Arcis instar muniebat, quicquid ad sui des sionem, ,

. . i

SEARCH

MENU NAVIGATION