Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

a Deo Te igitur magis etiam acues, Curri quid cure vides. Ego vero,& fronte,&mC- te tui me vicissim studiosum declara . ut mea erga te voluntas,plane par tuae sit, atque mutua: idque tibi omni asseuer tione assirmo, quod mihi credas velim. In litteris ad eriiditissimum viru Lipsum, video nullum genus abs te laudis meae praetermissum, omneq; in eo esse se monem, ut nostrae seruias existimationi i& ad vestram amicitiam tertium agglutines. Narro tibi. Homines visi sumus. Si ue enim de nobis, ita ut scribis iudicas, siue erras,me delectat. At ne sis nesciens, Beti, mirum est, quam me poeniteat, quod magnorum laborum, multarumque vigiliarum non cum quem tu putas ex litteris fructum cepi. Legationibus enim impedito, & quotidie fere pro γει , in hoc Ez quasi desultorio viis genere,& defuit huc

rar usque,& adhuc mihi opera deesti quae non modo tempus,sed etiam animum ab omni Cura, negotioque vacuum desiderat: aurcerte confici nil potest, quod magnis viris placeat. bonorumque sit neruorum. In liri Cro igitur ponimus, quod te quoque iudi- , Ce, non simus tamen dedecori stud ijs,optiet misque litteris i in quoruni etsi adhuc li

442쪽

mine sedemus,dummodo vel in limine sedemus, dummodo vel in limine sedeamus. Magnum, ait tuus Anneus, sapientiae regnum, cuius vel ipsum venerabile vestibuium. Liceat nobis in litteris multa velle. Tu certe multa potes,quae qui dedit Deus esse tibi perpetua velit. Quod breuitatem litterarum excusas, Ob nouum annum docentibuS exoriente.

Discentibus quibus gratulor, quod Doctorem nacti sint, qui tempore docedi nil discendum habeat: & a quo nil velis di-: scere, quod docere non possit r

. Epistolae porro breuitatem, quam ex- ρ lcusas , non possum me dicere non moleste lecsed ferre. Summi nannus hoc quoq; amoris est, negare veniam breuibus litteris, quamuis scias amico facti constare ratio- , nem. In tuis Martyribus o mihi γλυκυς Dul-

ἀγασθεγκτων ἀοιδύν versor cis cra i hoc tempore. Adhuc ne dices λ Ita est, xςx' 'Benti,eam ego reuerentiam, tum litteris, nantiqium scriptis tuis debeo,ut sumere illa nisi C, vacuo animo irreligiosum putem. Regeia minu .i, da porro valetudine mea, habeo negoti j satis. Dolores illi, pene quotidiani , quos ' ' E e ' dolen-

443쪽

dolentibus oculis nuper inspexisti , non

modo ut quiescam admonent , sed etiam iam repraehendunt, qil non semperquieuerim i aut eo iam dudum secesserim; ubi me interpellet nemo, diligant omnes Sed ne te crucies anime mi, iam utcunque cucurbitas chiragra mami pingo, vel e sedecula canos fluctus maris murmurantis numero i illud subinde cogitans, quod sapientia non pedum, aut manuum, sed animorum magistra est. Vt difficile est vacuum esse, inter tot occupatos ; ita firmum es e inter tot delicatos. Tu si me, vel stare , vel recreare voles, & siepe &eopiose scribes. Neque putes me magis abs te res nouas, quam litteras tuas e . pectare . Ita intimis haeres medullis . Da igitur operam, ne ulla hora tui saltem Cocv- operis sit mihi ignota . Ego si somnum sis γηq0ον - ὼ capere posserti, nec enim Bona Vel quantum Iusciniae dormimus, te tam sty bo longa scriptione non obtunderem, Tibi sini ope eadem causa est, me remunere velim, Desi

praecor, ve & tibi, & vitae soc ijs omnibus

444쪽

Vale Neapoli Nonis Novembris.

'suti XLVIII.

A L V τ ε M quam litteris appinis

xisti, fore mihi puto salutarem Amo amorem tuum,in quo cum ita sis liberalis, audebo abs te contendere, ut non tum ames sed etiam diligas. Intemperantiorem me esse fateor in hoc cupiditatis genere,ab ijs viris diligi, qui nil diligunt nisi Deum, nil sperant nisi a Deo:quo magis te acues, nosque in tuis esse voles intimis: & uniuersum illud seruorum Dei Seminarium,ex quo ego mirificas utilitates ad Ecclesiam Dei redundaturas, olim speraui,nunc Oculis usurporijs verbis saluere videbis: quibus utimurιcu quid diligentissime agimus: obsecratis

445쪽

. ε 3 eura est. Multa debent riuu reuinci, ne grauitate adorentur. Sed quid ego ista in ea domo garro, ubi Philippus, ubi Tarusus, ubi Sylvius, ubi Baronius, ubi Tho .mas,ubi tu ,ubi reliqui illi serui audiunt, a quibus discere nil velis, quod docere non possint: quorum quisque ubi in sacris litteris, abditum quid quaeritur, Thesaurus

est. Nisi quod nemo proficiens erubescit. Tu vero recte his mensibus Neapolim reliquisti, omnia conuersa videres.Dies nh- quam patens, sol nunquam liber, unus aer nebula. Totum tempus hybernum. Omne quod sat aquilo est. Det tibi Dominus vitam quam mereris, & conseruet animum

quem dedit.. Mitto quae de Neapoli postulasti. Cniri legeris per illas ipsas fenestras deicias licebit, quae tibi legenti lumen ministrabul. . Addidi, quae quondam de nostra Polonica

Confoederatione commentatus sum : ad omnem illi inter nostros homines confla- .dam inuidiam . Illa quia postulasti, haec vetua eliciam. Vale, & nos quid facis ama .

446쪽

EPISCOPO ENNENSi,

SUFFRAGANEO

V η v M & illiberalem exactore. 'Iam vereor ne graues nisi pareo pares pedibus pedicas. At illi lae . nostri esse iuris desierunt. Poda-xrae parent. Illa nemini: quo factum est, vi non omnem illico Neapolim lustrare inon omnia quae scire desideras obseruare scribereque potuerimu S. Accipe tamen quod flagitas. Graue est debere cui nolis. Multa te, ais , audiuisse de pietatis operibus,quae in egenos, vel in sola sancta domo B. Virginis Annim ciatae Neapoli exercentur. Narro tibi, plura non audiuisti. quae vix mihi quisquam ut crederem, per suasisset, nisi his ipsis quae manum scribenotem dirigunt, illa qui dicerru S Omnia oculis usurpasscm.Recte tu pori o Domum Saa

447쪽

ctam appellas. Nam si Hospitale dixi sies ,

parum dixisses, si xenodochium, parum dix sies.si Prochotrophium, parum dixi cses, si νοσοκομον, paru dixisses si γηροπο ν, parum dixisses, si πωδοποφειὸ , si parum dixisses, si, parum dixisses, si simul omnia, nondum uixisses omnia . Magis

quippe in recessu latet, quam in fronte patet: quod ipsi quoque qui regunt, quique

rem au ministrant domesticam admirantur. Accipe quae vidi,& da gloriam Deo. Alit ea vere sancta Domus, ut ab infantia incipiam, & ad extremam perueniam senectutem,septem sere nutricu mi illa, menstruumque in singula capita soluit stipendium. ille porro totidem uti iusque sexus infantes,vel oblatos, vel expositos, inque domum receptos uberibus suis nutriunt: curamve de educanda illorum pueritia intimore Domini tantisper sustinent; dum aetate progrediente, alij ad bonas praedicendas litteras a Rectoribus adhibeantur : alij ad Mechanicas artes, alij ad templi,alij ad domestica ministeria & officia, alij ad reliquoru, quos ea domus alit egenorum & aegrotorum curam & custodiam deputentur: ita ut ab ipsis pene incunabulis & domum di rem uniuersam domesticam

448쪽

sticam tractare tanquam suam,amareque incipiant: progrediente vero aetate, ita

deinceps fideliter administrent, ut aliena; ita diligenter, ut suam. Nemo prorsus sui iuris esse permittitur , nisi vel liberalibus disciplinis, vel mechanicis artibus mancipatus , aut suis restituatur Parentibus, ERectorum potestate liberatur et quorVM omni u nomina, aetates & officia in libros reseruntur : discendentibusque iniungi Iur,ut pro Ecclesia Dei, pro legitima potestate, proque loci domusque conseruatione & augmento, singulis diebus certas ad Domimum pr*ces fundant. Puelis porro intra claustra domus, summa adhibita Cura, cautioneque nutriuntur, quas fere 3 oo . vidimus,in quasdam classes pro aetatis diuersitate per contubernia distribu-xas : quibus singulae praesunt gravos & bonis plenae exemplis compatique scientes matronae,horas singulas ita disponentes , ut aliquis semper fructus ad teneram aetatem redundet. Doctrina quotidie Christiana recensetur: statae orationes ad altaria , quae singula in singulis erecta habentur cubiculis, omni cultu & elegati a perpolita; diu noctuque celebrantur. Con

ciones phe de Christi Dei nostri bene G

449쪽

eij S, deque matre eius intemerata Virgine Maria sanctorumque diuersa certamina Cantillantur, quibus tenerq mentes ad amotem Dei magis etiam accenduncur. Confessiones & communiones celebrantur. Multae pios legunt libellos. Multae of ficia diuina persoluunt, artem saepe Musicam precibus & facrifici js intermiscente S. Cum autem, quae Dei sunt Deo reddiderunt, ad oporas distribuuntur. Aliae domestica ministeria obeunt, aliae alias bo nis litteris erudiunt: aliae linum , colum, se sum lanam tractant,pleraeque nent, pleraeque acu pingunt,farciunt, lectos, mensas sternunt aliae. Nulla prorsus hora v cui operis relinquitur. Omnes in uniuersum candidis decentissime vestiuntur. Cum adoleverint, optio datur singulis, utrum in flore Virginitatis Deo velint in aliquo seruire Monasterio, an matrimonio iungi. Si posterius eligunt,fo.ex illis, annis sere singulis elocantur. DOS attribuitur, Deo omnium orationi commendantur,& dimittuntur. Sunt quae habitum ferre,vitamque intra claustra domus Monasticam, vivere elegerunt, quarum plerunque numerus ad Iao. ascendit. Elocant praeterea quotannis Domus Sacrae Rectores ι

450쪽

res, Centum alias puellas egentium ciuiu,& accolarum filias, bonum testimonium habentes, attributa 6o. Ducatos dote. In subsidium quoque rei domesticae ad AO. Morbis quoque & febribus oppressos, magna fouet sustentatque charitate, quorum numerus ad 7op.quandoque ascendit,per sua colubernia dispositos, Adsunt prae se 'tes & industrij Medici, venam tangunt, quam cuique congruentem putant Medicinam , victusque praescribunt rationem , quibuscunque tandem horis . Descripti porro & Assistentes Mini stri, illico omnia prQuident: nec quicquam prorsus deesse

aegroto patiuntur, etiasi multarum sit impeia sarum, siue cibus, siue Medicina. Vili sesima quoque obeunt mulpa .cum charitate ministeria in ullas sordes, aut faetoreβ naussantes. Et cum totos dies in aegroti cura,vsque ad lassitudinem posuerint, noctes quoque totas saepius agunt in innes, ad omnem usum & necessitatem aegrotantis yigilante S.

Non desunt sacerdotes, & alij pii viri . qui grauius afflicto A ex verbo Dei & Sanctorum exemplis consolantur: qui Cunisse sones excipiunt: viaticum offerunt, animaque transeuntem Deum Omnipotenti

SEARCH

MENU NAVIGATION